Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 17
I Ipsa dilectio Deus est, id est, Spiritus sanctus. Alludit Lombardus ad lecum, qui est I. Ioan. 4. Versic. 8. "Oμο άκατῶν, ἐκ μνω τον Gεον, &n o Oεως αλατm iςsς. Qui non diligit (proximum) Deum non nouit: nam Deus est charitas". Sed hunc locum mire ipse deprauat. Primum, quod essentiam ipsam Dei significari putat voce ἐατας, quum tamen donum, effectum, vel attributum Dei tantum ostendatur, vti quum appellatur Deus iustitia, & miscricor. dia. Quoniam igitur Deus est perennis ille charitatis nostrae fons, & ipse incredibili quodam affectu nos dilexit, dicitur esse non duntaxat causa charitatis: sed, vt esset iμφαταoνtpa oratio, ipsa charitas. Deinde peccat in eo Lombardus, quod hoc ipsum de solo Spiritu sancto docet esse intelligendum, quum tamen de tota Trinitate dictum appareat, id est, de tribus Personis diuinis, quoniam vna & eadem essentia, & natura constant. Itaque & Filius ipse Dominus noster Iesus Christus, dicitur a Paulo, Filius dilectionis, Colossi I. Versic. is: & in Distinctione illa accurata attributorum atque operum, quae singulis Personis diuinis tribuuntur, Paulus ἁκάτιν ad Patrem retulit: quemadmodum καξιν ad Filium: & κυινωνιαν ad Spiritum sanctum. 2. Corinth. Is. Versicul. Is. Denique Ioannnes ipse hoc eodem loco illam suam sententiam, Deus est charitas, duplici modo exponit. Primum id dici, quia Deus summe dilexit, vtpote qui miserit Filium suum vnigenitum in mundum pro nobis. Ioan. 4. vers. &, quod ad Patrem procul dubio pertinet. Secundum, quod charitas, qua & Deum ipsum, & proximum diligimus, est a Deo. Ergo quisquis diligit proximum, is ex Deo natus est, Ioan. 4. Ver. V. Nec Augustinus ipse aliud sensit lib. I8. de Trinitate, cap. IyDeus Pater, ait, & Deus Filius potest charitas nuncupari. Et quae ab isto affertur infra cap. 8. ratio, enuntiationem istam, Deus est charitas, esse eandem, atque haec est, Deus est Spiritus, idcircoque esse ipsius diuinae essentiae σημειωτκb, plane inepta ratio, atque etiam falsa est. Ostenditenim haec enuntiatio attributum & opus Dei: non auteum ipsius ἀσiας diuinae 8por, notionem, & συσμαν.
I Qui proximu diligit. Insignis iam Lombardi vel temeritas, vel impudentia: temeritas si locum Aug. non attendit: impudentia, si sciens corrupit. Haec istius hominis obstinata sententia est, Spiritum sanctum esse ipsam dilectionem, id est, esse qualitate & eum ipsum affectum, quo & Deum, & proximos diligimus. Ergo qui ipsum suum affectum cordis motum diligit, is Deum ipsum diligit, quoniam ille animi nostri motus qualitas & affectus (quam δiωdεῶν Graeci vocant) sit Deus. Hac sententia, vt suo loco demonstrabitur, nihil potest dici tum absurdius, tum etiam magis falsum: ad sui tamen huius erroris confirmationem praeclaros Augustini locos detor quet, audacissime, ac pessima fide. Inter quos hic primus est, qui iam ab isto citatur ex lib. 8. Trinitat. cap. V. Augustini mens est toto eo capite, vt doceat veram dilectionem esse eam, qua & proximum, & Deum ipsum diligimus: non autem improbitatem, aut res turpes. Adeo quidem, vt nunquam sit vera proximi dilectio, quin cum eadem coiuncta sit dilectio Dei, quia ille fons est dilectionis proximi. Hoc ipsum ostendunt verba ipsa Augustini ab isto transcri pta. Qui proximum diligit consequens est, vt ipsam dilectionem diligat, Id est, ipsum dilectionis fontem. Is autem est Deus, ergo consequens est, vt qui proximum diligit, Deum etiam diligat. Haec est & tota, & vera Augustini ratiocinatio & col lectio. Iste vero ex ea efficit(alio plane mentem Augustini traducens) ergo Spiritum sanctum esse ipsammet dilectionem, id est, ipsummet affectum in nobis a Spiritu sancto creatum quo proximum diligimus, vel Deum. Atque vt maiorem fraudem hominibus ipsos fontes, id est, ipsum autorem Augustinum non adeuntibus faceret, subticuit, suppressitque magno dolo expressiss ima verba, quae totum hunc locum flagitiose detorqueri demonstrabunt. Sic igitur August. Et pleraque alia reperimus in literis sanctis, in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi videtur, & taceri de dilectione Dei, cum in vtroque lex pendeat, & Prophetae. Sed & hoc ideo, quia & qui proximum diligit, consequens est, vt ipsam praecipue dilectionem diligat, id est, Deum. Praeterea eo ipso loco citat August. illud Pauli dictum ex Roman. 8. Ver. 8. Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ex quo perspicue intelligitur Spiritum sanctum esse non ipsam illam charitatem, sed illius in nobis autorem, creatorem ac patrem. Confundit ergo Lombardus manifestissime charitatem illam quae in nobis est, & est qualitas creata, cum ipso creatore illius Spiritu sancto qui est Deus, id est, pessime, neque absque blasphemia effectum cum sua causa, Deum cum suo dono, eoque creato ineptus iste magister miscet.
2 Dilectionem quantum. Non magis ista, quam superior sententia, Lombardum iuuat. in quam recitanda robusta fraude vsus est, & scopum ipsum Augustini (qui inter praecisas ab isto sententias medius iacet) astute dissimulat. Sic igitur August. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem. Nec fieri potest, vt eandem dilectionem non praecipue diligamus, qua fratrem diligimus, Vnde colligitur (& hoc iam sciens prudensque praetermisit Lombard. sed qua fide) duo illa praecepta non posse esse sine inuicem, quoniam quippe Deus dilectio est. Deum certe diligit, qui diligit dilectionem. Dilectionem autem necesse est diligat, qui diligit fratrem. Ex quibus intelligitur alio prorsus pertinere haec Augustini, quam doceat Deum esse ipsum affectum nostrum, quo diligimus. i. esse rem creatam. Et quod ait August. dilectionem non tantum ex Deo esse, sed etiam Deum esse, eo pertinet vt indissolubilem esse doceat nexum verae charitatis & Dei, quemadmodum non potest auelli splendor a Sole. Ergo non tantum efficit in nobis charitatem & dilectionem Deus velut vitam, motum, sensum, aliosve animi nostri affectus & facultates, a quibus abesse potest, quia cum eo non sunt αδιαλύλως coniuncti: sed ita efficit & creat veram dilectionem in nobis Deus, vt cum ea, tanquam fons cum riuo suo, necessario atque indiuulse coniunctus conne xusque maneat. Haec igitur Augustini phrasis tam elegauns miserum istum magistrum pessime fefellit, ac in istum errorem induxit vt dilectionem quae in nobis est, & qua proximum diligimus, existimaret esse ipsummet Spiritum sanctum. Itaque corda nostra Deum ipsum faceret. Verum hanc suam phrasim idem August. in Ioan. Euang. tract. 6. explicarat, si modo iste attendisset ad eum locum, In hoc cognoscent, ait, omnes, quia mei estis discipuli, si dilectione habueritis adinuicem, tanquam diceret, Alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensus, rationem: verum etiam linguas, sacramenta, prophetiam: sed quoniam charita¬ tem non habent, vt cymbala concrepant nihil sunt, &c.
Scilicet Ioannis. Puto esse glossema, & ex margine in contextum irrepsisse, quanquam tamen & in veteribus omnibus, & recentioribus codicibus constanter reperi.
Et paulo post. Ioannes nimirum, non autem Augustinus. Haec enim duo, nempe quod Dilectio ex Deo sit, & quod Dilectio sit Deus, sunt ex loanne. Extant autem in priore ipsius epist. cap. 4. Vers. 7. &&: sed hic ita confufe & perturbate recitantur atque miscentur, vt nescias, scintne verba Augustini, an Ioannis.
2 Quod Spiritus sanctus sit charitas. Eodem nimirum significato, quo supra dixinius, id est, Spiritus sanctus est fons, & causa sanctissimi illius affectus, quo & Deum & proximos vere, & vt Christianos decet, diligimus. Illam autem Augustini sententiam: quae est lib. Ig. Trinit. caXM. In illa Trinitatis simplici, summaque natura non est aliud substantia, aliud charitas: sed substantia ipsa est charitas, & charitas est substantia, siue in Patre, siue in Filio, siue in Spiritu sancto veram esse agnoscimus, quatenus de charitate ila, quae in Dei essentia est: loquimur: non autem quatenus charitas & affectus qui in nobis est, diceretur esse ipsa trium Personarum sessentia. Ex hac autem ipsa sententia apparet charitatem communiter tribui ab Augustino vt essentiale attributum Patri, & Filio, & Spiritui sancto, adeo vt haec nihil Lombardum sustentet, qui ex huiusmodi sententiis efficit charitatis voce in sancta, scriptura solum Spiritum sanctum intelligi.
Caeterum conclusio vel Augustini vel Lombardi, quae hoc modo nectitur, Si in donis Dei nibil est maius charitate, & nullum donum matus Spiritu sancto, ergo Spiritus sanctus est charitas est elumbis prorsus. Nam & Filius ipse dicitur donum Dei Ioan. 4. Vers. Io, & eo nihil maius esse potest. Ergo & Filius est charitas, vti & Spiritus sanctus. Itaque perperam scribit August. lib. Is. Trinitat. cap. I7. non nisi Spiritum sanctum in Trinitate Donum Dei appellari. Id quod ante me in huiusmodi quodam argumen to & scripsit & sensit Basis. lib. de Spiritu sancto ad Amphiloch. cap. 34. E και δον μον καεισα¬ το τοις ανάρωτοις, λ quoi Ie idis ψο&x iqφioαsω ανλα Qαῳ ηυ ῶνταν πυν παριδωκεν ωuλoν. Rom. 8. Vers. XX Praeterea perspicue vitiosa est haec Lombardi collectio.
Nam ex duabus propositionibus omnino neganttibus efficit affrmantem conclusionem. Quod Dialecticorum regulis plane repugnat, & est ἀσυλλόνιςoν.
Non dicturi sumus. Arguta solutio, in qua vt errorem Lombardus suum tueretur vim etiam verbis affert. In eo enim totus est, vt do ceat charitatem. esse ipsam Dei essentiam, non autem attributum vel donum illius, quemadmodum sapientia, misericordia, iustitia, & reli¬ qua huiusmodi quae concedit esse Dei attributa, vel dona. Huius tam alienae a veritate sententiae fundamentum totum ex certarum quamrundem svllabarum captatione petitum est, nempe quod non dicitur Deus charitas est nostra quemadmodum dicitur & Spes, & misericordia, & sapientia nostra, &c. Haec autem vt perspicue confutemus, Primum Lombardum Lombardo, siue Augustinum Augustino (quoniam ex Augustino ista sumpsit Lombardus) opponimus. Nam hic cap. 2. huius Sectionis, & Augustinus lib. de Lit, & Spir. cap. 22. has Scripturae phrases, vt plane inter se consentientes conferunt, Charitas Dei, iustitia Dei, salus Dei, & similes, ex quibus omnia haec esse Dei dona intel ligitur. Ergo quod in Deo est iustitia, salus, misericordia, idem quoque est charitas, nempe Dei attributum, vel donum: non autem volaDeinde cap1y. huius Distinct. & lib. 2. de doct. Christian. cap. Io. charitas definitur esse motus animi nostri ad fruendum Deo. Ergo charitas quae in nobis est, est effectum diuinae naturae in nobis, non autem ipsa Dei goia. Tertio quis vnquam fando audiuit aliam esse harum locutionum, Deus est spes, vel sapientia mea: Et Deus est dilectio, & amor meus, explicandarum legem at que rationem: vti enim dicitur, Deus spes nostra, tum quod illius obiectum sit, tum etiam efficiens caussa: sic & idem Deus est dilectio seu charitas nostra. est & causa nostrae charitatis, & illius finis atque etiam obiectum. Neque vero Deus spes nostra esse potest, quin idem eodemque modo sit charitas nostra, propterea quod diligimus ea, quae speramus, & dilectio a spe diuelli nullo modo potest vt docet ipse Aug. inEnchirid. cap. 2. & 4. Denique cur non possit Deus ex Ps. IG Vers. II. dici charitas nostra, vti spes & salus nostra, non video. Quare captiuncula est tota haec tam arguta Lombardi solutio atque distinctio.
Etsi loquatur. Quaedam sunt hoc loco ab isto praetermissa, quaedam immutata ex Augustino, verum sine ipsius autoris sententiae detrimento.
Quocirca rectissime Spir, sanct. Hinc prima totius huius erroris origo, & occasio, quod non fuerit animaduersa varia significatio huius vocis Spiritus, quae ex Hebraeorum idiotismo mo do pro ipso autore donorum Spiritualium, mo do pro donis ipsis spiritualibus accipitur. Quod tamen praeclare distinxerat, docuerantque Paulus I. Corinth. I2. Vers. 4. 89. &. Discrimtna autem, sunt donorum, ait, sed idem Spiritus, & discrimina ministeriorum sunt, sed idem Spiritus: & discrimina facultatum sunt, sed idem Spiritus efficiens eas omnes in quibusuis. Iste vero putat vnum quiddam i dem apiouῳ esse & autorem ipsum charitatis nostrae: & ipsummet donum creatum in nobis .I. charitatem ipsam quam diligimus Deum vel proximum. Sic peccatum dicitur & Paena peccati siue multa: & ipse reatus siue culpa 2. Cor.8
Christo autem. Quaedam hic sunt praetermissa non sine dispendio sensus. Itaque ea huic loco ex ipso Augustino reddam. Quando autem ait Ioannnes Baptista, non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, de ipso Dei Filio loquebatur, cui non est datus Spiritus ad mensuram, quia in eo inhabitat omnis plenitudo diuinitatis. Neque enim sine gratia &c. Hoc tam necessarium non fuit abscindendum.
Vnde dilectio est. Locus ἀωεις δεονμωoς, ex quo illud tantum colligi potest Charitatem Dei de qua Paulus Galat. 2. Vers. 6 & Roman. 8. Ver. g. esse eam, qua nos Deum diligimus, quae & ipsa quoque a Deo est, siue a Spiritu sancto, non autem a nobis. Verba Augustini haec sunt, Postreme haec est fides, quae per dilectionem operatur, non per timorem: non formidando poenam, sed amando iustitiam. Vnde ergo ista dilectio, id est, charitas, per quam fides operatur, nisi vnde illa fides, &c. Ergo de eo non agit August, vtrum eadem sit vel numero, vel specie ea charitas qua nos Deu diligimus, & nos ipsos Deus: neque quicquam habet cum isto Lombardi argumento arfine. Caeterum etsi August. non hic tantum, sed & Serm. 44. De verb. Euangelistae: itemque alij, vti Ambrosius, Prosper, Anselmus, & similes locum illum Pauli Roman. 8. Versi. 8. de ea charitate interpretantur, qua Deum diligimus: tamen & series ipsius contextus apud Paulum, & verba ipsa Pauli eodem cap. versi 8. ostendunt de ea charitate potius esse sumendum, qua Deus nos in Christo diligit, atque complexus est. Id quod etiam ex eodem Paulo confirmatur Roman. 8. Versi a9, & I. Ioan, 4. Versi o.
Charitas Dei. Primum quod per δεατοειαν Qαι ὑωνλεσνν effatur Augustinus, iste per καταφααιν. ltaque immutat genus ipsum loquendi, quo vtitur August. lib. De Morib Eccl. cap. Ii. Ait enim ille. Sin virtus illa dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est. Iste habet Hic dicta est virtus, &c. Deinde addit iste haec verba. Quae coniungit nos Deo, qua eum diligimus, quae non sunt apud Augustinum. Deinde omissae sunt voces Pauli, Neque principatus, neque virtutes, ex Rom in. 8. Versi 28, quas explicat Augustinus, non autem charitatem Dei, vt tamen iste putat. Ergo quod de qualibet virtute in genere dixit Augustinus explicans, vti dixi, vocem illam Pau linam δυνάμας, quae commodius Potestates verti debuit: sed veteres Virtutes conuertebant) iste ad vnam charitatem refert, quasi diceret Paulus, Neque virtus nos separabit a charitate Dei, id est, neque charitas a charitate nos separa bit, quod est absurdissimum. Itaque & sibi ipsi & Augustino in patrocinium a se tamen aduocato est iste contrarius.
I E: per hoc ipsam esse. Breuis sententia, in qua tamen grauissime peccatum est, idque dupliciter: primum quidem, quema dmodum in cap. 4. huius ipsius Distinctionis N. 2. antea obseruauimus, in ipsa argumentandi forma. Neque enim sequitur, vt si nihil charitate est meius, ergo sit illa Spiritus sanctus potius, quam Pater, vel Filius: sed vt charitas conceda tur esse Deus, non recte tame inde concluditur illam esse Spiritum Sanctum, & non Patrem, vel Filium: quoniam Dei appellatio trium Personarum diuinarum aequeconmuus, vel potius propria. Sed neque hoc ipsum quod putat Lombardus esse argumentum, verum est, & firmum, nimirum quia nihil sit in homine charitate melius, ergo charitatem ipsam esse vere Deum. i ipsam Deitatis essentia. Nam omnia attributa Dei, qualis est charitas, vti antea docuimus, ab ipsa destult seu ὑniα diuina distinguuntur. Dicitur enim Deus esse sapientia, iustitia, misericordia, &c. propterea tamen nemo Orthodoxus iustitiam, & sapientiam ab ipsa Dei essentia non distinxepit, quemadmiodum praeclare docet Basillib. I. contra Eunomium. Deinde quod de charitate) dicitur. comparate & κατατι duntaxat Nihisest melius charitate, quum videlicet confertur & comparatur cum sui generis rebus, id est, cum reliquis Dei donis, sumitur ab isto, vt ωτολῶς & absolute dictum. Sic Paulus L. Corinthi I8. Versuis dixit μόξωνδότυον ηακατα. Maxima harum est charitas: Nec propterea tamen charitas erit Deus, vt vult iste: quia & iipsa charitate (quae est optimum donorum Dei) Deus ipse, illius autor, melior est: & charitas ista tantum dorsum, cfeata tamen est in nobis qualitas, qualis certe Deus esse nequaquam potest. Hoc primum est. in hae sententia Lombardi insigne peccatum: Alterum est, quod non tantum intorquet Augustini mentem, sed etiam prorsus euertit. Quod enim de Deo ipso charitatis autore & causa scri psit aperte August. iste, magna vel incuria, vel impudentia ad ipsam charitatem id est ad effectum ipsum donum Dei traducit. Quod vt vel lippis ipsis sit notum: en ipsamet Aug. verba ex lib. de Morib. Eccl. cap. yt. Si igitur diligentibus Deum omnia procedunt in bonum, & summum bonum (quod etiam optimum dicitur) non modo diligendum esse nemo ambigit: sed ita diligendum, vt nihil amplius diligere debeamus, idque significatur & exprimitur eo, quod dictum est, ex tota anima, & ex toto corde, & ex tota mente. Quis, quaeso, dubitauerit his omnibus canstitutis, & firmissime creditis, nihil nobis aliud esse optimum, ad quod adipiscendum, postpositis vaeterus, festinare oporteat, quam Deum. Item si nulla res ib eius charitate nos soparat, quid esse nonsolum melius, sed etiam certius hoc bono, (nempe Deo)poteste Ica Augustinus: iste vero & haec verba Item sitollit, & dilucidam illam Augustini mentem cofundit, & ad charitatem nostram, id est, qua Deum diligimus tranffert.
2 Vnde Augustinus. Maluit iste Augustini, quam diui Pauli & Spiritus sancti testimonio vti, quo tamen vtitur suamque sententiam confirmat August. ex I. Corintha2.
Per donum quod est. Quanquam quod immutatum est ab isto in Augustini verbis leuem iacturam videtur afferre, tamen duo quaedam ab Augustino dissentanea ex hoc Lombardi loco colligi possunt, ex quibus hoc vnum est, quod August, explicans locum Pauli Ephesi 4 & PsalSo. Dedit Christus dona vel donum hominibus osten dit Doni nomine singulari numero prolato intelligi Spiritum sanctum, qui datus est Apostolis: nomine vero Dona plurali numero significari ipsius Spiritus sancti dona. Alterum est quod idem Augustinus eleganti quadam allusione & argutasquemadmodum solet) dixit, Per donum dona data esse hominibu id es. per Spiritum sanctum data esse dona hominibus. Haec August. lste contra ex ista argutula phrasi hoc quod semel ab Augustino dictum est, velut perpetuum locutionis genus in vsu esse eportere putatDeinde hic per donum illud taquam per mediam quandam & subseruientem causam illa dona reliqua hominibus dari innuit: tanquam non sit Spiritus sanctus autor ipse, & ἀηλιον πυμονικὸν isto rum donorum, quae donat hominibus. Quod ab Eusebianorum errore non procul abest, qui Spiritum sanctum δοκὸν Filij esse contendebant.
Multa sunt quae tum in ipso Lombardo, tum eius inte rpretibus in hac Distinctione merito reprehendero. Ac quidem in Lombardo, tum ordinis in hac quaestione perturbationem: tum dogmatum ac sententiarum, quas hoc loco, si quo in alio, pertinaciter tuetur, falsitatem. Ordinis igitur perturbatio in eo apparet, quod cum cap. 2. quatuor quaedam αἰτήματα seu postulata proposuerit, canque postea probare aliquot rationibus connixus sit, neque quo illa primum proposuit ordine, postea persecutus est: neque etiam quo alia ex aliis pendent. Nam quartum postulatum ex secundo pendet, cui proxime connectendum erat. Quamobrem interpretes cum tantam in tam longdistinctione ordinis σοολυον, quae nihil aliud quam Cymmerias tenebras pareret, animaduerteret, ipsi totam in duo quaedam alia capita aliterque distinxerunt. Et haec quidem de methodo Lombardi hoc loco.
Dogmatum uero ieddς nullo modo negari potest, quum ab ipsis Lombardi studiosissimis interpretibus doctrina huius loci manifeste damnetur, quemadmodum in calce huius operis (vbi Articuli in Magistro sententiarum condamnati recensentur) apparet. Vnus modo Occan Quaestio. 2. hoc loco tentauit absurdissimae & faliissimae illius Lombardi sententiae, Quod quae in nobis est charitas, est substantialiter Spiritus sanctus, mitigationem atque excusatione quandam inuenire, quam tamen caeteri omnes scholastici ἀπαφαἰτατον, & inexcusabilem esse iampridem iudicarunt: sed, quemadmodum ait Quintilianus, nullus est tam absurdus error, qui non suum autorem, & patronum tandem reperiat. Et certe poterat vel Lombardus ipsecnisi prorsus caecutiisset falsa illa sua, & iam praeiudicata sententia abreptus) per se animaduertere, quam ἁτοπα hoc loco tueretur, cum tam multa sibi aduersari, & aduersus suam illam sententiam obiici obseruaret, quae per tota nouem capita persequitur. Neque tamen omnia sui illius erroris incommoda vidit, vt mox dicam: & quae vidit, eludit potius, quam dissoluit. In summa recte scribit Irenaeus libro quarto capite sexagesimotertio, eam demum esse veram & orthodoxam interpretationem Scripturae, quae neque absurdum & repugnans quicquam cum Dei verbo habeat, neque etiam blasphemum.
Quod nobis de omni Christiano dogmate setiendum est. Cur, vero tam turpiter falleretur Lombardus haec caussa est, quod quae in S. scri ptura dicuntur τζοπικῶς & metonymice, (qualis est illa locutio, vbi caussa pro effecto ponitur: i tem quum abstractum pro concreto, & caetera huiusmodi) primaeua, absoluta & natiua significatione dici existimauit, quale illud, Deus est charitas, I. Ioan. 4. Deinde quod hyperbolicas quasdam Augustini phrases (quibus vir ille pius commouet homines ad charitatem iste tanqua simpliciter & pure enuntiatas accepit. Quae res & ignorantia magnam fraudem & huic: & alijs multis scriptis veterum saepe fecit. Denique seipsum saepe in hac Distinctione refutat Lombardus, vt ex cap. 8. &2 collatione facile quiuis intelliget.
Porro cur tantopere danandus sit error ille, quem Lombardus ex falsis postulatis suis(sunt enim illa quatuor, sed falsissima) tam pertinaciter tamen astruit, ratio est, eanque multiplex. Sed primum quae sit sententia Lombardi, dicamus. Est autem haec, Charitate, quae in nobis est, & qua tum Deum ipsum, tum proximum diligimus, esse substantialiter ipsum Sp. S. non autem quendam affectum a Dei Spiritu in nobis creatum & nos commouentem. Qua quid, obsecro, magis absurdum esse potesto Primum enim repugnat S. Scripturae, quae docet ἐλασον, quae in nobis est, esse κuρτον ωονδματας.. i. esse fructum Sp. S. non autem ipsummet vra¬ μα. I. Sp. S. Galat. 8. Ver. 22. Et eadem Scriptura vbique distinguit virtute & dona Sp. S. ab ipso Spiritu. Actor. I. Ver. 8. I. Corinth. I2. Spiritum quidem ipsum sanctum habent pij, in se inha¬ bitante. Roma. 8. Ver. I8. I. Cor. a2. Vers. I2. quoniam in illis suam praesentiam peculiari Eνρpeiax & sanctificatione demostrat & testatur: effecta tamen & dona ipsius propterea non sunt cum ipso Spiritu confundenda, quod iste facit. Deinde pugnat hic idem error cum Patrum apertissimis sententiis, quas, ne longiores simus, hic omittemus, cum vel ex huius Distinctionis capIO. I7. I8. satis cognosci possint. Sic enim scribunt omnes Aκατυν. i. Charitatem esse motum animi in nobis a Dei Spiritu creatum & insitum. ltaque Maximus ille scriptor Graecus prima Centuria sententiarum ex Christianis scriptoribus collectarum sic eam definit, Aοατο μλς δ διῶξε¬ σiς ψυλῆς ἁλαξῆ, κατ μάῆδόν ταν όντυν τῶς τοῳ Qεod vvo¬ σεως τεπuα. item, ωκατοι μλῳ τικτει απα δεια. Charitas est animi affectus bonus, qua animus noster nihil quicquam Dei cognitioni praefert. item, Charitatem parit in nobis animus omni perturbatione vacuus. Damasce. in Histor. Spiritus habitat in nobis baptixatis, ait, nos illuminando, & ad Dei imaginem ac similitudine renouando. Denique vel duo haec absurda, quae ex hoc errore Lombardi consequuntur, satis eum detestandum esse demostrant. Primum quod facit Sp. S. motum tatum quendam, eumque creatum, qualis est charitas ea quae est in nobis. Secundum, quod cum charitas in nobis inerit, minime in nobismetipsis immurabimur, sed erimus tatum vasa & domicilium ωυαι¬ Vάητὸν habitantis in nobis Sp. S. veluti quum in dolium infunditur aqua, nulla dolij fit mutatio. Quam etiam quaestionem tractat Occan in hac Sectione. Denique quod tantopere vrget iste Sp. S. esse donum Dei, vt alio nullo pene nomine, eum ornet, videat quo sensu id scribat, vt ne Pneutomachorum seu Macedonianorum haereticorum deliria in sinu fouere censeatur. Sp. quidem sanctus dicitur Dei donum, quia gratis & a patre & a Filio & a seipso datur nobis: sed, vt ait Basil. lib. de Sp. S. cap. 34. huiusmodi donum est, quod ισους πυαῖς τῳ δεδωκότι πατζι σεμνύετυι, δῶξον ξωῆς, δῶρον δυνάμεως & qui ipse est caussa suorum effectorum & donorum. Et to: quidem vel erro- res aperti, Vel naeui in hac Lombardi doctrina deprehenduntur.
In ipsis vero eius interpretibus: id est Scholasticis non pauciora merito reprehenduntur hoc loco, e quibus sunt haec nonnulla, quae, dicis tantum causa, a nobis proponuntur.
Primum quod omnes hunc Magistrum sententiarum id est κυειῶν Theologiae suae δοξῶν vno consensu vocant, quem tamen & hic, & alibi turpissime lapsum esse ipsi & agnoscunt, & confitentur.
Secundum, quod vnum tantum huius errorum in hac Distinct. obseruant, quum tamen sint quamplurimi, vti docuimus. Quot sunt enim hoc loco αἰτήματα, tot sunt ψευσματα.
Tertium, quod hunc ipsum errorem, nempe Sp. S. esse substantialiter charitate, quae in nobis inest, & qua Deum uel proximum diligimus, magistrali dumtaxat supercilio, & praetoria autoritate damnant, nullis condemnationis sententiaeque suae rationibus prolatis, quum tamen hic discipuli in suum, magistrum agant.
Quartum, quod praetermisso praecipuo huius Dist. argumento, quod erat de Spir. S. in extraneas quasdam quaestiones excurrunt, & praeter casam intempestiue fugiunt, nempe vt disputent hoc loco de charitate, Vtrum meritoria sit: qua ratione meritoria: vtrum quanquam est meriti (vt isti impie sentiunt) apud Deu nostri caussa, possit tamen Deus sine charitate nos charos & gratos habe re: & si nos gratos habet, vtrum de potestate absoluta, an ordinaria id faciat. Hae sunt hoc loco interpretum Lombardi nugae. Denique ne non satis materiae, etiam neglecto Lombardi argumeto, ad insanas illas quaestiones congerendas ipsi ex sese habere viderentur, accersunt in hunc locum pueriles prorsus ματαολἰας quales sunt istae, vbi quaerunt de incremento nostrae charitatis)
Vtrum charitas quoad substantia & habitum, an tantum quoad affectum augeatur, quasi cha ritas aliud sit, quam animi affectus & qualitas.
Vtrum quum charitas augetur, aliquid ipsi charitati addatur: Quis vero dubitat nifi bardus quispiam scholasticus: Negant tamen.
Vtrum quod additur sit eiusdem species cum charitate iam inhaerente, an alterius) Hac difficillima esse quaestionem per plusquam sex paginas ostendit Occan. Nugae vero sunt ista.
Vtrum charitas in hac vita ad summum gradum in nobis esse possit. Posse putant, falsum: ltaque ex istis omnibus apparet verum esse quod uit Psalmista, Abssus abyssum vocat: quodque habet prouerbium vetus, Similes habent labra lactucas. Et tamen in istis nugis posita est, si Deo placet, istorum hominum Theologia.
On this page