Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 11

1

AD DISTINCT. XI CAP. III

2

I Vt suppleret quae. Totus hic locus sumptus est ex August. Tractat. 9o. in Euangel. Ioannis: quo abutuntur ij, qui putant aliquid ad sacram Scriptura addi posse, in quo fidei nostrae pars, aut articulus vllus positus sit, cum supra cap. 2. dixerit Lombardus, in Euangelio fidem integram contineri. Nam quod ait Paulus ad Thessalonicenses, epist. I. cap. 2. Versic. Io, se velle supplere ὑδηρηματα quae desunt fidei eorum, non de ipsa doctrina intelligitur, quasi eam imperfecta Ecclesiis tradiderit Paulus, sed de constantia, consolatione & incremento, siue maiori fiducia concipienda exemplo suo, vt idem Paulus explicat Colossi s. Versi l4

3

AD CAP. V I Inseparabiliter est a me. Hierongmus conuertit, Inseparabilis est a me, &c.

4

2 Ex consolatione. Hieronymus vertit, Ma nans de consolatore, quod est longe aptius, & magis perspicuum. Iam vero quae apud ipsum Didymum Hieronvmi praeceptorem sequuntur, non erant praetermittenda: nam ne nimis dilutum videretur argumentum, quod ex istis phrasibus ducitur, De meo accipiet, non a semeripso loquetur, ostendit idem Didymus, Christum ipsum hac eadem loquendi forma vsum esse, quum suam ex Patre emanationem demonstrare vellet, Denique, ait Didymus, Ne quis eum a Patris & Filij voluntate, & societate discerneret, scriptum est, non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet. Cui etiam simile de seipso Saluator ait, sicut audio, & iudico: & alibi, Non potest Filius facere quicquam, nisi quod viderit Patrem faciontem. Ioan. 8. & S.

5

Censura ad Distinctionem undecimam.

6

Praeter illa, quae superius annotata sunt in hanc Distinctionem, haec duo mihi videntur obseruanda. Primum imperite ab isto confundi in hoc argumento Theologorum Graecorum aetates, dum ait capite secundo, Graecos docere Spiritum sanctum procedere tantum a patre, & non a Filio: & tamen affert ipse capites. ex iisdem Graecis varias aduersus illam ipsam doctrinam autoritates & sententias. Facit, igitur diuersi temporis confusa ab isto ratio, vt tota haec quaestio, & decisio sit ad intelligendum obscurissima.

7

Secundo loco monstro, ne ipsorum quidem Graecorumsaduersus quos agit)sententiam ab isto fuisse perceptam cap. 4. nuius Distinctionis. Quod ad perturbationem igitur aetatum, vetus est illud, Distingue tempora, & intelliges scripturas, quod, vt quanti sit hoc loco momenti, intelligatur, rem ipsam explico. Est Theologorum Graecorum in hac Quaestione definienda & diiudicanda, triplex aetas constituenda: Prima, Media, & Postrema. Prima aetas a Christo passo & Euangelio a Graecis recepto, durat vsque ad Basilij tempora. Qui illo igitur toto primo seculo vixerunt Theologi Graeci in hoc articulo a Latinis minime dissenserunt. Media aetas a Basilij seculo (quod postannum trecentesimum a Christo nato incidit) vsque ad annum millesimum peruenit. Tertia aetas est omnis reliqua. Proxime autem mediam aetatem coepit de Deitate Spiritus sacti disputari a quibusdam male feriatis Graecis, quanquam eae quaestiones rarae erant. Earum tamen controuerfiarum (quae postea sequutae sunt grauissimae) quaedam velitationes ac semina fuerunt. Itaque in Niceno concilio I. de eo non est actum, quod nondum vllus de S. Sp. error inualuisset, vt ait Basil. in epistolis. Macedonius primus aperte ac pertinaciter illis Sεoπατα negare ausus est aliquot post Nicenum cocilium annis. Hic error eo ren deduxit, vt quidam postea docerent Sp. S. esse & κτμα & κτισμα DeiAlij esse Ministrum & Diaconum Filij. Itaque esse creaturam, illa quidem praestantissimam, sed tamen nequaquam δῶσιὸν vel Patri, Vel Filio. Aduersus quas haereses cum Basil. acerrime ageret, & ex eo Sεoπατα & σμουπἰτατα Sp. S. cum Patre & Filio doce¬ ret, quex vtroque, pcederet, vsus tamemn est quibusdam locutionibus, quae incommodum sensum prae se ferunt: &, quemadmodum aliquot post aetatibus in Elorentina Synodo sub Eugenio quarto, sess. vltima, diligenter obseruatum est, sequentem aetatem in errorem induxerunt. Saepe enim ait Basilius, Tηδμα δυας ἐκ Gεοd ζπατεςς) sMod. eI. Sp. S. Esse ex Patre per Filium. Quum e nim ex Syrmiensi Synodo, can. I8. I9. 3o. Vellet Basilius docere non procedere Spiritum sanctum a Patre & Filio tanquam a diuersis principiis, sed tanquam ab vno principio, & ao eadem essetia, vt postea loquuta est Synodus Hlorentina, Sessio aς & 34. & tamen Patrem praecipuam illius emanationis causam esse vellet, CNam, vt aitAugustinus lib. Is. de Trinitate, A quo habet Filius vt sit Deus, ab eodem habet, vt de illo procedat Spiritus) dixit Basilius eum esse ex Patre per Filium. Sed illud Per neque instrumentum, neque locum, neque tempus significat, quemadmodum etiam ipsi postremi Graeci ex disputationibus Bessarionis in concilio Florentino, Sessi 28. consenserunt, tamen noxia iam fuerat ista Basilij loquutio. Nam Theodoritus Cyri episcopus, qui Basilium sequutus est, dicitur inde arrepta occasione primus negasse Spiritum sanctum procedere ex Filio, cuius propterea sententia Sessi 22. Concil. Hlorent. damnata est. Necdum tame Theodoriti seculo obstinate defendebatur, etiam inter Graecos ipsos. Nam & Cyrillus posterior Basilio lib. I. contra lulia, sic loquitur vti Basilius, quia censebatur haec phrasis esse indifferens, Spiritus sanctus est de Patre & Filio, & Spiritus sanctus est de Patre per Filium. Quomodo etiam antea loquutus erat Hilarius Pictauiensi lib. I2. de Trinitate. Itaque in huius mediae aetatis Graecis Theologis hae loquutiones passim occurrunt. Sequuta porro est postrema eorum aetas, quae prorsus negauit Spiritum sanctum procedere ex Filio, vel per Filium. Nam quum Bulgari ad fidem Christianam recens conuersi Symbolum quoddam fidei orthodoxae a Nicolao primo Roma. Pontifice postulassent, videretque ille de hoc quaestionem iam anxie moueri inter Graecos, Vtrum Spiritus sanctus procederet a Filio, in suis ad Bulgaros responsis diserte expressit Spiritum sanctum procedere & a Patre, & a Filio, idque orthodoxam fidem credere. Quare offensus Constantinopolit, episcopus, (quod a se Symbolum istud petendum potius, quam a Roma, episcopo fuisse diceret) aperte in hoc articulo a Latina Ecclesia primus secessione fecit. Inde qui sequuti sunt Theologi Graeci, vt Theophylactus, pedibus in eorum sententiam iuenre, qui negant Spiritum sanctum a Filio procedere. Haec tempora & diuersa scripta confudit tamen Lobardus, & ex primae & secundae aetatis Theologis aduersus postremam affert cap. 8 ινσκοιν, quae minime admittentur. Est enim haec argumentationis ratio, ignoratio Elenchi.

8

Secundo vero loco notandum est, istum. ex eadem confusione pessime cap. 4. interpretari postremae illius aetatis (aduersus quam duntaxat agit) sententiam, nempe, Graecos confiteri Spiritum sanctum esse Filij, sicut & Patris, quoniam admittant hoc Pauli dictum, Tiηαν κα τ: Vακ. Oalat. 4. ver. & quod de Spiritu sancto procul¬ dubio sumendum est, vt apparet Roma. 8. Vers. IS. I6. Nam quemadmodum docet Anselmus in lib. De processione Spiritus sancti, cap. 2. falsa est ista consequutio, propterea quod ait idem, Etsi Graeci negant Spiritum sanctum de Filio procedere, concedunt tamen eum esse Spiritum Filij, quoniam, vt illi ex Basilio interpretabantur, (sed praeter ipsius Basilij mentem, τyδμα ἀκὸον όσι μεταιδωῆς ις ssum id es. Sp. S. est donum, quod nobis per Filium, & a Filio comunicatur a Patre. Hae sunt igitur huius Distinctionis labes, quae docent, etsi vera sententiam iste tuetur, pessime tamen eum argumentari. Quid, quod si ipsorum scholasticorum Latinorum diuersae ac variae sententiae (quae ex hac Lombardi scriptione promanarunt)spectentur. longe incertior apud Latinos ipsos, quam apud Graecos videbitur istius quaestionis definitioπ Adeo vt, quemadmodum hic ipse inf. proxim: Dist. cap. 2. fatetur, sint potius istae quaestiones laboriosae, quam fructuosae: quia curiosi homines in ipsam Dei maiestatem penetrare tentat. Alij igitur ex Latinis negant ex pluralitate productionum sufficienter probari dualitatem productorum, id est, Filium, & Spiritum sanctum esse duo quaedam ὑπιςάμλα diuersa, sic OccanAlij volunt Spiritum sanctum referri ad Patrem per Filium, & ita minorem vim Filio quam Patri in ea prooessione tribuunt, Thomas. Idem ait Spiritum sanctum, vti Filium, esse imaginem Patris, quanquam non vocatur Patris imago. Alij volunt Spiritum sanctum produci de Patre & Filio, per modum voluntatis, sic Durandus: Filium vero de Patre per modum naturae. Alij productionem cuiussibet Personae fieri per medium intellectus quoque & voluntatis, & sic Spiritum sanctum produci & de Patre, & de Filio. Alij Spiritum sanctum dicunt produci libere, non naturaliter. Quae omma quid aliud, obsecro, demonstrant, quam vanos istos μαται o¬ λκς potius, quam Sεολἰας esse, & in re tam seria ludere) neque cum reuerentia tantum mysterium ac inserutabile adorare, sed fidem Christianam fundatissimam in dubium reuocare, atque tandem euertereo

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 11