Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 22
Vt ait August. lib. 8. Diluta est omnino ista probatio, quia valde obiter tantum attingatur, quae copiose Augustinus lib. 8. eiusdem operis de Trinitate, capite 8. & II. persequitur. Praeterea nec hoc ipsum dicit libro 8. Augustinus, quae iste: sed aliud. Verba Augustini haec sunt, Diximus alibi ea dici proprie in illa Trinitate distincte ad singulas Personas pertinentia, quae relatiue dicuntur ad inuicem, sicut Pater & Filius, &c. Iste vero commutatis Augustini verbis aliud omnino ex iis colligit, nempe scribere Augustinum ea nomina pertinere ad singulas Personas, quae de singulis Personis tantum dicuntur: quod & τκυτολἰα est, & ab Augustini mente alienum. Ait enim ea quae relatiue dicuntur pertinere ad Personas, non autem ea quae de Personis dicuntur pertinere ad Personas. Verum iste ne inspecto quidem (qui istorumimagistrorum nostrorum mos est, propter dictatoriam potestatem quam sibi arrogant) libro scribebat, securus quid de suis scriptis posteritas sentiret.
2 Ambrosius lib. ij. de Trin. Vulgo inscribumtur hi Ambrosij libri de Fide ad Gratianum imperatorem, ne quem fortasse titulus fallat. Hic etiam mutauit Lombardus indicia in nomina, sed non infeliciter. Itaque neque propterea a nobis reprehenditur. Sed nec ordinem ab Ambrosio propositum hic est sequutus.
Tantaque est vis. Augustinianus Codex habet, Tantamque vim esse eiusdem substantiae, &c. Continuat enim orationem suam Augustinus. iste vero diuidit: sed nullo sensus damno, nisi quod ius sibi sumit iste, in aliena scripta, eaque deteriora facit.
Dicimus enim Pater. Augustinus aliter, & quoad verba, & quoad sensum. Sic enim habet. Quemadmodum enim Pater Deus est, & Filius Deus est, & Spiritus sanctus Deus est (quod secundum substantia dici nemo dubitat) non tamen tres Deus, sed vnum Deum dicimus eandem ipsam praestantissimam Trinitatem: ita magnus Pater, magnus Fi lius, &c. Comparationem igitur illam Lombardus omisit, atque permutauit verba, deletis prae stantissimam, eam ipsam. Denique lucem illam, vnde dubitatio aperte oriri cernebatur, obscurauit, dum in Augustini & verba & mentem temere irruit.
Si quid est in vlla huius libri Distinctione peccatum, & in hac maxime: quando & quoad ordinem, & quoad rem ipsam insignes multi hu ius autoris errores hic animaduertuntur, quos istius interpretes minime tamen obseruarunt. Ac primum omnium ordo ipse, seriesquae huius disputationis cum superiori non recte a Lorubardo connectitur. Ait enim iste capite primo hic agi de nominum diuersitate, quibus vtimur loquentes de vnitate ac Trinitate diuina. Ex quo factum est, vt interpretes in ipsis vocabulis quaerendis ac inuestigandis laborarent, quibus Diuina illa essentia proprie & vere significaretur. Eorum autem alij statuerunt huiusmodi quaedam reperiri posse: alij negarunt. Verum aliud omnino cogitat, agitque Lombardus, Non enim de ipsis Deitatem significantibus vocabulis quaerendis sollicitus est: sed de modo tantum eorum enuntiandorum. Quamobrem Oecan in eo totus est hoc loco, vtrum viatores, id est, nos in his terris degentes aliquod vocabulum habeamus, quo proprie & distincte diuinam essentiam significemus. Quam incerta igitur sit huius loci disputatio & tractatio, ex illa proposita a Lombardo scopi sui ratione iam omnes vident. Debuit autem hoc sibi Lombardus examinandum proponere, quum sint quaedam voces, quae de Deo, id est, diuina essentia dicantur, vtrum illae singulari, an plurali numero enuntiari de Personis diuinis debeant. Atque inde erat connexio huius Distinctionis cum superioribus petenda. Nam postquam de re ipsa, V. I. Vnitate essentiae diuinae & Personarum Trinitate) qualis ipsa in sese est, & a nobis credenda, fuerat disputatu, sequebatur, vt quomodo ea ipsa fides & cognitio nostra verbis sit expri menda, exponeret, quod multi errores ex incogitantia sermonis, multique scopuli ex impropria locutione in hoc tam arcano, & a rebus no bis cognitis remoto argumento exoriri possint. Nusquam enim, inquit Aug. periculosius erratur. ld quod a Thoma in I. par. quaest. I2. videtur esse iiastestml iciae pimmtus autoris in hac Distinctione vitium. Alterum est quod confuse omnino totam illam de vario nominum seu vocum, quae de Deo dicuntur, genere Distinctionem tradit. Quo fascino decepti postea ipsi quoque huius interpretes meliorem huius tam confusae enumerationis euoluendae, & in sua membra explicandae ratio nem inuenire non potuerunt. Primum enim Lombardus triplicem tantum facit horum vocabulorum Distinctionem capite i. postea vero cap. 4. Sextuplicme: quam in suos quidem articulos restituere conatus est solus Durandus. verum in tam luxato membrorum situ, quod voluit efficere Durandus, certe non potuit. Nos igitur in studiosorum gratiam sic hanc Distinctionem restituamus. Vocabulorum, quae de Deo enuntiantur, ueHaec est breuis & dilucida omnium illorum vocabulorum, de quibus iste tractat, diuisio, quam tamen proponere, ac ne cogitare quidem potuit.
Thomas autem in I. parte Quaest. 22. Art. 2. aliter distinguit, nempe vt vocabulorum, quae de Deo enuntiantur, alia significent, vt quid alia, vt quis: alia, vt quo. Nam essentia, vt quid, enun tiatur & significat: Persona, vt quis: proprietas autem, vt quo. Sed ista Thomae partitio longo obscurior est, quam nostra. Caeterum quod hoc loco ta anxie disputatur, ex Athanasij synibolo videtur ortum, in quo Pater ille orthodoxus sic, & quidem pie, scripsit, σμολῶς παντοδυνα¬ μας O παταφι παντοδμύαμος κα Oμος παντοδυναμον καῖ To τουδμα το ακoν: τλυῶ X πεόῖς παντοδύναμοι, ω ῶς, τταν¬ τοδύνάμνς.I. Similiter omnipotes Pater: omnipotens Filius: omnipotens & Spiritus sanctus: non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater: Deus Filius: & Deus Spiritus sanctus: & tamen non tres Dij, sed unus est Deus, &c. Quod ille & vere dixit: & alij postea Patres orthodo xi sunt amplexi: in primisque Basil. oose, inquit isse lib. g. contra Eunomium, τζciς Oεως, ouδε τζεις κυeliois, vdε τζια ωνδματα δα τούτo πυετεον: ανλC τῆς τζεάδως ινωστι &ν τῳ κoινoνια τυον ονoμάτυν Sηννωσεων. Itaque Basilius idem in epistola ad Eustathium medicum negat illa vocabula τληύμντκῶς enuntiari, sed duntaxat μοναδικῶς, id est, singulari numero, non autem plurali: cuius hanc rationem affert, quod quicquid his nominibus & vocabulis dixeris, vnum quiddam duntaxat significas, nempe designas essentiam diuinam, vt ait Aug. lib. 9. Trinit. quae in tribus Personis vna est & eadem. Atque haec quidem de errore Lombardi, qui in ipsa serie & connexione huius disputationis, itemque illius distributione demonstranda ab eo admissus est, dicta sunto.
Nunc errores alios, qui in reipsa versantur, ostendemus, e quibus hic primus est, Verbum de Filio naturaliter dici. i. Filium Dei aeternum sine transsatione Verbum appellari, cap. I. Hoc enim falsum esse docet Naxianxen. Concio. 2. πel ilod. Aug. quoque de Fide & Symbolo capas. Basil. in Euangelij Ioannis initiumHomil. vnica, vt Hilarium & alios omittam. Transsate enim dicitur Filius ille Dei aeternus Verbum. Quicquid Thomas in I. parte Quaest. 34. Art. 2. errore sui huius praeceptoris sequens disputet. Item error est, quod Trinitatis nomen excipit Lombardus cap. 2. a sua diuisione, cum tamen ad illud membrum referatur, in quo Personarum numerus simul explicatur, vt docet Boethius in librode Trinit. ad Ioan. Diacon. Atque vel Aristotele ipso lib. I. de Coelo & Mundo teste, per trinarium numerum omnes populi glorificarunt Deum. Ex hoc autem secundo errore nata est disputa tio sequens Distinct. 28. sic abyssus abyssum vocat, vt ait Psal. 42.
Tertius denique error est, quod incarnatum esse ait de Filio extra relatione dici cap. 4. Quo quid magis absurdum cogitari potest) Etsi enim caro ipsa & res, quam Filius assumpsit, sit ὑωια & in praedicamento substantiae, quam vocant. hoc tamen ipsum, nempe quo Filius dicitur incarnatus, extra relatione, non ad Patre quidem, sed ad carmem assum pta necogitari quidem animo potest, nedum esse, & idcirco a Graecis qκονousα vocatur, quod vocabulum est relationis: cum ante carme assumptam subsisteret Filius, non tantum vt Ens, sed vt Persona a Patre distincta. Denique quae σεκονoμαν in Filio signi ficant, sine relatione intelligi no pos¬ sunt. Thomas in I. parte Quaest. Is. Arti. v. inter quae hoc in primis est, quod incarnatus est. Et haec quidem in Distinct. XXII
On this page