Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 21
Solum Deum Patrem. Pauca ex Augustino sunt transcripta, vnica nempe haec sentetia, Solum Patrem dicimus Patrem, non quia separatur A Filio, sed quia non simul ambo Pater sunt. Quam sententiam iste tamen neque sanam, neque sunceram referrespro more suo) potuit. Itaque & addidit quaedam, velut sed hoc dicentes significamus: (quae esse Augustini ipsius putauit Thomas in prima parte quaest. 32I. Artic, q. abisto deceptus) & alia corrupit, veluti quum sic scribit, Solum Deum Patrem dicimus. Neque enim hoc dicit Augustinus solum Deum dici Patrem, quoniam nec de eo quaestio erat. Atque etiam aperte Thomas in prima quaest. 2I. Artic. s. docet hanc enuntiationem, Solus Deus est Pater, esse falsam, cum homines etiam Patres recte appellari possint. Hebr. I2. Sed disceptabatur de eo, quomodo dicatur Pater solus, vel solus Pater. Aliud autem est dicere solum Deum esse Patrem: & Patren esse solum Patrem. Quamobrem etiam hic ipse has velut diuersas & dissimiles prorsus quaestiones facit infra capite sequenti. Sed propter additam illam de suo vocem Deum, hic confundit.
2 Solus enim Pater. Procul dubio manca est oratio, vtcunque eam negligenter praetermittant omnes istius operis emendatores tum noui, tum veteres, quae sic ex ipso Augustino supplenda est, vt sit & plana & integra. Solus enim Pater, Pater est.
Augustinus in libro vi. Restitue libro &. de Trinitate. Nam quae hic refert Lombardus, extant eo libro sexto, capite nono in principio capitis.
Tanta pace vni adhaerens. Aliter apud Augustinum, vbi vis huius argumenti, quod latet in voce pacis, explicatur: quae hic a Lombardo, tanquam praecipuus totius huius ratiocinationis neruus, inciditur. Sic igitur Augustinus. Et ordo verborum est, vt te, & quem misisti Iesum Chri stum, cognoscant vnum verum Deum Coann. Iyver. S) Cur vero tacuit de Spiritu sancto: An quoniam consequens est, vt vbicunque nominatur vnum tanta pace vni adhaerens (vt per hanc vtrunque vnum sit )iam ex hoc intelligatur etiam ipsa pax, quauis non commemoretur) Pacis autem nomine ταυτοταταύσας & iνoτατα intelligit Augustins, quae facit vt vnus sine alterius incurrente notione & intelligentia intelligi non possit, quemadmodum hunc ipsum locum explicans Basil. libro s. contra Eunomium declarat, ἐκ ἀροριξωντο ωνdμα τῆς δυωξως, ως ότυι, δυο ονoμάξει, &Nα τουναντιον ινῶν μαῖ δωnῶν Cν πατζι και μῶτο το δμα τo ἀXῶξIδον. I. Non separans Spiritum sanctum ab illis duobus, vt isti faciunt, duos nominat: sed contra vniens eum, & declarans in Patre, & Filio Spiritum sanctum ab illis separari non potest. Deinde illud quoque obseruandum est in ipso Ioanne non esse vnum Deum, Eνα ωεον, sed solum Deum, μονον Gεον, quam tamen lectionem in sua interpretatione non retinet Augustinus. Verior igitur illius Ioannis, seu Christi potius sententiae sensus est ex voce annSονὸν (quae statim sequitur) vt intelligamus illic opponi eum qui solus vere Deus est, falsis diis, vti. I. Corinth. 8. Vers. 6 & ostendi eam vnicam & veram nostrae salutis rationem esse, si in Christo (qui est sols noster Mediator) cum cognoscam:. Haec ratio salutis opponitur omnibus modis, quos sibi homines fingunt, vt I. Cor. 2. V. 2. Act. 26 vers. I8. Atque hanc interpretationem confirmat Cvrillus lib. Io. Thesauri, cap. &. Sed ad Lombardum, a quo cum sint praetermissa haec omnia (ut per hanc vtrunque vnum sit) apparet Augustini locum immutatum fuisse, & fortissimum argumentum elumbe redditum.
Quanquam iam saepius dictum a nobis id videri potest, quia tamen in tam sancta (qualis est sacra Theologia) venerandaque scientia nihil frustra, vel ἀκρςῶς tractari debeat, est tamen repetendum. Ergo in hac Distinctione vsum finemque harum tot tamque multiplicium quaestionum a Lombardo explicandum fuisse contendo, quo praetermisso, quis non videt hic iam non δσεξεεων, sed λολμαάαν & pugnam de verbis & vocabulis tantum tradi: Adeo vt ne quidem huius loci sumi interpretes, quae sit vtilitas harum disputationum, ipsi norint. Alij enim existimant, cum supra dictum sit, solus Pater, vel solus Filius tantus est, quantum simul tres illae Perso nae, fuisse necesse hoc velut corollarium addi, vt dictio haec Solus explicaretur. Sic & Lombardus ipse scripsit, & posteum alij plerique, veluti Claudius Spinaeus, & Arnoldus Vessaliensis, horum librorum abbreuiatores. Sic Durandus quoque. Alij sentiunt ex ipsis Augustini fontibus deductas esse has quaestiones, cuius cum do ctrinam pene perpetuam sequi velle videatur Lombardus, fuisse quoque ei necesse, quemadmodum hae phrases explicantur apud August.. Trinit. cap. 28. ita ab isto tradi. Tertij denique volunt in genere locutiones eas, in quibus exclusiua dictio quaepiam vsurpatur de essentia vel Personis diuinis, qualis est solus, tantum, vnicus, dumtaxat, singularis, hic exponi: quam sententiam sequitur Thomas in I. parte Quaest, I. Artic. 2. & 4. Occan censet ex tribus istis quaestionibus, vnam tantum esse necessariam & vtilem scitu, nempe, quomodo haec enuntiatio sit intelligenda, solus Pater est Deus: Duas vero reliquas, quae tamen hic adduntur, esse superua. caneas, qualis est haec, quomodo dicatur, solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus. itum & haec, quo sensu hoc verum sit, Trinitatem solum esse Deum. Ergo cum ab huius disputationis scopo aberrarit maxime Lombardus ipse, a quo veram ipsius scripti explicationem exspectemus: Certe ex Graecis potius, quam Latinis scriptoribus vsum harum quaestionum maximum vberrimumquem esse cognoscet, qui diligenter illos euoluerit. Arreptae sunt igitur ab Arianis hae Scripturae sacrae sentetiae, solus Deus habet immortalitatem. I. Timoth. 6. Vers. I8. Vt cognoscant te solum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Ioann. r9. Versi 8. Nobis unus Deus est Pater. I. Corinth. 8. Vers. 6 & similes aliae. Adeo vt inde solum Patrem Deum esse collige¬ rent: Filio autem & Spiritui sancto Deitatem impie detraherent. Arianis successerunt hac nostra aetate Valentiniani, Seruetani, & alij Antitrinitarij, qui solum Patrem αυτόφεον & ωυτοξωον, & αὑτοδημάιρσμὸλν esse contenderunt: Filium autem & Spiritum sanctum his epithetis spoliarunt, quibus eum appellari posse blaspheme negant. Ergo aduersus hos omnes valet harum quae stionum svncera, atque vtilis explicatio, ex iuso Dei verbo confirmata, qualemGraeci & ortnodoxi Patres attulerunt. Non enim ostentationis, inanisque tantum speculationis gratia, vt iste facit: sed iugulandarum pessimarum haerescun caussa tractandae sunt traditaeque nobis hae quaestiones a veteribus. Hoc igitur primum omnium hoc loco reprehendendum censeo.
Secundum, quod faciles omnino (si modo commode doceantur) quaestiones iste sic inuoluit & obscuritate verborum, & nulla perspicua distinctione ad soluendum adhibita, vt infinitae prope sententiae ad earum explicationem postea sint ab interpretibus excogitatae, quia vera caruerunt, nec ab isto suo praeceptore sunt adiuti. Alij enim sic distinguunt, hanc phrasin solus Pater est Deus, vt de virtute quidum sermonis, id est, ex proprio germanoque sensu & significato verborum esse falsam. concedant: de benigna tamen interpretatione velint esse veram. Quod quid aliud est, quam nos posse ex falso verum efficere, & nostris commentis mendacium in veritatem tandem commutare) Alij dicunt, si vocabulum, Solus, categorematice sumatur, falsam esse hanc enuntiationem, Solus Pater est Deus. Sin autem svncategorema¬ tice, esse veram: sed & hi eodem, verbis tantum immutatis, recidunt, quo priores illi. Nos autem pro αἰτήματ Theologico sumamus, quod scribit Augustinus in lib. de Inquisit. Trinitatis, Nullatenus ad solam Patris Personam pertinet, dum dicitur solus Deus, siue in nouo, siue in veteri Testamento. ωσε nσύμτασα Dεωτης δῶκῶς σοι ποτό μῖν &ν πατζι, πετε δε ενύξ, κωνεύματι ωρονηηορια ψνετυι. i. Nam tota Deitas tibi nonnunquam nomine Patris: nonnunquam nomine Filij & Spiritus sancti declaratur, vt ait Basil. lib. 2. contra Eunomium. Ergo sic locus Pauli I. Tim. &. Sic locus Ioannis capite I7. & alij similes sunt explicandi, non anfractuose, vt iste facit. Et quod ad vocem Solus, μονoς Graece: saepe pro Solitario accipitur (inquit Naxiaxenus in epistolis Basilij) saepe pro toto velvniuerso. Ergo ambiguitate vocis luditur in his omnibus propositionibus exagitandis, Solus Pater est Deus. Trinitas est solus Deus: quum vna tantum Persona intelligitur. Hoc erat a Lombardo afferendum ad breuem harum quaestionum dilucidamque solutionem.
Tertium, debuit iste afferre alicuius orthodoxi Patris testimonium, capite 2. huius Distinctionis, vt probaret, quod ait, occurrere in autoribus has phrases, solus Pater est Deus, vel solus Filius est Deus. Quum enim eas veras esse aperte neget Augustinus, qua fronte iste eas occurrere in probatorum scriptorum libris aito Sed haec hactenus.
On this page