Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 16

1

AD DISTINCTIONEM XVI AD CAP. II

2

I Sicut ignis. Aug. codex habet taqua ignis Hoc leue quidem, sed tamen immutatum. Qua fider

3

AD CAP. III

4

Fateamur ergo. Facta est hoc loco & sensus, & verborum Augustini mutatio non leuis lib. 4. Trinit. cap. I9. Sic enim ille, Si ergo mator mittit minorem, fatemur & nos factum minorem: & intantum minorem inquantum factum est, &c. Ergo est Gορdε λικὸν Augustini argumentum, quod hoc loco tanquam purum, & καληδῶεικὸν propositum est a Lombardo. Sed qua hoc fide) Nam aut iste ex se loquatur: aut sua Augustino relinquat, quae ipse non interpolet.

5

Sapientes, sed quod ipsum. Verba quaedam Augustini truncata pulcherrimam huius loci sententiam obscurant. Sic igitur nos illa reddidimus exlibr. 2. Trinitat. cap. 6. Non vi haberer CChristus) Verbum Dei, sicut alij sapientes sancti, sed prae participibus suis. Non vtique quod amplius habebat Verbum Dei vt esset excellentior, quam caeteri, sapientia: sed quod ipsum verbum erat. Aliud enim est Verbum in came, aliud verbum caro. Quae verba nouam quandam hypostaticae vnionis definitionem recenter excusam plane iugulant. Dicitur enim ab istis vnio deitatis & humanitatis in Christo hypostatica esse, quod in Christo deitas omnes suas proprietates in humanitatem effuderit, in ceaeteris autem sanctis duntaxat quasdam. Qu am definitionem aut potius grauissimum errorem refutat quoque Hieronymus in explanatione Symboli ad Damasum August. ipse in Agone Christian. sic scribit. Deus hunc hominem Christum non regebat, vt alios Sanctor, sed gerebat.

6

AD CAP. IIII

7

Homines ea quae. Quaedam in hoc toto lo co recitando omissa sunt, quaedam etiam immutata, sed nulla de autoris mente iacturam factaIdem quoque ab isto fit in fine huius capitis, in postremo Augustini dicto transcribendo, quod ex cap. y. lib. I. de Trinitate, procul dubio sumptum est.

8

Censura ad Distinctionem decimamsextam.

9

Et hic quoque multa perturbate scribuntur, vti in superiori Distinctione decimaquinta. Primum enim a suo titulo & scopo longissime discedit, vtpote qui de Spiritu sancto pollicitus acturum se, de Filio tamen potius, quam de Sp. S. disserit: quod est vitiosissimum. Monet enim praeclare Plinius lib. I. Histor. Natural. titulum operis saepe esse ab ipso autore relegendum, ne quid a proposito alienu afferat: sed iste de tam bonorum scriptorum numero minime censendus est. Pluribus porro verbis tractata est haec quaestio, Cur Filius dicatur minor Patre, quae vno tamen expediri potuit, nimirum ratione oiκoro¬ μiας & camis humanae a Filio assumptae, & in v¬. nicae Personae coalitionem vnitae sic appellari. Quum sit enim ea natura assumpta res creata, deitate minor est. Itaque & Patre ipso, & Spiritu sancto, ac denique seipso Deo minor est Filius, quam homo est. Caeterum quod quidam citant ex Epistola ad Hebraeos capite secundo, versiculo 9. ιλάλωσας αότον ξρατῳ τι παφ ἀνηιλoς. id est, Fecisti eum paulisper inferiorem Angelis, alio pertinet, quam ad hanc quaestionem, quum non tantum illic dicatur, Filius minor Patre, sed minor ipsis Angelis. Itaque de illo statu Christi intelligendus est epistolae ad Hebraeos locus, in quo tunc fuit, quum grauissimas irae Dei poenas pro nobis pateretur, & quum exclamaret, Deus mi, Deus mi, quare me dereliquistis Denique quum per coarctationem, & iudicium ( quemadmodum loquitur Isaias 82. V. 8) de mundo tolleretur. Alias enim naturam a Christo assumptam, quanuis vere humanam, esse tamen supra Angelos ipsos dignitate euectam praeclare docet Augustinus lib. 2. contra Maximin. cap. 324. Sed ad Lombardum redeamus. Is enim necessariis istis quaestionibus praetermissis παpeρνα & άνξum quaedam perturbate hic tractat.

10

Secudum porro Lombardi vitium est, quod hic quoque suos discipulos dimittit hiantes, cum nondum explicet, quod illi contentioso quaerunt, t. Vtrum apparitio diuinae Personae ide sit, atque missio. X. Vtrum sola ea Persona quae originem ab alia habet, vel mitti, vel apparere possit. S. Vtrum Pater qui nunquam dicitur missus, tamen apparuerit aliquando. 4. Vtrum apparitio vel missio(quum sit significatio & ostensio spiritualis & inuisibilis illius Personae actionis, incarnationem Christi excipio )Vtrum, inquam, haec missio differat a sacramento, &si differt, quomodo differat. 4. Denique cur non sit missus Spiritus sanctus visibiliter Patribus sub veteri Testamento, quemadmodum Apostolis sub Nouo. Haec & alia quaedam huiusmodi quaerunt istius magistri discipuli, ex quibus 4¬ & 8. omnino scitu dignissimum est, & tamen prorsus ab isto ex professo ista tradente praetermissum. Quamobrem hoc quoque in hac Distinctione damnamus, quod cum iste vellet esse harum controuersiarum spαξατς, seque talem profiteretur: litigandi vias potius, quam iuris:i. contentionum fontes potius, quam decisionum in hoc argumento aperuit, quod est in Theologo maxime reprehendendum.

11

Tertio loco habet Lombardus quaedam in hac Distinctione partim ἀκυρα a se dicta: partim a se non intellecta in aliis. Aκυεςν est, quod ait ipse cap. 2. Sp. S. esse in creaturis, etiam brutis, & inanimis, & per eas ad homines venire.

12

Primum enim facit huiusmodi signa & sumbola Sp. S. tanquam vehicula, per quae ipse ad homines deferatur, quum ait, Et per eas ad homines veniens. Atqui huiusmodi res omnes sunt duntaxat signa actionis & energiae ipsius Spiritus inuisibiliter in hominibus agentis: non autem ipsius virtutis Sp. S. yelut arculae, canales, aut gestationes. Hoc primum est ἀκυόςλόὸν.

13

Secundum autem, quum ait Sp. S. esse in huiusmodi rebus, qualis ignis & columba. Quanquam enim Scriptura docet Deum vbique esse, sitque Spiritus sanctus Deus, & per consequens vbique, hoc tamen ipsum sic nude effatum, Spiritus sanctus in illis creaturis est, prae se fert, atque animis nostris ingerit alienam quodammodo ab ipsa Spiritus sancti appellatione notionem. Appellatur enim proprie & idlos Spi ritus sanctus, & in iis inesse dicitur, quum, & in quibus virtutem illam suam sanctificantem exerit. Quamobrem quae res istius sanctificationis nequaquam sunt capaces: vt columba & ignis, in iis quoque non tam dicitur, nisi sacramentaliter, inesse vocabulo ipso, & nomine Spiritus sancti, quam Dei. Hanc ipsam interpretationem nostram, & sui refutatione agnoscit esse verissimam ipsemet Lombardus, infra Distinct. I7. cap. 9. his verbis, Non enim omnes habent Spiritum sanctum, in quibus est: alioquin & irrationabiles creaturae haberet Spiritum sanctum, quod fidei pietas non admittit. Ergo interpretatio huius suae locutionis fuit a Lombardo addenda. Porro minime intellecta a se habet, quale est illud quod de Hilario affert cap. 8. huius tractationis. Sic enim Hilarij mentem proponit, tanquam euerteret Aug. cum tamen illi optime cum Aug. in solutione conueniat. Sed duplici respectu & modo Patrem Filio maiorem dici docet Hilarius lib. 9. Trinitatis, ex recepta sui seculi sententia & interpretatione aduersus Arianos & Sabellianos. Primo modo, quia Filius homo est factus, cuius naturae ratione dicitur Filius minor Patre. Hanc igitur solutionem affert Augustinus: hanc quoque eandem suo suffragio comprobat Hilarius his verbis, Pater maior est, dum gloriam assumpto homini rogatur vt reddat. item, Nam & Pater, dum & Pater est, & glorificat nunc Filium hominis, mauor est. item, Patrem matorem in glorificandi autoritate cognoscimus. Ioan. I2. V. 38. Secundo modo etiam qua Filius Deus est ex Deo Patre, docet Hilar. Filium quoque dici minorum Patre, vtpote a quo Filius habet einus, qua ratione Filius est: non autem quam ratione est Deus. Sic enim vetus Ecclesia contra Arianos disputans concessit Patri quoddam ἀξιωμα, &, vt κατα Tην τος αἰλας πυον, DNόλον, μειξῶν appellaretur, queadmodum aperte scribit Basitius sub finem lib. I. contra Eunomium. Eτtidv7ο, ait, &o τod πατζoς dἁρότῳ δα τῳ ποότῳ μειξων δπατιφ, ῶς aἰnoς μας άρ oNeque tamen propterea vel ανόμυιον, Vel ανεωον, vel non eiusdem, omnino cum Patre & vnius essentiae Filium concedebant: sed, vt ait Cyrillus in Ioan. lib. 2. cap. I4o. Non est Filius minos eo qui obtulit, etiamsi quod a se Filius habet, id honoris ergo se accepisse a Patre dicit. Haec duo sunt, quae in scriptis Hilarij perperam confudit Lonbardus: neque distinxit. Itaque Hilarium cum Aug. frustra committit, & pro solutione istius ξναντoφανας (quod & in ipsilmet verbis Hilarij apparet, vt nempe dicatur, Pater maior, nec tamen Filius minor: & in verbis sententiaque August. & Hilarij inter se collatis) hoc duntaxat affert Lombardus, Verba Hilarij vbicumque occurrerint. diligenter nota, pieque intellige, quasi non essent totius piae, orthodoxae, & veteris Ecclesiae ver ba: & non vnius Hilarij diuersa responsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 16