Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 15

1

AD DISTINCT. XV. AD CAP. III

2

Non fecit sine Spiritu sancto. Quemadmodum in tota hac Distinctione multa perturbar. Lombardus, ita hoc loco grauissimam Augustini rationem magna negligentia praetermisit, per quam ex ipso Dei verbo intelligeremus Filium, nempe Christum, non sine Spiritu sancto a Patre missum esse, & hominem factum: cum tamen leuiores rationes, & probationes huius sententiae iste consectetur hoc, & sequenti capite. Verba igitur & Scripturae ipsius, & Augustini haec sunt, lib. 2. de Trin. cap. 8. Proinde Filius mitti a Patre sine Spiritusancto non potuit, non solum quia intelligitur Pater, quum eum misit, id est, fecit ex foemina, non vtique sine Spiritu suo fecisse: verumetiam quod manifistissime, atque apertissime in Euangelio dicitur Mariae Virgini quaerenti de Angelo, Quomodo fiet istude Lucae primo, Spiritus sanctus superueniet in te, & virtus altissimi obumbrabit tibi: & Mathaeus dicit, Inuenta est in vtero habens de Spiritu sancto. Math. I. Haec tam certo saltem, quam Ambrosij autoritas, demonstrant incarnatione Christi, proptereaque ipsius misEonem esse opus Patri cum Sp. S. commune.

3

AD CAP. IIII

4

Nunc isit me. Augustinus in superioris sententiae confirmationem hoc lsaiae testimonium, tanquam tertium argumentum eodem libro secundo de Trin. capite 1. affert. Ergo superioribus adiunxit. Quanquam & apud lsaiam Prophetam ipse Christus intelligitur de ad uentum suo futuro dicere, & nunc Dominus misit me, Haec verba Augustini, vt plane eius sententia & ratio repraesentaretur, praetermittenda non fuerunt.

5

Quia & a Spiritu. Ambrosius habet cap. x. Ii. g. de Spiritu sancto Qui, iste vero Quia: aatus est autem, audeo dicere & ab Spiritu, qui missus ab Spiritu est. Haec leuis est immutatio: ista iam grauior, quod hic pulcherim: Ambrosij locus a vera ipsius mente detorquetur logissime. Quod enim docet, Filium & a Patre & a Spiritu sancto datum esse, id cur disputet, breuissime his verbis explicat Ambrosius ipse. Si subiectum in eo putant fuisse Filium, quia missus est: yratia esse negare non pos sunt quod datus est. Et postea. Ergo no potuit diui nae subiectionis esse, quod datus est: Non ergo vt in has quaestiones intricatas nos coniicerems haec disputat pius ille doctor, sed vt intelligeremus missione siue incarnationem Christi esse donum Dei immensum. Deinde vt haereticorum Arianorum delirijs occurreret, qui voculam illam, Missus, captantes, ex ea Filium esse minorem Patre colligebant, quam eorum sententiam idem Ambrosius eiusdem operis cap. I. refutat & a. Ac primo quidem capite his verbis, Si ergo se inuicem Filius & Spiritus mittunt, sicut Pater misitnon subiectionis iniuria, sed communitas potestatis est. Secundo autem capite. Cum ergo & Filius & missus, & datus sit, Spiritus quoque missus & datus sit, habent vtique vnitatem diuinitatis qui habent operis vnitate. Haec Ambrosius, quae vt ni hil commune cum isto loco habeant vident omnes.

6

Dicit enim Filius Dei. Ista iam ex lib. quidem eodem Ambrosij, sed capite I. sunt descripta, ne quis in secundo capite illa frustra quaerat, ex quo tamen superiora erant transcripta.

7

AD CAP. V.

8

VT etiam ipse Filius. Et hic quoque a mente Ambrosij discessum est, cuius haec est tum oratio, tum etiam conclusio: Cum enim non finierit a quo datus sit Filius, ostendit datum gratiam Trinitatis: cum autem ipse se Filius dederit, vtique non potuit ipse sibi secundum diuinitatem esse subie ctus. Ergo non potuit diuinae subiectionis esse quod datus est. Ex quo apparet alium prorsus esse Ambrosij scopum, quam hic sit Lombardi, & illius verba ab hoc circumscribi, quamquam verum est tamen Filium a seipso (quatenus &ipse vnus est cum Patre Deus ) & mitti, & dari.

9

AD CAP. XI

10

Vtantea in Patribus. Aliquid hic a Lom bardo in verbis Augustini immutatum est: sed nulla sensus iactura. Sic enim August. Hoc enim & antea in Patribus & Prophetis erat. Hoc enim sibi vult alio modo & praestantiore postremis temporibus missum esse Filium Dei, qui est ipsa Patris sapientia, quam olim: quia tunc tantum intpyeig, nunc μαοφάνeι: tunc Spiritu suo agens, nunc ore suo loquens apparuit. Quod confirmatur Hebraeor. cap. I. Vers. I. 2. 2.

11

AD CAP. XIII

12

I Congruenter autem. Inffexa & detorta est a germano Augustini sensu haec particula, vt ex ipsa verborum recitatione perspicue apparet, quae sic habent lib. 2. Trinit. I cap. S. Cum itaque hoc a Patre & Filio factum esset, vt in came Filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea came apparuit: misisse autem ille, qui in ea non apoaruit. Quod enim de solo Patre & Filio ἀαοξελικῶς dixit August. hic Sελικῶς & generaliter profert, quasi ad homines quoque pertineat, quod esset falsum:

13

Censura.

14

Tam est implicata Magistri sententia & conceptio animi hoc loco, vt ne summ quidem & accutissimi ipsius discipuli assequi eam potuerint. Occan praeterquam quod ait hic tantum agi de vocabulis, non de re vlla, etiam aperte pro- nuntiat sentire Magistrum, Mitti & mittere esse commune tribus Personis diuinis, nimirum quasi mittere, &mitti couueniat etiam Patri, & sit attributum essentiale Deitatis, id quod est falsissimum. Alij dicunt, Mitti, significare & attribuere aliquid essentiale Personae illi quae mittitur, sic Durandus. Alij id negant, imo ne respectum quidem vllum rationis denotari perMissionem putant. Quae vtraque sententia certe quidem est quoque falsissima. Alij quaerunt, vtrum, originis duntaxat ratione, vna Persona diuina ab alia mitti dicatur, an ratione & vi imperij, Thomas in I. parte Quaest. 48. art. I. Sic suos discipulos incertos & miseros dimittit iste, dum nihil vel ordine, vel commode explicat: sed curiosas tantum quaestiones consectans ambitioni suae misere studet, non autem Ecclesiae aedificationi, & verae Dei gloriae illustrandae. Hoc primum igitur in hac Distinctione merito reprehendendum est, praesertim cum se dogmata fidei tradere Lombardus profiteatur.

15

Secundum, quod ex optimo autore Augustino quaedam colligens, seuiora tantum decerpit, praetermittit autem vtiliora & magis ardua, atque etiam magis necessaria, & scitu digna. Docet igitur ex Augustino iste hoc loco,

16

Filium a Patre esse missum:

17

Aseipso quoque esse missum: Quis vero ista ignorabat? S Filium a Spiritu sancto esse missum.

18

Patrem a nemine mitti, id est, neque Filio, neque Spiritu sancto. Haec est breuis κυαλ unς totius huius Distinctionis. At quaerit Aug. iisdem in libris & capitibus alia quaedam maioris ad refutandas haereses, quae ex istis definitionibus nascuntur, momenti.

19

Vtrum minor sit quae mittitur Persona mittente. Iste per transennam tam arduam & difficilem, atque omni seculo agitatam ab Arianis quaestionem leui cubito transigit.

20

Quum dicitur Persona vna, aliam mittenre, vtrum qui mittit, iubeat, vel roget eum qui mittitur vt eat, quod Thomas olfecit quidem, sed non decidit.

21

s Vtrum Persona quae mittitur alio mittatur, quam vbi ia erat, cum qui mittitur sit Deus. Deus autem sit vbique: in qua postrema quaestione vera ratio definitioque istius missionis est explicanda, ex qua nouum tantum modum ma nifestationis Spiritus sancti & efficacitatis illius significari voce Missionis intelligitur, quemadmodum etiam August. ipse lib 4. Trinitat.

22

cap. 2o, exponit. Hae tam graues quaestiones sunt ab isto praetermissae, aliae tamen leuioris momenti perturbate inuectae & tractatae. Atque hoc est secundum huius Distinctionis vitium, quaestionum necessariarum praetermissio. Tertium autem, tam longa digressio, qualem iste in hanc Distinctionem iniecit. Cum enim isti propositum esset dicere de Spiritu sancto, vtrum a seipso mittatur, hac quaestione prorsus omissa quam propterea infra Dist. o, repetit) excurrit in extraneas alias disputationes, de Patre, & Filio, in quibus etiam ipsis non explicat, vtrum idem sit modus per quem Filius, & per quem Spiritus sanctus mittuntur etiam inuisibiliter, an diuersus: De quo ipso Durandus, & recte quidem, ait diuersum esse missionis seu dationis modum, sed tamen nobis inexplicabilem, nisi quod huius rei aliquo pacto declarandae causa, idem ille vult missionem Filij perficere in nobis intellectum. Missionem autem Spiritus sancti afficere & pertinere ad nostram voluntatem: nam potius in eo diuersus est modus, quod mittitur vel datur nobis Filius inuisibiliter, quatenus ille, carne assumpta, factus est materia nostrae salutis & renouationis, tum in intelligentia, tum etiam in mente. Mittitur autem vel datur inuisibiliter Spiritus sanctus, quatenus nobis Christum applicat, & fidei in nobis parens est &creator. Sed nequehaec ipsa satis apte & vere dicuntur.

23

Denique quis in hac Distinctione non reprehendat & damnet, quod praetermittit iste ex Augustino eam probationem, quae ex ipsa adeo missione ducitur, vt ostendatur (licet Filius mittatur, Pater autem mittat) non esse tamen propterea minorem Patre Filium vel potestate, vel Deitate) Qui locus quoniam est pulcherrimus, hic eum ascribam ex lib. Trinitat. 4. cap. Xo. Quid ergo mirum, si mittitur, no quia inaequalis est Patri, sed quia est manatio quaedam charitatis omnipotentis Dei svncera. Ibi autem quod manat, & de quo manat, vnius eiusdemque substantiae est. Neque enim sicut aqua de foramine terrae, aut lapidis manat: sed sicut lux de luce. Nam quod dictum est, sandor est lucis aeternae, Sapient. ). quid aliud dictum est, quam lux est lucis aeternae, &c. Maluit di cere candor lucis, quam lux lucis, ne obscurior putaretur ista quae manat, quam illa de qua manat, &c. Neque mouere debet, quia dicta est manatio quaedam charitatis omnipotentis Dei svncera, tanquam ipsa non sit omnipotens, sed omnipotentis manatio. Mox enim de illa dicitur, & cum sit vna, omnia potest. Quis autem omnipotens, nisi qui omnia poteste Ex quibus inte lligitur quam vtilis locus sit ab isto praetermissus. Item August. tractat. 2I. in Ioan. Euangelio. Missionem audio, non separationem. Sed hic, inquit, videmus in rebus humanis, quia maior est qui mittit, quam ille qui mittitur. Sed res humunae fallunt hominem, res diuinae purgant. Noli attendere ad res humanas, nam & ipsae res humanae dicunt contra testimonium. Verbi gratiam, si quis vxorem vellet petere, & per se non posset, amicum maiorem mittit, qui ei petat, &c. Videndus est est totus ille locus, vt intelligamus quam perfunctorie Lombardus tam grauem quaestionem tractauerit, etsi eidem plura capita attribuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 15