Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 20

1

AD DISTINCTIONEM XX AD CAP. II

2

VT secundum doctrinam. Quaedam hic sunt immutata vocabula: sed tamen res salua manet.

3

AD CAP. IIII

4

VTRVM eitantum. Alterutrum xapin¬ κt vel Ei, Vel postea Filio. Satis est enim ex iis alterum, quod malueris. Sed istius hominis tum barbaries, tum negligentia optimum & elegantissimum Aueustini locum corrupit, Sic igitur habet Augustinus, Sed quaeritur vtrum tantam, quanta ipsi est, potentiam Pater Filio dederit, an minorem: Quaedam & hic etiam sunt immutata. autoritate Lombardica & magistrali, id est, sine ratione.

5

AD CAP. V.

6

TV dicis quod. Duplici modo in hoc capite vulneratus est Augustinus, in verbis nimirum tanquam corpore: & in mente ac sensu, tanquam animo. Ac in verbis, quod& quaedam mutata suint, & in summam barbariem diserta Augustini oratio ab isto fuit traducta, Verba enim haec, Tu dicis quod Pater, &c. plane barbara sunt, pro quibus ita habet, & quidem eleganter Augustinus. Sed dicis, Dominus Dominum genuit, Deus Deum genuit, Rex Regem genuit, &c. Nec enim iste animaduertit verba haec. Dominus Dominumgenuit, esse ipsissimam Maximini orationem, quam diserte, non oblique refert Augustinus, vt svncere cum eo agere intelli¬ gatur, iam vero vulnus Augustini in ipsa mente sequitur.

7

DNICVM minorem genuit. Quae veι αάτολητος Sciας. i. identitate essentiae Patris, & Filij generaliter disputat docetque Augustinus, iste non obseruato loci tam praeclari scopo, ad vnam de aequali potentia Patris & Filij quaestionem restringit, id est, locum a genuino sensu detorquet. Sic enim ex tota sua aduersus Maximinum disputatione tandem colligit in illo ipso cap. 9. Augustinus. Siautem hoc genuit Pater quod est ipse, vnam Patris & Filij esse substantiam negare nolitote. Sed fallitur iste, quia vocabulo Minor vsus est hic August. quasi ad solam potentiae significationem vox haec pertineat. cum & ad essentiam, & aeternitatem referat August. vt ipsius contextus lectio satis docere quemlibet potest.

8

AD CAP. VI

9

QVIS ergo audeat. Multa hic & confusa sunt, & interiecta, quae non habent Augustiniani eodices eodem capite. Verba enim ista priora vsque ad hanc sententiam, Deus ergo cur &c. sumpta sunt ex cap. I8. Reliqua vero ex ca. I8. eiusdem operis, id est, libri s. contra Maximinum.

10

Censura.

11

Praeter ea, quae in hac Distinctione xx. superius a nobis sunt annotata, de verborum immutatione, ac locorum perturbatione, haec quoque animaduersione digna uisa sunt. Primum quidem praetermissum esse verum istius quaestionis, Vtrum diuinae Personae inter se potestate sint aequales, scopum, & vsum. Quanquam enim hoc ipsum a Patribus disputatum est, alio tamen fine, quam vel vt curiosas in hoc tam augustum & sacrosanctum atque adorandum argumentum quaestiones inueherent: vel vt de eo inter se digladiarentur, Vtrum Filius ge nerare possit, quemadmodum & Pater, quia Filius Patri potentia aequalis est. Qui tamen sunt praecipui, & futiles tamen, huius scholasticae & Lombardicae disputationis fines hodie, vero istius disputationis vsu mimirum neglecto. Quamobrem non dubitauit Occan libere hoc loco pronuntiare, longe diuersam esse rationem, propter quam olim haec quaestio a Sanctis Patribus traderetur: & nunc a posterioribus Lombardi discipulis tractetur. Patres igitur, vt Arianos refutarent, & Filium vere & ρuνeς Deum esse, vti & Patrem ipsum, demostrarent, eum aequalem potentia Patri esse docuerunt. Isti vero erucis tantum animis hominum figendae gratia, hoc totum ad curiositatem & anibitionem animi sui detorquent. Nam potentia dissimisem patri Filium esse arreptis quibusdam Sanctae scri pturae locis contendebant Ariani, veluti quod dicit Filius ipse, Ioan. q. Dedisse Patrem, vt vitam in se haberet, mortuos viuificaret, &c. Vocem enim Dandi, illi vrgebant, quemadmodum ex Crrilli Thesauro li. 4. cap. 2. lib. Io. cap. I. & 2. itemque Dialog. 8. aduersus Hermium apparet. Isti vero scholastici, vti dixi, ab illorum sanctorum Patrum vestigiis aberrantes, totum huius quaestionis vsum eo traducunt & referunt, vt magnum hominum Christianorum animis ac conscietus de praecipuo fidei articulo scrupulum iniiciant, dum docent Filium generare non posse, & idcirco dubium relinquunt, Vtrum sit Filius Patri potentia aequalisd ei, idem cum Patre Deus. In quo ipso contrariae quoque sunt istorum hominum inter se de eo temere iurgantium rixae & sententiae, quemadmodum docet Paulus eas ex huiusmodi curiosis philosophationibus euenire I. Timoth. &. Alij enim vt hanc erucem tollant, quam sibi fixerunt, volunt eandem esse potentiam, qua quis generatur, & generat. Sic Thomas in I. part. Quaest 42. art. 6. Alij negant potentiam generandi esse potentiam: sed volunt eam esse ipsammet diuinam essentiam. Alij distingunt inter actus essentiales siue ad extra: & notionales siue ad Intra. In actionibus tantum ad extra esse aeque omnipotentes tres Personas illas diuinas statuunt: non etiam in iis, quae sunt ad intra. Denique non perplexae duntaxat, sed infinitae propemodum sunt istorum hominum sententiae, omnes tamen nullo scripturae sacrae fundamento subnixae. Ergo Occan sentit potius de vocibus, quam de re hic a scholasticis iurgari. Atque haec ex praetermisso huius disputationis vsu incommoda nata sunt. Breuiter autem in studiosorum gratiam dixerim, quum quaeritur, vtrum tres illae diuinae Personae potestate sunt inter se aequales, de ea potestate agi, quae se ad opera externa. es. extra ipsam deitatem emanantia exerit. Nam quae ab vna Per ona fiunt, eadem & quo ad numerum, & quo ad operis ipsius perfectionem ab alia fiunt, nec plus ibi Pater potest, quam Filius: nec plus vna Persona potest, quam duae vel tres simul: etsi quae in vno & eodem illo opere propria Patris actio est, eadem non sit propria vel Filij, VelSpiritus sancti actio. In summa haec potentiae aequalitas ex effectis ipsis & obiectis factibilibus ad extra, vt loquuntur, est aestimanda, in iisque versatur. non in eo, vt si vna Persona Pater est, altera sit quoque Pater, quoniam haec non deitatis & essentiae potentia est: sed ipsa potius Personarum relatio, & existendi modus. Videant sectores quo tandem irrupit istorum hominum audacia, quae ea serutatur, qui ne Vnigenitus quidem ille, qui est in sinu Patris, narrare nobis voluit. Prae clare enim Hieronymus, Vnigenitus ille qui vidit, & narrat, non quantus est ille, qui visus est: nec quantum nouit ille qui narrat: sed quantum potest mortalium sensus accipere. Qua certe mensuram homines isti contenti esse debebant.

12

Secundum, in eo maxime reprehendendus est iste, quod praeter leges compendij (quod tamen se scribere fatetur) eadem omnino repetit, quae supra tradita sunt. Quid enim aliud tota superiori Distinctione egit, quam hac ipsacum ex quibus causis probatur Pater, & Filius, & Spiritus sanctus coaeterni, & aequales magnitudine: ex iisdem quoque ostendantur potentia inter se esse aequales: Nimirum ex eo quo d vna & eadem numero est trium illarum Personarum essentia, quemadmodum docet praeclare Damascenus lib. I. Orthod. fid. cap. II. Ex eadem enim illa causa fit, vt, quod idem addit, sit earundem Personarum μεα αναξοτῆς, μiα SολM ωis, μια ξνiρνμα, μIα δξμσα, μλα καῖπ viι: rocis opoto¬ ἁνληλωῖς. ωλα μια και ωύιι κόνμσις τυν Tριῶν μoφατεων. c, Vna bonitas, vna voluntas, vna operatio, vna di¬ gnitas, Vna, inquam, & eadem: non autem similes inter se: sed vna & eadem motio trium illarum Personarum.

13

Deinde & tertio loco, si quae, propter identitatem essentiae, eadem sunt in tribus illis Personis, sunt singulis distinctionibus explicanda, quemadmodum iste fecit, ecquis tandem erit huius tractationis finis, cum pene siunt ea infinita, veluti quod vbique sint, &simul tres illae Per sonae, quod creatrices sunt, incorporeae, bonitatis fons, simplices, inaccessibiles, &c. huiusmodi, quae Damascenus tum cap. S. tum etiam I:. lib. I. de Orthodox. fide persequitur.

14

Denique & illud quoque, quod maximi tamen est momenti, ab isto praetermissum est, & quod tamen omnia superiora euertere videtur posse, nempe quod a sanctis Patribus etiam Pater dicitur Maior Filio: nou quam tantum dispensa tio& ἐεκονσμiα humanitatis in Christo spectatur. sed quam etiam ipsa ξαολἰα & diuina natura, vt loquitur Naxians. Quod explicans Damasc. lib. I. cap. 9. respondet, Et δe Niκμλυτον τατιόα σευον cυαi so qs, καα μειξωα, δ πενερευον ωOτον δοῶς Xρονῳ n¬ χρύoς ς μαoφμινοηλυ(άι ωύλοῶνάρ τας δάδῶνας eποinσελeςPi¬ τερον τ, ἐυλ κατα το αἰτατυν, τατετιι, Sπ μῆς ἐκτό παιρως ENυνηλη κα εXo παsῳφ ἐκδoῶ μ, Quum autem dicimus Patrem esse principium, aut maiorem Filio, non afirmamus eum esse vel tempore, vel natura potiorem Filiocper eum enim fecit secula) neque aliud quidpiam, quam quod Pater causa est Filij, hoc est, Filius est a Patre: non autem Pater a Filio. Quae sunt cum Augustino capite ig. libro 2. contra Maximin. conferenda. Nec enim istud Maior ad essentiae rationem pertinet, sed ad Persona¬ rum tantum relationem, & Patris solum aωμα, quod vocat Basilius. Atque haec sunt pauca e multis, quae in hanc Distinctionem xx. dicenda habuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 20