Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 28

1

AD DISTINCT. XXVIII AD CAP. I.

2

Non est hoc dicere. Manifesta fraus. Verba enim haec non sunt ipsius Augustini, sed Arianorum, & Eunomianorum haereticorum, qui lngeniti vocabulum secudum essentiam dici de Patre contendebant, ideoque Patrem a Filio essentia diuersum esse, quoniam Ingenitus de Filio nequaquam enuntiaretur. Hoc idem Eunomianorum argumentum refert hic ipse infra capA, & Basil. lib. I. contra Eunomium, pene initio libri, vbi tandem sic concludit, eικῳ δο τυν μον ἐσεαν mo Oες αλῶνιτον όνωι, καό αἰτυς αῳ φαiυν: ψμbSτῳ α¬ ληητον τυῳ κσιαν. Verba ipsa Augustini fideliter recitata Lombardi fraudem ostendunt, & quod eos irrideat, & caecos appellet Aug. qui genitum nonisi ad aliquid dici posse non vident. Item quod pro lngenito non genitum substituit ipse. Verba igitur Augustini sic habent cap. &. lib. g. Trinitat. Si autem huic sic putant resistendum esse sermoni, quod Pater quidem ad Filium, & Filius ad Patrem: Ingenitus tamen & genitus ad seipsos dicuntur, non ad alterutrum (Non enim hoc est dicere lngenitum, quod est Patrem dicere, quia etsi Filium non genuisset, nihil proh. beret eum dicere lngenitum, &si gignat quisque (.i, quispia Filiu no ex eo ipse est lngenitus, quia geniti homines ex alijs hominibus gignunt & ipsi alios) Inquiunt ergo Pater ad Filium dicitur, &c. Deinde Aug. eam ipsam distinct. reprehendens, subiicit, Hoc si dicut, no intellioutde Ingenito se aliquid, &c. HaecAug. quae nostrae in hunc Lombardi locum notae fidem faciunt.

3

Nunquid ergo aliud dicimus. Augustinus lib. 9. cap. 9. Trinitatis, sic habet, Non ergo aliud dicimus (per vocem, Non genitum, nimirum) quam non Filium. Hic affrmantem Augustini orationem perperam mutat in eam, quae interrogat, & scrupulum animis relinquit.

4

Relatiue autem negamus. Et verba mutat, & neruos orationis Augustinianae incidit iste, quonia vim argumentationis, dum praetermittit alterum membrum, sustulit. Sic igitur August. & perspicue, & ex notiori ad ignotius nos deducens, nempe ex significatione vocis, Non Filius, ad vocem Non genitus, de qua tota erat controuersia. Post enim haec verba, Atsi tantum valet quod dicitur genitus, quantum valet quod dicitur Filius: tantundem ergo valet quod dicitur non genitus, quantum valet quod dicitur non Filius. Subiicit minorem propositionem & conclusionem sta¬ tim his verbis, Relatiue autem negamus dicendo non Filius: Relatiue igitur negamus dicendo non genirus. Iste totum prius membrum istius postremae Augustini orationis praetermisit. Sic idem iste postea mutat ita in ergo, etsi exiguo sensus dispendio. Itaque non annotauimus.

5

AD CAP. III

6

Est unus ab uno. Multa hic a Lombardo necessaria, & cum hac Hilarij conclusione coniuncta, sunt praetermissa, quae perspicuam Hilarij mentem hic obscurant. Quamobrem totum hunc locum suo nitori restituimus. Ait igitur Hilarius lib. 4. ante finem, Est enim unigenitus Deus, neque consortem vnigeniti nomen admittit: sicut non recipit Innascibilis (in eo tantum, quod est lnnascibilis yparticipem. Est ergo unus ab uno. Neque praeter innascibilem Deum Deus innascibilis alius est. Neque praeter vnigenitum Deum unigenitus Deus quisqua est. Vterque itaque unus est & solus, proprietate videlicet in vnoquoque & innascibilitatis, & originis. Quid igitur, quantum: que sit hic omissum vident omnes, & tamen quam necessarium, praeterquam quod de voce lngenito, ne )po quidem hic ab Hilario dicitur, de qua tamen tota est hic Lombardi quaestio, & a qua voce quidam Patres, vt exAmbrosio apparet, abstinuerunt. Praeterea verba haec scilicet ab ingenito ge nitus, sunt Hilario addita, vt eum locum ad vocabulum lngenitus explicandum iste detorqueret, Quod non animaduersum turpissime ipsum etiam Thomam fefellit, I. parte Quaest. Is. Art. 4. in respons. Na haec verba putauit esse Hilarij, Cod. non consulto.

7

2 Significata ergo in Scripturis. Noξοδιονυσoς locus ad explicandam vocabuli sngenitus, (de quo vno hic agitur) significationem siue de Patre, siue de Filio dicatur. Agit enim Hilarius de illo Angelo, qui Mosi in rubo apparuit, quem docet fuisse Christum, etsi Angelus appellabatur. Haec sunt igitur ipsissima Hilarij verba, Qui de rubo appuruit Dei Angelus Deus, & quae ei complacita sunt, Iosephcum benediceretur, optantur. Non ideo non Deus, quia Angelus Dei est: neque rursum Angelus Dei non idcirco, quia Deus est: sed significata Personarum intelligentia, & distincto innascibilitatis natiuitatisque sensu, ac manifestata sacramentorum coelestium dispensatiome, non solitarium Deum docuit opinandum, cum Angelum & Filium Dei Deum Dei Angeli & Filij adorabunt. Verba quoque haec, Discretio ergo vel distinctio, &c. sunt ipsius Lombardi, non autem Hilarij, vbi etiam pro naturae distinctio dicendum erat Essentiae distinctio.

8

AD CAP. IIII

9

Quia essentia vel generatio. Quaedam sunt hic & addita & praetermissa, contrario prorsus vitio. Verba enim haec essentia & vel, addita sut. Omissa vero ista non porestatis est. Sic enim Ambr. quia generatio non potestatis est, sed naturae. Quod ipsum eo studiosius fuit a Lombardo retinendum, quod ipse Ambrosi eiusdem oper. de Sacram. Incarnat. cap. 9. haec ipsa verba quasi magni momenti repetit. Lombardus autem obscura haec explicare conatus generatione pro essentia accepit: potestatis voce sustulit. Sensus verus Ambrosij hic est, Generatione, quae Patri tribuitur, non spectare ad potestatis, sed ad naturae emanationem, vt ex eo quod Pater generauit, illud tatum tolligi possit, eum similem sibi naturam ex sese effudisse ab aeterno. Caeterum quod in hoc capite negat lectum esse a se in S. Scriptura hoc vocabulum lngenitus, vt Ariano respondeat, idem Ambrosius eodem opere cap. 9. alio modo iisdem respondet, quae responsio non erat negligenda, propterea quod Lombardus ex istis Am brosij verbis sibi & alijs serupulum iniicit, quasi voce lngeniti vti sit periculosum, Aλλυνητοῳ Graece. Patres tamen & orthodoxi Scriptores, vt patrem a Filio distinguant, hoc vocabulo fere omnes vtuntur. Praeterea vocabulum Generans, ipsemet Ambr. passim vsurpat. Sic igitur cap. 9. Ambrosius. Ergo oocia, quod semper sit Deus, significat. Ingeniti autem, vt tu vis, vel geniti appellatio, quid sit, declarat: hoc est, quod non ex alio sit Pater, nec ex se Filius. Species hic videtur esse diuersa. Species vtique distincta, sed indistincta Diuinitas. Haec Ambrosi quae veram ad priorem illam Arianorum obiectionem responsionem solutionemque continent.

10

2 Non oporteat. Meo quidem iudicio negans particula Non delenda est, etsi eam omnes Codices habent, lego igitur vt oporteat, &c.

11

AD CAP. V

12

Quia non hoc. Aug. habet, quia haec non secundum substantiam dicuntur, quae iste pro more commutauit, elegantiam, splendoremque orationis Augustinianae ferre nequiens, sed σαOπος suasque tenebras praeferens.

13

AD CAP. VI

14

I Eo quod est nata. Deleo & hic & apud Au¬ gustinum vocem eo, quae est & nihili, & obscura. vti in sequenti membro & in his verbis, in altero (quod est sapientia, )yox eo non est addita, & recte. Caeterum & in hoc quoque Augustini testimonio recitando, quaedam, pro Magistrali autoritate, immutauit Lombardus, quae quoniam antoris mentem non laedunt, non annotabo.

15

AD CAP. VII

16

Species. Hilarius habet, Imaginis species, sic, Ona est enim imaginis, ad quam homo creatus est, specias. Id est forma, quae nimirum in aliis Personis vel indiuiduis, etiam eiusdem naturae, diuersa tamen esse solet.

17

Censura.

18

Multa sunt in hac Distinctione XXVIII graui reprehensione dignissima, e quibus pauca tantum quaedam (nam omnia persequi velle esset infinitum) attingemus, vt omnes intelligant nos cum isto non summo iure agere, sed benigne, multaque illi condonare.

19

Primum igitur inanis, aut saltem confusa eiusdem rei repetitio hoc loco reprehendenda est. Ac inanis, quod quae hic aguntur, supra hoc ipso libro Distin. 8. sunt acta, si cum cap. 8. & & huius Distinctionis illa quinta conferatur. Item cum cap. 8. & &. Dist. I2. Confusa vero repetitio est, quod si quippia diuersum deuisdem rebus & vocabulis hic tradi dicatur, Lombardus demonstrare illud debuit, distinctionemque afferre, ex qua intelligeretur quid diuersum hic traderetur: & cur iam acta ageret, atque retexeret. Agit enim de Ingenito: atqui de eodem vocabulo Disrinctione decimatertia antea disputarat. Quid igitur hic aliud molitur, aut docet, quam antea. praesertim cum de nominibus Personalibus S. Trinitatis antea tractauerits Ergo etiam ex ipsis scholasticis perpauci, quid hic locus a superiori differat, vident, putantque hic eiusdem rei esse tantum repetitionem. Sed illi mihi videntur melius, distinctiusque loqui, qui vocabula Personis diuinis attributa(de quibus nunc agitur) a superioribus discrepare putant, quod superioribus epithetis & nominibus eae proprietates significantur, quae sunt constitutiuae ipsarum Personarum diuinarum: His autem vocabulis, quae nunc traduntur, velut Ingenitus vel innascibilitas proprietates quidem Personarum designantur, sed quae non sunt constitutiuae ipsius personalitatis, etsi tamen habent in toto suae significationis ambitu quandam relationem ad alias personas. Sic Thomas, sic Durandus, sic Occan, sic alij. Nam quod distinguit Augustinus lib. 8. Trinit. cap. 6 & v. inter haec duo Ingenitum, & non genitum, quasi sint diuersi significati, & notionis vocabula, est argutiola potius, quam solida & vera doctrina. Nec Grae ci Theologi inter ἀτηητον & μν λυνηλὸν vsquam distinxerunt, alias in hoc argumento exercitatissimi, & varie ab Eunomianis & AEtianis haereticis vexati, maxime propter vnicam hane Aλλυῆς vocem, quemadmodum ex Epiphanio, & Basilio apparet. Haec igitur praetermissio in hac Distinctione reprehendenda est, cum esset tam necessaria.

20

Secundum huius ipsius loci vitium, est duplex alia rerum necessariarum omissio. Ac prima quidem generalis: secunda vero specialis. Generalis nempe, quod reliqua omnia vocabula, quibus Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, velut quibusdam peculiaribus cuique Per sonae attributis, designari solent, iste praetermisit: erant tamen addenda, vt plenus esset huius loci tractatus. Sed pro eo Lombardus peregrinas quaestiones arcessit.

21

Specialis omissio est, quod cum ex professo de Ingenito agat (quod Patri proprie tribuitur. neque varia eius vocis significata distinguit. ne que explicat, vtrum illud idem sit, quodquidam Scriptores ecclesiastici Latini, veluti Hilarius, conuertunt Innascibilis. Thomas enim inI parte Quaest, 22. Artic. 4. ostendit Ingenitum dici & priuatiue & negatiue, & recte quidem, & ea ex Basilio habet lib. I. contra Eunomium. Sed tamen cum de Patre dicitur (nam & de Filio, & de Spiritu sancto ingenitus dicitur quodam significato suo, nempe pro Principio caetera omnia praecedente) cum, inquam, de Patre dicitur lngenitus, non tantum eam enuntiationem excludit, quae fit inter Personas diuinas per modum generationis: sed etiam eam, quae fit per modum processionis, quanquam tamen aliter scribit Thomas. Ergo in Patre in vniuersum ostendit vox ista Patrem a nullo vllo modo esse: quo iam significato neque Filio, neque Spirtiui sancto lngenitus competit. Damascenus distinguit inter Aλυοητον per duplex ur: & Aνtnm per simplex v. lib. I. De Orthodoxa Fide cap. oquod Aλλοητας omnem emanationis cogitationem siue diuinarum, siue creatarum rerum respectu excludit, & ita proprie Patri conuenit. Aτινunς vero tantum semouet eam emanatio¬ nis cogitationem, quae rerum creatarum ratione ac comparatione fit, & tribus illis diuinis Personis tribuitur. Cum igitur κηλαiα, vt ait Dion. vel, vt loquitur Thomas, Fontalis deitas significatur Ingeniti voce, Aλλνηα, Patri duntaxat con cedi & tribui debet.

22

Caeterum vertunt, vti diximus Innascibilis quidam Patres potius, quam Ingenitus, quia cum Graeci Patres propter hanc vocem varie vexarentur, existimarunt Latini posse ex iis molestiis & vexationibus seipsos redimere, si Auonron, non Ingenitum, sed innascibilem Latine redderent. Itaque & Basilius lib. I. contra Euno, & Ambrosi in loco hic a Lombardo citato vocem lngeniti & Aπλνuς retinendam non putant: & eadam raro Hilarius ipse vtitur. Sed frustra, nam par vexatio ex voce lnnascibilis orietur: & res ipsa modo dextre explicetur, sine periculo vox ipsa Ingenitus retineri & debet & potest, Iicet non extet in Scripturis, quemadmodum neque voces hae vcia, τζtας. I. Essentia & Trinitas. In summa Aλλνητoς & Aλuνnoiaα essentiam deitatis no signi ficant, vt falso Ariani interpretabantur. Et haec quidem in voce lngeniri sunt hic ab isto praetermissa: yalde tamen, vt omnes vident, necessaria & scitu digna.

23

In vocabulis aute, quae Filio tribuuntur, praeter illud nomen personale, Filius, multa quoque iste neglexit, quae nos ex Basilio breuiter ostendemus, vt huius damni incommoditas aliquo beneficio nostro studiosis compensetur. Ait igitur Basil. lib. I. contra Eunom.

24

Moνoλῆς ille & AEternus Dei Filius, ios, non autem τεκνὸν nominatur, quod τουνὸν habeat ni¬ mis abiectam & exilem de Filij Dei natiuitate aeterna cogitationem.

25

Tεrruua non dicitur, quod vox ista etiam tribuitur rebus brutis, vt vinum dicitur τυνημα vitis Matb. 3o Versu 29. ποιnμα non dicitur, quod est terum creatarum proprium, non item κiῶς. Dicitur autem Filius lmago Patris, Angelus Dei, Character Personae Patris, Seruus. Porro autem ex eo, quod Eiξῶν. i. Imago Patris dicitur Filius, quidam perperam colligere conati sunt nihil esse ζυπὸςαλὸν Filium: sed perperam colligunt. lmago enim, & Angelus, & Seruus dicitur Filius. qua carnem assumpsit, & homo factus est, & est Deus in carnemanifestatus. I. Timothia. Ver. & Ioa. I. Ver. I4. & haec quidem tot sunt hic omissa.

26

Tertium vitium huius Distinctionis est, quod probationes ad hoc tam augustum argumentum tractandum sumit prorsus ineptas & ἀωρos¬ δεoνυνuς, praesertim ex Hilario, cui addit vocem lngenitus & genitus, vt ad suum argumentum hominem intorqueat. Atqui Thomas praeclare in I. part. Quaest. S2. Derogatur fidei Christiana, quum aliquis ad probandam fidem inducit rationes. quae non sunt cogentes. Cedit enim in irrisionem infidelium.

27

Quartum denique vitium est argutiola illa inter has phrases, Est Pater, & Pater est, quanquam ex Augustini ψεττολἰα sumpta est. Sed ab isto, qui magistrum se profitetur, iudicium procul dubio fuit, & hic, & in aliis rebus adhibendum. Et haec hactenus

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 28