Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 29
Pater est principium. Etsi alia est Augustini mens, quam istius loci:tamen quoniam aliquatenus tolerari potest huius sententiae ad hoc argumentum accommodatio, ipse id fieri patiar. Verba autem ista, Quia ipsea nudo est, sunt quidem ex eodem capite, sed alio ex loeo, nimirum vbi docet Augustinus Spiritum san ctum esse a Patre: Patrem autem nequaquam a Spiritu sancto.
Ex ipso. Ex epistola ad Ramanos capite II. Versu. 9. Quae verba sic Patres quidam, imprimis autem Basilius in libro de Spiritu sancto ad Amphiloch. & Hilarius libro 4. Trinit. interpretantur, vt per has voces, Ex ipso, Patrem designari velint: per has, Per ipsum, Filium: per postremas, In ipso, Spiritum sanctum. Atque ita tota Trinitas comprehendetur.
Quae naturalia sunt. Augustinus habet, Quae naturaliter sunt: & postea pro Nascuntur. Augustinus habet, esse, praeterquam quod ratio ab Augustino allata praetermissa est, quae tamen est magni momenti. Sumpta sunt ista ex libro de Natura Boni. cap. 28. Sententia vero ista, Omnium ergo, &c. est ipsius Lombardi, non autem Augustini.
Dicitur relatiue Pater. Multa in hoc testimonio sunt & immutata, & praetermissa, quae ex ipsorum Augustini verborum recitatione facile quiuis deprehendetitamen ad subleuandum aliorum laborem nos ea maiusculis literis descripsimus. Haec sunt igitur ipsissima Augustini Verba lib. S. Trinit. cap. is, Dicitur ER GO relatiue Pater, idemque relatiue dicitur principium, ExSI QVID. FORTEALIVD:sed Pater ad Pilium dicitur. Principium uero ad omnia, quae ab ipso sunt ITEMRELATIVEDICITVR FILIVS,RELATIVEDICITVRBT VER BVM, ETIMACO ETIN OMNIBVS HIS VOCABVLIS AD PATREM REPERTVR. NIHII AVTEM HORVM PATER DICITVR. Et Principium dicitur Filius. Cum enim diceretur ei, tu quis est Respodit, P in cipium, qui & loquor vobis. Sed nunquid Patris Principium est) CREATOREM SE &VIPD E ostendere voluit, cum se dixit esse Principiu, sicut & Pater principium est creaturae Eo & OD ab ipso sunt omnia. NAMET CREATOR DICITVRAD CREATVRAM,SICVT DoMINVS AD SERVVM ET IDEO cum di¬- cimus & Patrem principium, & Filium Principium non duo principia creaturae dicimus, quia & Pater, & Filius simul ad creaturam vnum principium est, sicut unus creator,SICVT VNVSD κVs, &c. vbi quam bona fide hic locus a Lombardo citetur. vident omnes.
Vnum ergo. Iam insignis quoque mutatio Verborum Augustini, qui sic habet, vnum ergo principium ad creaturam dicitur, Deus, non duo, vel tria principia. Quod enim ex essentiae ratione colligit Augustinus, iste ex. Personarum ratione effici putat, & ita diuersa confundit in vnum. & seipsum fallit.
2 Ipso quo Pater. Haec sumpta est ex lib. 4Hilarij, quae posteriora sunt apud ipsum autorem, quam illa quae sequuntur, Nouit Ecclesia.
Nouit Ecclesia. Haec posteriora apud Lom bardum, priora sunt apud Hilarium. Caeterum quod torquetur Lombardus in explicandis his verbis Hilarij, Filij originem esse ab initio, & non ipsum esse ab initio, monstrum sibi fingit iste, quod nullum est apud ipsum autorem. Itaque mire faedatus ac corruptus est a Lombardo iste Hilarij locus, qui sic in ipso prototypo habet, & est perspicuus Nouit (Ecclesia) vnum innascibilem Deum: nouit & vnum vnigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem aeternum, & ab origine liberum: confitetur & Filij originem ab aeterno. Non ipsum initiabilem, sed ab initiabili. Non per seipsum, sed ab eo, qui a nemine semper est, natum ab aeterno. Haec Hilarius, pro quibus iste substituit, Confitetur & Filij originem ab initio, & non ipsum ab initio, sed ab initiabili quae arlideom manifestam habent, nimirum alicuius originem confiteri esse ab initio, & eam tamen negare esse ab inino. Itaque ipse Lombardus in illo grypho a se conficto soluendo laborat, & alios ista legentes vexat, qui omni ista molestia carere potuit, si ipsum Hilarij codicem vel limis tantum oculis inspexisset.
Praeter ea, quae in superioribus capitibus annotauimus, occurrunt multa, quae in hac Distinctione graui censura & animaduersione digna sunt, e quibus pauca tantum perstringemus.
Primum quidem, quod haec tota nihil aliud est, quam eorum repetitio fastidiosa, quae partim Distinctio. Is. capite secundo, partim etiam Distinct. I8. capite 6. 9. & 8. iam tractata sunt, si modo recte intelligantur. Itaque aut ista non suo loco hic ponuntur: aut quae supra tradita sunt ab istis abscinduntur, reddunntque illa priora manca & obscura. Hic agitur de origine Filij & Spiritus sancti a Patre: & illic quoque. Hic principium vnum dicitur esse Spiritus sancti Pater & Filius, & illic. Hic denique de relatione Patris ad Filium, & Spiritum sanctum, & illic, & in toto hoc libro pene millies.
Secundum, obscura est tota huius Distinctionis disputatio, ac quidem ita, vt quorsum, aut quid hic de vocabulo Principium dicere Lombardus instituerit, ignorent istius autoris interpretes etiam perspicacissimi, Angelicissimi, & Seraphinicissimi. Itaque marginales annotationes, quae ab illis additae sunt, ad rationem huius loci cum superioribus coiungendi explicandam, falsae sunt. Hic enim simpliciter agit de voce hac Principium, quae cum Patri tribui soleat, ambiguum est quo significato. (Dicitur enim & Personarum ipsarum diuinarum ratione, & creaturarum quoque respectu, Pater princi pium) ltem, vtrum soli Patri tribuatur. Vnde Occan in hac vna re totam doctrina huius Distinctionis positam esse putat, vt explicetur vtrum vniuoce, an vero aequiuoce Pater appelle tur principium, quum reliquarum diuinarum Personarum, & creatarum rerum ratione principium dicitur. Alij de variis Principij significatis agi, malunt: ita nimirum obscura est huius autoris mens. Id quod vel ex eo quoque maxime apparet, quod cum esset hoc vnum Lombardo propositum (quemadmodum & ex lndice capitum initio libri descriptorum, & ex δπρωον huius Distinctionis colligitur) vt de vocabulo Principium ageret, varia tamen illius significata praetermisit: & ea prae sertim, quae ad huius argumenti explicationem omnino commemorari oportebat.
Primum enim, vt docet Basilius in Homil. ad primum caput Euangelij Ioannis, & Damascenus in Dialogo contra Manichaeos, & Thomas in prima parte Quaest. 22. Artic. I. Quaestio. 42. Articul. 2. in Responsione, principu Latine: άρλῆς Graece significatio varia est, & multiplex. Nam & de loco, & de tempore, & de via, & de re, & de causa dicitur Principij vox.
Deinde confundunt Graeci Theologi in hac disputatione ἀἰτον μαό άφάbα, id est, Caussam, & Principium: Latini vero etiam ad scrupulum vsque distinguunt. Graeci dicunt Filium esse αἰτατὸν. Patre αinoν. Filium ινμροον, Patrem ἀνωροαον. Latini nunquam sine quodam honore Filium a Patre Caussatum, & Initiatum dixerunt, ne vide rentur aliquid in diuinis Personis statuere tempore prius & posterius: vel etiam essentia diuersum. Denique ἀλυηητὸν ita interpretantur Graeci Patres, & quidem orthodoxi, vt Basilius lib. 2. contra Eunomium, vt & αἰταν & ωρκὸν excludat: τυηητὸν autem sic, vt quod genitum est, & αἰταν & ἀρλλῳ ab alio habeat. Sed scrupulosiores Latini fuerunt, dum quod Graeci μοναἰτατὸν vocant in suam linguam vertere recusant, Caussatum & Initiatum, eodem nimirum sensu, quo Filium a Patre esse concedunt, non temporis, non creationis, non potestatis inferioris ratione: sed comparationis, relationis, & ὑπάρξεως respectu, modo, & ratione tantum. Ergo personaliter, non essentialiter Filius est a Patre, & Spiritus sanctus ab vtroque. Haec tamen omnia hic negligentissime praetermissa sunt, vnde Cimmeriae tenebrae in hanc Distinctionem incubue runt. Sed & haec ipsa tam bona fortasse ignorauit ipsemet Lombardus. Tertium, habet haec eadem Distinctio quaedam falsa, qualia haec sunt. Primum quod dicitur cap. 4. hanc notionem, qua Pater & Filius dicuntur vnum principium Spiritus, sancti non habere nomen impositum. Imo habet. Appellatur enim Communis spiratio. Deinde quod nullo modo probat Patrem & Fi lium dici duo principia, siue creaturarum, siue Spiritus sancti rationem habeas & discrimen constituas. Spiritus sancti ratione Pater & Filius possunt dici duo spirantes, propter distincta ὑπιςάμλα. Non autem propter modum actionemque vtriusque in producendo Spiritu san¬ sancto diuersam. In rebus creatis, possunt Pater & Filius, dici duo principia non ἀτρολυεα, non imparia, non δαἰρετα: sed tamen & Personae, & actionis, quae cuiusque Personae est propria, ratione duo. Vnde tertium illud falsum huius Distinctionis emergit, quod est capite secundo, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, esse vnum principium rerum creatarum, id est, uno eodemque modo esse principium. Vti enim in opere redemptionis nostrae, sic in opere creationis Mundi distinctae sunt cuiusque Personae diuinae propriae actiones, etsi opera totius Trinitatis sunt, vt. praeclare docet Augustinus, inseparabilia, & indiuidua: & vna operante, altera quoque operetur. Ergo praeclare Thomas in prima parte Quaestione so. Articulo quarto, reiicit eorum sententiam, qui volunt Creaturas procedere a Patre, & Filio, & Spiritu sancto, non quatenus sunt distinctae Personae: sed vt sunt vnum in essentia. Etsi enim, quam Deus vnus sunt, sunt caussa rerum omnium creatrix & conseruatrix: tamen, vt docet Moses ipse, Oenes. cap. primo, diuersum est & didistinctum cuiusque Personae opus in creatione. Et haec quidem in hanc Distinctionem dicta sunto.
On this page