Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 36
Nondum erant. Haec tota sententia addita est ad Augustinum: a cuius tamen senso non discrepat. Sic autem hic refertur, quasi esset ipsius.
I Omnia vnum esse. Pessime & truculentissime tractatus est a Lombardo hoc quidem loco Ambrosius, & quoad verba ipsa: & quoad mentem. Sumptus est autem ex lib. secundo de Spiritu sancto ad Gratianum Augustum cap. II. Et quidem quoad verba, nihil minus quam de istis verbis, Ex Deo, per ipsum, & in ipso intel ligi debet haec sententia, Omnia vnum esse supra diximus: sed de his, In Spiritu, & cum Spiritu de quibus antea luculenter egerat Ambrosius. Non igitur cum us, de quibus nunc iste disserit, congruit Ambrosij locus Sunt enim, ait Ambro sius, qui hinc putent faciendam esse distantiam, quod dicant non in Spiritu Deum, sed cum Spiritu praedicandum: & ex vna sullaba, vel vsu quodam diuinitatis aestimandum putent esse momenrum. Aduersus hos: igitur postquam copiose & accurate disputasset Ambrosius, sic tandem concludit. Nam istae svllabae, sicut illae, de quibus superius diximus seinuicem sionant. Ergo apparet Ambrosij verba esse ab isto commutata. Mentem autem & scopum praestantissimi illius scriptoris, iste quoque peruertit. Eo enim spectat Ambtosij de his vocibus, Ex ipso, per ipsum, & in ipso disserentis oratio, vt ex his ipsis doceat esse aequalem Patris, Filij, & Spiritus sancti potestatem ac maiestatem, cum peraeque singulis a Scri ptura ista tribuantur.
Ex illis enim τυεμμαλομακὸς haeretici & separabilem, & inaequalem esse Patris, Filij, & Spiritus sancti essentiam colligebant. Id quod & ex iosomet Ambrosio, & apertius ex Basilio lib. de Spiritu Sancto ad Amphilochium capite y. & capite 28, & 26 (nde procul dubio sua pene etiam ad verbum sumpsit Ambrosius) colligi potest. i Quod autem de scopo Ambrosij dicimus, id ex ipsius verbis, quae huc trascripsimus, clarissime apparebit. Sunt autem haec, Non enim ita dixit Apostolus ex Deo omnia, & per Filium omnia, vt separabilem substantiam Patris, Filiique signaret: sed vt inconfusibili distinctione, quod alius sit Pater, alius Filius, edoceret. Non igitur tanquam compugnantes sullabae iste, sed tanquam sociae, atque concordes sunt, vt etiam uni saepe conueniant, sicut scriptum est, QV I A RXIPSO. ET PER IPSVM ET INIPSO OMNIA. Quod si vere con¬ sideres, vnde tractatum sit, de Filio dictum esse non ambiges. Quid autem ista ad quaestionem, & solutionem Lombardi, ex Ambrosio confirmare conantis idem significarem has phrases: Ex ipso, per ipsum, in ipso: & tamen sola bena esse ex ipso: Non magis certe suam sententiam ex hoc Ambrosij dicto probauerit iste, quam ex cacabo ligonem effecerit. Imo vero etiam, apertissima Ambrosij ibidem sententia refutatur Lombardus, quia haec distinguit significatu Ambrosius, Ex ipso, per ipsum, in ipso. Sic enim ille postea subiicit. Quid est ex ipso: Quod ex ipsius voluntate natura sit omnium: & ipse sit author omnium, quae esse coeperunt. Per ipsum quid est: Quia per ipsum constitutio, & perseuerantia omnibus impertita videatur. In ipso quid este Quia omnia admirabili quodam desiderio, & inenarrabili amore autorem uitae & ministratorem gratiae suae, ac muneris intuentur, secundum quod scriptum est, OCVLI omnium in te sperant. Hactenus Ambrosius, qui quam crudeliter ab isto vul neratus fuerit, iam apparet. Sed nos, vt speramus, tantis vulneribus pharmacum salutare attulimus.
I Augustinus in primo libro de Trinitate. Ica constanter omnes codices habent Libro primo de Trinitate, cum tameu cuiuis, (qui ad ipsum Augustini codicem recurret) facile constare possint ista, quae citat Lombardus, ex libro sexto capite to, in h. libri transcribi. Ex libro primo de Trinitate capite sexto, explicatio duntaxat, quae hic affertur, descripta est, Augustinus autem, & Patres Latini ex Graecis, praesertim auteum ex Basilio lib. de Spir. sancto capite 8. 6 & 9. & ex illis duobus Pauli locis Roma. II. Versi 88, & I. Corinth. 8. Versic. &. harum vocum significationes distinxerunt.
Significat penitus. Addidit iste suo more, penitus, quod non est apud Augustinum: & quaedam etiam hic perturbat.
Cumulat Lombardus, quo longius progreditur, maiores quoque errores, magna ignorantia, & quadam futilitate, qua scriptor iste tam curiosas quaestiones, vtilibus omissis, sectatur. tum etiam in hoc tam graui & diuino argumen to, pueriliter ludit. Denique se & in aqua haerere, & tamen nonnunquam in plano salebras quaerere ostendit, tam est sui dissimilis. Huius ergo tam alienae a vera Theologia tradenda methodi, vel vna haec Distinctio locupleti ssimum argumentum nobis esse potest. In hac enim hoc solum quaeritur, Quomodo res creatae in Deo esse dicantur, iste tamen nodum in scirpo labo riose & inaniter quaerit, ac in plana & facili huius quaestionis solutione, & se, & alios inuoluit. Cum enim vno verbo respoderi debuisset (quod eum sequuti alij eiusdem scholae Magi¬ stri, & in primis Gulielmus Occan docent) quaestionem hanc esse tantum de Verbis, non de Re: iste manifestissima deprauatione huius sententiae, Omnia sunt in Deo, diuidit conexum huius orationis, quasi haec illius mens esset, Omnia existunt seu sunt: & sunt seu subsistunt in ipso Deo, seu in diuina essentia. Itaque paralogismum conmittit a composito sensu ad diuisum, quemadmodum in scholis loquuntur. Ergo ita, & recte quidem, Occan. In praedicta quaestione non est difficultas, nisi propter modum loquendi. Nam Sancti dicunt omnia esse in Deo, & accipiunt ab Apostolo. Esse autem sn videtur importare aliud esse in alio, tanquam ibi realiter existens: & ita quod creaturae & perfectiones creaturarum fuerunt in Deo, tanquam aliqua ibi vere existentia. Sed isto modo essendi ln non vtuntur Sancti, qui dicunt omnia esse in Deo. Sed Esse n apud eos in tali propositione significat idem quod cognosci: vel idem quod produci, & posse produci. Haec discipulus iste, qui longe melius suo praeceptore hanc totam quaestionem vidit: & breuiter, non autem exaggeratis quaestionibus, vt iste, soluit. Nimirum a Thoma didicerat, qui in prima parte quaestio ra. sic scribit, Omnia sunt in Deo per modum intelligibilem: Omne enim quod est in altero, in eo est secundum modum eius, in quo est. Res autem creatae in Dei essentia subsistere non possunt. Ergo omnia esse in Deo, non est res ipsas subsistere aut substitisse formaliter in Deo, ne confusionem Anaxagoricam inducamus. Vnde Durandus ait, Per esse virtuale sunt res creatae, & creandae in Deo, quemadmodum effecta sunt in suis caussis: non autem per esse sormale. Ex quo fit, vt illae res non fubstiterintabaeterno in ipso Deo, etsi ab aeterno Deus sua praescientia futuras esse nouit, & fic erant in Deo. Haec igitur & intricatio, & falsa interpretatio huius sententiae, Omnia sunt in Deo, est primum huius Distinctionis vitium.
Ex hoc autem Lombardi scopulo, plurima postea naufragia sunt consecuta, quoniam quidam eum euitare, aut animaduertere non potuerunt. Et ne omnia illa (quoniam esset infinitum) persequamur, tria tantum commemorabimus. Vnum quod a quibusdam factum est, quicontendebant, res creatas verius subsistere in Deo, quam in seipsis. Quamobrem quum dicuntur esse in Deo, intelligunt eas existere formaliter in ipsa Dei essentia. Hoc merito & Durandus, & Occan refutant: quanquam Augustinus tract. 8y. in Ioannis Euangel. ait, domum, quam aedificat structor, prius esse & melius esse in arte sine vetustate, sine ruina: sed tamen huic sententiae non fauens.
Secundum naufragium est eorum, qui reipsa constituunt Ideas in Deo existentes: quod & sensit, & scripsit Plato, vtut alij alitereum ininterpretentur variis in locis. Hi vt tuerentur, atque explicarent illam suam interpretationem, Res sunt in Deo, id est, Res ipsae existunt in ipso Deo, Ideas in Deo fingunt. Huius erroris ne Durandus quidem ipse videtur fuisse immunis.
Tertium naufragium, quod ad Lombardi saxa & scopulum accidit, ab ipso Thoma factum est in prima parte, quaest. I4, Artic. 4, vbi ait, Ipsum intelligere, intellectum, rem intellectam, & speciem intelligibilem esse vnum omnino & idem in Deo, & eius essenniam. Vt omittam illum te¬ terrimum errorem (quem tamen ex hoc Lonibardi loco tueri volunt) & quem ex Anselmo sic referunt, Creatura in Deo non est, nisi creatrix essentia. Ergo quot & quanti ex vno isto Lombardi tetro fonte riui foetidi prossuxerint, apparet.
Secundum Lombardi vitium, in hac Distinct. est alia intricatio inuolutioque suae sententiae, cum negat, Mala esse in Deo. Distinguendum enim fuit vocabulu vtrunque, Esse in. Nam Esse in si, p praesciri accipiatur, sut in Deo mala, quia a Deo Mala praesciuntur. Si pro effici, & openrari, & emanare sumuntur, non sunt Aalae & Deo, quoniam a mala hominum aut Diabolorum agentium voluntate est malum, non autem a Deo: quanquam actum ipsum etiam Deus (sed non sub ratione mali) vult. Nos enim de malo culpae, non de malo poenae nunc agimus.
Tertium Lombardi vitium, & nic quoque, est inepta locorum S. Scripturae ad suum scopum accommodatio, aut potius eorum deprauatio, quod certe in Magistro Theologiae peccatum est minime ferendum. Quod dicimus, apparet esse verum ex Psal. I8. 94. & I99. ab isto citatis cap. 2. sed mirum in modum detortis, & a suo sensu eluxatis.
Quarta animaduersio nostra in eo est, qupulcherrimam & planissimam Aug, sententia, iste falsa sua glossa cap. I. corrumpit, dum haec illius verba, Natura sua, torquet.
Quinta denique, ac vltima est, quod iste seipsum imprudens cap. 2. euertit. Nam vt probet peceata non esse in Deo, affert illud ex Actis Apostolicis cap. Iy. In ipso viuimus. Hoc uero do¬ cet omnes homines siue bonos, siue malos a Deo esse & viuere, ex eoque potius ostenderetur malos, & eorum peccata a Deo esse (quod vel cogitare est nefas) quam non esse. Sed iste quid scribat, non attendit.
On this page