Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 27

1

AD DISTINCTIONEM XXVII AD CAP. II

2

Proprium Patris est. Hassucinatur Lombardus, dum scribit Hilarium, & Augus inum eodem spectasse. Nam Hilarius Arianos refutat, qui, vt Filij aeternitatem negarent, negabant Personam eam, quae Pater nominatur, ab aeterno Patrem fuisse. Itaque, ait Hilarius, Pater semper est Pater. Augustinus vero Sabellianos iugulans, docet ex incommunicabilibus proprietatibus distinctas esse Personas in Tri¬ nitate Proprium enim esse Patris, quod genuit Filium: Fij, quod genitus sit, &c. Ergo diuersas istas tum haereses, tum quaestiones confundens Lonbardus, idem ab vtroque dici putat, nequaquam ad ea, quae ipse legebat, attendens.

3

AD CAP. III

4

Deus vol diuina essentia. Quod maximum in docendo vitium esse solet, admittit hoc loco Lombardus, nimirum vt obscurum quod est doceat, & probet per aliud obscurius. Hoc contendit Patris nomine & hypostasin & relationem significari. Quod vt demonstret, profert hanc phrasim Deus est Pater, in qua Patris vocabulum, ait, & relationem, & hypostasin designat. Haec phrasis istius interpretatio con trouersa est, cum nonnulli eam esse impropriam putent, si dicamus Patris nome, velut attr. butum, de Deo praedicari in hac enuntiatione Deus est Paer. Nimia enim Arianis & Photinianis erraudi causam tunc praebet, qui ex hac eadem interpretatione solum Patrem Deum & esse, & proprie dici censebant. Ergo qui vere & orthodoxe haec verba exponunt, Deus est Pater, pro eo sumi scribique aiunt, Pater est Deus, vt Deus sit attributum, non autem Pater. Sic apud Ioannem capite t. scriptum est, κας Oεος ὑν Oλνoς. Quod vulgo conuertunt Et Deus erat verbum, proeo quod vere transferri oportet, & Sermo ille erat Deus. Et apud eundem Ioannem capite 4. Versu 24¬ ωνεμμα oQεῆς quod ad verbum vertunt, Et Spiritus est Deus, sed ad mentem Ioannis est mterpretandunt, Et Deus est Spiritus. Hinc in istorum etiam scholis in hac ipsa phrasi Deus dicitur accipi personaliter, non autem essentialiter. Denique ex toties hic repetitis verbis, id est, apparet quantum in se, suaque sententia exponenda aestuet. Lombardus. Ex his igitur colligent omnes, quam obscuram suae sententiae confirmatione quaerat Lombardus, vitiosaque sit tota istius capitis disputatio.

5

2 Determinatur. Alij codices habent, Determinantur, vt referatur ad hypostases. Ego vero malim vt ad proximum Essentiam pertineat, & singularinumero legatur, vt hic est.

6

AD CAP. IIII I Secundum characteristica. Hic vero manifesti suppressarum tabularum criminis reus deprehenditur Lombardus, qui & pulcherrimam Damasceni orationem truncat: & suam ipseignorantiam prodit. Bis autem iste peceat hoc loco, primum detractis his verbis ἐλ& τασuξεdν¬ μοτα: Deinde etiam istis, ισύαν μεδα συμδεξηκoτυν, quae dilucidam vocis huius αοσκῶς significationem continent. Sic igitur habet Damascenus. Qio &de δεαφερμοτι ἐλλῆRῶν αι ξεοσάςως καT volας ωNα Xῳ τα συμξεsοημoτα, ἀπυα. εισν τα καρανλupις in διωματα, χα & κι nεισικῳ δε μεδάνεως καῖῳ qύoεως. κας D TηV ψαεOσωσιν ωξξωνται ασιαν μετα συμδεδοημοτυὸ. Haec Damascenus, Quamobrem non aifferunt inter se hypostases essentia sed accidentibus, quae sunt proprietates characteristictae: characteristica vero Personae, non nature: nam hypostasin siue Personam definiunt nimirum essentiam cum acciden tibus. Accidentis autem vocem iste exhorruit, quod generaliter vocem συμξεξοηκότς a Damasceno accipi hoc loco non intelligeret, pro eo omni quod non est ipsa essentia: sed aliquid ab essentia vel cogitatione diuersum. Itaque quod hon intellexit iste, audacter sustulit, censorio nimirum magistralique supercilio. Hic locus sumptus est ex Damasceni lib. s. De fide orthodox. cap. &.

7

2 Item esse quidem intemporaliter. Duplex hic error, & in ipso contextum, & in margine. Na ln margine pro Concedere, repone Praecedere. Sic eniim in veteri Damasceni versione legitur, & respodet voci τeεcεινat, qua vtitur Damascenus. ln ipso vero Lombardi textu multa sunt omissa, quae nonnisi ex ipsis Damasceni verbis restitui queunt. Sic igitur ille, ωξοσμως μον συν ω voopoς MαIδεως σαμόν τυῳ δεIάν τοd Gεod Nολον μεύφασιν, ατκῳον και ωσύνπετυν, ακτξον, αρόματοι, άoφατυι, ωBαu, d¬ δεινφαταοι, παυτ ἐχυσαιν, ωσα ιλειO πατήῳ ως qbro ooν¬ σior. Tῶ τος δυνηνεως τζοτῳ Nσεσει τῆς πατζικῶς Qνoςα¬ σεως δασηρουσαν, τελόιως ιτουξων, &δετοτε πῆς πατζικῆς Cκqρωιτῶσαν άoφμνεως. Dicimus igitur diuinam Dei verbi hypostasin praeextitisse ante omne tempus, & ab aeterno, simplicem, minimeque compositam, increa tam, incorpoream, inuisibilem, intactilem, incircunscriptam, omnia habentem quae Pater vtpote illi coessentialem: generationis ratione & relatione a Patris hypostasi differentem, perfectam tamen, & a patris Persona nunquam vsquam excurrentem. Haec Damascenus, quae pulcherrimam Filij Personae descriptionem continent, quaeque minime trucanda, mutilandaque fuerant. Haec ex lib. 2. de Orthodoxa fide, cap. 2. transcripta sunt.

8

S Differentiam hypostascon. Et hic quoque multa sunt praetermissa, quae nos ex ipso Damasceno lib. 2. cap. 8. sic reponimus. Agnoscimus differentiam Personarum ex solis tribus proprietatibus, nempe caussam & Patrem esse: ex caussa esse & Filium esse: ex caussa esse & procedere. Ipsas autem Personas scimus esse huiusmodi, vt vna ab alia non secedat, & separetur: sed vt vnitae sint, & inter se sine confusione immeent. Vnitae quidem sine confusione, quia tres Personae sunt, etsi vniuntur: distinctae autem sine separatione. Nam vnaquaeque per seipsa subsistit, siue perfecta est hypostasis, ac peculiarem proprietatem, siue existendi modum ab alia differentem possidet. Vniuntur tamen essentia & naturalibus proprietatibus, & quod non abscedant, aut sint extra Personam Patris, & unus Deus sunt, ac dicuntur. Haec Damasce. quae quomodo iste vulnerauerit, vident omnes.

9

AD CAP. V.

10

I Verbum secundum quod. Quaedam sunt hic a Lombardo immutata, quae quoniam nullum autoris ipsius sententiae praeiudicium faciunt, condonabuntur.

11

Censura.

12

Cum sit res maximi momenti in hoc de Personarum diuinarum proprietatibus argumento, disputatio de no:ionibus Personalibus, in iisque, vti docet Thomas in I. parte quaest, 22. Art. 4. nunquam non sine graui periculo erretur, merito primo loco in hac Distinctione est iste reprehendendus, quod tam ieiune & tenuiter tam locuples argumentum tractet, in quo tot, tamque vtiles quaestiones de numero notionum personalium, id est, eorum modorum, per quos Personae inter se distinguuntur: item de ipsarum nuncupatione varia: & de vocabulorum quoque ipsorum, quibus designantur, significatione, sunt abisto praetermissae. Peregrinas autem de quibusdam vocabulis, & ab hoc argumento remotas, supraque Distinct. 32. etiam explicatas arcessit, & repetit, quales sunt, quas capite 7. huius Distinctionis habet. Fuit igitur primo loco docendum, quot essent eae notiones, & modi, per quos Personae diuinae constituuntur proprie, & vere, atque inter se distinguuntur. Sunt autem hi tres, Paternitas, Filiatio, Processio. Etsi enim quinque voces notari possunt, quibus tres illae proprietates saepe designantur, nempe, Innascibilitas Paternitas, Filiatio, commu nis spiratio, Processio: tamen voces Innascibilitas & Communis spiratio sensum eundem retinent, & idem significant quod aliae proprietates Personales, id est, quae Personarum ipsarum distinctionem constituunt. Est quidem snnascibilitas proprietas Patris, sed potius quatenus ex sese & per sese spectatur, quam ad Filium refertur. Paternitas autem est ea proprietas Patris, quae & relationem significat, & ipsius Personae Patris καφασηεικὸν & παειςατκὸν idlouα. Communis spiratio non est vnius duntaxat Personae proprietas, sed communis Patri & Filio. Itaque quod dixit Gulielmus Occan, In diuinis nulla est relanio realis, nisi Paternitas, Spiratio, Actio, Filiatio, Spiratio, Passio periculosum est. Cum igitur in re tanti momenti tam sit facile, & tamen periculosum errare, debuit iste (praesertim qui se aliorum Magistrum profitebatur) omnia haec & accuratius, & diligentius persequi. Hoc igitur primum est istius Distinctionis vitium, rerum necessariarum praetermissio.

13

Secundum, rerum & quaestionum propositarum aut nulla, aut valde perfunctoria explicatio, veluti horum verborum, Imago, Filius, Verbum, & similium, quae iste commemorauit po tius, quam exposuit cap. 8. Atque vt hoc ipsum, dicis caussa, illustrem, vel vnum hoc vocabulum, Verbum, quam obscuras & difficiles habet quaestiones in ipsis huius Magistri interpretibus ¬ Nam de verbo hic disputant primum Creato, deinde Increato. De creato, vtrum sit actus intellectus, an potius forma quaedam realis existens & producta, quum tamen vno verbo dici potuerit, Verbum humanum esse tatum signum & σύμξολὸν mentis nostrae: quemadmodum docet Aristoteles in libro κει ipμλυνειως & Augustinus lib. Is. Trinitatis, cap. 9, Verbum quod foris sonat signum est verbi, quod intus latet. Ergo verba humana sunt actus intellectus, inuentaque mentis, quae phantasmata alieno intellectui imprimunt earum notionum, quas animo ipsi concepimus: non sunt autem verba & voces res vllae subsistentes.

14

De verbo increato item quaerunt, vtrum Filius Dei appelletur Verbum ratione Personae, vel essentiae: itemque vtrum solus Filius sit Verbum in diuinis. Et quia solus Filius Verbum in diuinis & est, & dicitur, quemadmodum docet Aug, procul dubio Verbum est nomen Personale, non autem essentiale, quod praeclare tradit Thomas in I. parte quaest. 24. Artic. I. quicquid alij sic sensisse videantur, nempe vocabulum hoc Verbum significare aliquid in Deo essentiale, non Personale, ignorantes nimirum Filium Dei metaphorice dici Verbum a Latinis: a Graecis autem Aoλὸν, quemadmodum explicat eruditissime Naxiantenus. Sed quid mirum hic eos hallucinari, & Durandum in primis, qui & in voce Pmago, quoque fallitur, cum tribuatur proprie Filios Putat enim ille etiam Spiritum sanctum dici posse Imaginem Patris, id quod Thomas in I. parte Quaest. 2o. Art. 2 & Quaest. 29. Art. 2. pulcherrime refutat. Verum Lombardus haec omnia perfunctorie tractans (qui tamen in ipsis etiam πάρiρλῶς nauseam mouere solet propter prolixitatem hos errores induxit, aut saltem eorum ansam suis discipulis praebuit.

15

Tertium, non satis animaduertit Lombardus, quae solutio sit afferenda ad illam obiectionem, quam ipse affert cap. I. his verbis, Si Pater genuit, ergo natura genuit, id est, essentia diuina. Vitium enim istius conclusionis est a Non distributo ad distributum, vel a Non consequenti & accidente, quemadmodum loquitur Damascenus lib. 2. cap. 6. quod nimirum quae Personae, ac per consequens relationis ratione de Patre enuntiantur & conceduntur, illa ad essentiam Patris transferuntur. De quo vitio iam diximus. Quid vero, an non & ista Lombardi Verba capite &. Nunquam accipiuntur relatiue, & tamen ponuntur pro relatiuis, manifestam inter sese contradictionem sonant, & istius hominis oscitantiam decla rante cum dicere debuerit, Etsi proprie & per se relationem non significant, tamen pro relatiuis ponuntur. Quide quod rem magni momenti a se tractatam & affirmatam, capite nono, nempe, Essentiam significari, quum in diuinis aliud esse de alio dicitur, minime ex ipso Dei verbo confrmat. Quae ista, obsecro, vel proteruia est, vel magistralitas2 Atqui vel ex vno loannis loco probari illud poterat ex Euangelio cap. 6. V. AoNon quod Patrem viderit quise uam, nisi is, qui est a Deo: hic vidiuPatrem. Vbi sic Cyrillus, Quomodo si omnia sint ex Deo, vt ait Paulus, nec quicquam praeter Filium Patrem videat, non erit ipse quodam alio modo ex Deo, quam creaturae, id est, ex substantia ipsius Patru: Si enim ita non est, quamnam ob rem (quum omnia sint ex Deo lipse solus idcirco, quia ex Deo est, Patrem videt, &c. Ergo Filium esse ex Patre, est esse ex Patris essentia: & idcirco huiusmodi phrases de substantia intelliguntur, quibuscunque vocabulis vsurpentur. Hoc itaque est tertium huius Distinctionis vitium, supina nimirum istius scriptoris nimiao scitantia, ac negligentia.

16

Denique illud quoque minime est praetereundum in hac phrasi, Deus de Deo, Lumen de lumine explicandam, praecipuum huius sententiae, (nisi dextre intelligatur ) incommodum ab isto nequaquam fuisse perceptum, nempe quod huiusmodi loquutionibus aut Deitas multiplicari videatur, aut vera, principalis, essentialisque Deitas in solo Patre constituitur: in Filio autem tantum precaria, & minor quam in ipso PatreQuo argumento Arianorum quidam iampride vsi sunt, ex his Niceni concilij verbis sumpto: & hoc ipsum hac nostra aetate Genebrardus impij Serueti discipulus renouauit, & Patrem Deum essentiatorem constituit. Deinde veram expli¬ cationem huius loquutionis, eiusque sensum, & vsurpandae occasionem praetermisit, quam tamen affert Augustinus eo ipso loco, nempe, libro 6. cap. 2. quem iste citat: sed, suo more, turpiter hic detruncat, Nisi sorte, ait Augustinus, ad insinuandum, & breuissime inculcandum quod coaeternus est Patri Filius, ita dictum est, Deus de Deo, & lumen de lumine, &c. Id quod vel didicerat, vel saltem didicisse potuerat ex Basilio August. in epistola ad suos Monachos, Vt quod est pater secundum essentiam, ait Basilius, hoc quoque intelligeretur esse Filius, dixit sancta illa & Deo dile cta Synodus, sumen de lumine, Deus de Deo. Item in exemplari Fidei a Basilio ad Eustathium missae sic scribit idem Basilius, καοα καl αἰτοι σαφῶς ἐκse¬ δοκασιν. Rῶτάρμῶς δκαό σαφως κλδειξαντο ότυυτiς qoc ἐκ φoτῶς: όπ ετερον μον το λυνύσαν ωως ἐτερον δετο δυν nSer. χῶς μόν τι μαῖ φως. ωςτε ενα καό τον αατὸν τυς ovoiως nour. Quemadmodum & ipsiperspicue tradiderunt. Abunde enim u sapienter declararunt dicentes lumen ex lumine, quia aliud est lumen generans, aliud lumen genitum. Lumen igitur est & lumen: & ita vna & eadem in vtroque essentiae ratio. Haec Basilius, sed iste tam bonos autores non sequitur. Idem tamen Aug. libro4. cap. I9 & 3o. de Trinitate, ait, Idcirco Filium dici Deum de Deo, quia est deradiatio, id est, splendor paternae gloriae. Sed haec hactenus. Ergo ad Distinctionem XXVIII accedamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 27