Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 35
Haec visibilia. Addit hoc loco Lombardus vocem, Visibilia, ad Augustini verba, praeter, imo contra ipsius Augustini mentem, cum de inuisibilibus loquatur Augustinus. Sic enim habet, Huius vniuersae Dei creaturae multa non nouimus, siue quae in coelis sunt altius quam vt noster sensus eo possit pertingere: siue quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus: siue quae deorsum latent, vel in profundo abyssi, vel in occultis finibus terrae. Haec igitur antequam fierent, &c. Ita scilicet bona fide pulcherrimum Augustini locum repraesentat Lombardus. Atque id fortasse vitio librarij videretur factum, nisi ipsemet Lombardus hoc ipso capite sic concluderet, Ecce hic habes, quod haec visibilia, &c. Vbi hanc ipsam vocem quasi ex Augustino repetit.
I Ideo, inquit, mecum. Haec omnia. Ideo, inquit, mecum est, quia apud Deum nihil praeterist, nihil fuiurum est, quanquam sunt vera, sunt tamen ad Augustinum addita. Sic esim habet ille. ET SPECIES ACRIMECVM EST. Pulchritudo agri, vbertas omnium in terra gignentium, me¬ cum est, inquit. Quomodo cum illo: Vtrum & antequam fierent. Cum illo enim erant, oc. adeo. vt tota haec sententia sit ad hunc locum & scopum tralatitia.
Futura, &ei. Magna tum detractio, tum huius loci labes a Lombardo facta est. Acquidem detractio, quod quaedam omnino necessaria ex Augustino praetermisit. Labes autem, quia mutauit vocem Vt in Et, magna sensus iniuria. Sic igitur habet Augustinus ipse, Cum illo (Deo) enim erant omnia futura, & cum illo sunt omnia praeterita: futura ita, vt nonei detrahantur omnia praeterita. Ergo & praeterita & futura in Deo esse docet Augustinus, acquidem ita, vt licet in eo futura sint, praeterita tamen esse, in eodem non desinant: & ita praeterita sunt in eo, vt etiam sint in eo, quod absurdum esse videbatur, in eodem pectore esse o mnia, id est, & praeterita & futura, id est, futurae res quoque in eo sint, vt & praeteritae. Non tamen propterea praeterita & futura illic confundit Augustinus, quemadmodum putat Lombardus.
Expectat fortasse lector, vt in toto sequenti tractatu (qui superioris velut appendix quaedam tantum est) maiori, quam antea, diligetia, & fide versetur Lombardus. Frustrabitur, seque deceptum tandem comperiet. Nam sui perpetuo similis est, & antiquum obtinet, eademque vi tia postea quoque admittit, quae supra, vt in nostris in singulas sequentes distinctiones animaduersionibus apparebit. Verum in hoc difficili, arduo, & venerando certe de Sancta & ineffabili Trinitate diuino argumento minime ex hoc Hacci Horatij dicto excusetur Lombardus, Opere in magno fas est obrepere somnum, quoniam in qualibet huius disputationis parte negligentiadolo malo aequiparatur. Cuius nostrae & nimium quidem verae accusationis fidem faciet vel vna haec Distinctio, ne calumniari hunc scriptorem videamur.
Multa sunt igitur, quae in hac sunt graui reprehensione dignissima, e quibus haec tantum selegimus, quae, proponeremus.
Primum, quod, etsi serie rationemque connexionis totius sequentis argumenti cum toto antecedente reddere videatur: tamen non reddit. Vno tatum verbulo iste ait se iam quaedam tradere, quae specialem tractatum effsagitant. Iam enim se ea quae generaliter & communiter ad diuinam essentiam pertinent explicasse. Atqui & haec ipsa, quae sequum tur, ad essentia diuinam pertinet, atque etiam triu illarum Personarum diuinarum sunt conmunia, quod vel ex ipso primo huius Dist. capite facile quiuis intelliget. Est igitur alia ordinis ratio, haec nempe, Quod cum supra de ipsa diuina essentia tum per sese, tum ex eius comparatione ad ipsas Personas, quibus singulis inest tota, dictum sit: conseques erat, vt de eiusdem essentialib: attributis dissereretur: per quae omnium creaturarum causa Des esse cognoscitur. Sed & haec ipsa attributa diuina na¬ turam explicant clarius nobis: & ad creaturas ita comparant, vt ineffabili modo eam eminentiorem, imo toto genere a creaturis diuersam ac dissimilem esse verissime demonstrent. Hoc igitur tam necessarium connexum in ipso ingressu operis praetermissum, & scriptoris vitium est, & merito reprehendendum.
Secundum, quod iterum in ipso limine impingit. Itaque indignus est nauta, cum in ipso portu bis naufragium faciat, & oram soluens statim aberret. Cum enim tria tantum sint velut fundamenta totius futurae disputationis, nempe vt explicetur. Quae sit Dei, TScientia q Potentia, & Voluntas, quemadmodum etiam in prima parte Primae luculenter Thomas Aquinas tradit: iste tamen septem fundamenta proponit, causam nimirum cum effectis confundens: fundamenta cum reliquis partibus, & ita omnia permiscens. Nam quod iste ait cap. I. omnia ex vna Dei scientia pendere, falsum est. idque apparet ex eo, quod peraeque ad Dei vel voluntatem, vel potentiam illa septem referri possunt, atque ad scientiam, nisi distincte singula attributa illa explicemus, suisque definitionibus circumscribamus, & non generaliter con sideremus, vti facit ipse.
Tertium vitium est, quod breuem illam attributorum a se propositorum definitionem praetermittit in quibusdam. Non omittit & Praescientiae, & volunttis, & potentiae definitiones, quas tamen, vt reliquorum, afferre debuit.
Quartum, quod curiosam quaestionem in¬ uehit, quam Academico more vexat, ac tandem pessime soluit & obscurissime, vnius vocis Nunc omissione facta ca. 2. Sic enim scribendum fuit, vt perspicue obiectionem solueret, Sin autem ea ratione id dicis, quod non sit in eo scientia, qua nunc praescit futura: vel quod ipse non sit Deus, qui nunc est futurorum praescius, falsa est intelligentia: Vox Nunc vtrobique omissa inexplicatam relinquit quaestionem a Lombardo proposita: sed iste perinde securus est, quasi pecudibus & truncis scriberet, non hominibus.
Quintum vitiumlest, quod falsa multa continet haec Distinctio. Primum confundit Disposi tione (quae est ordinis & collocationis decretum cum prouidentia, quae est ipsius rei & finis eiusdem constitutio & decretum. 2 Confundit cap. I. praescientiam, & prouidentiam.s Prouidentiam non constituit in rebus omnibus sed tantum in iis, quae Deus ipse regit. Itaque in eo diuersam a scientia Dei facit, quod scientia sit de omnibus. 4 Prouidentiam tantum in temporalibus constituit: scientiam etiam in aeternis.
Infinita pene alia praetermitto ne molestus sim. Hoc tamen vnum dissimulare non possum, perperam ab isto locum Ioannis Omne quod sactum est, in eo vita erat cap. I. Ioan. explicari cap. g. huius Distinctionis. Primum quoniam iste refert generaliter ad diuinam essentiam, quod Ioannes de vna κος & Filij Dei Persona dixit. Secundo, quod iste tribuit eandem vitam Deo ibsi, quam Ioannnes rebus, id est, hominibus a Deo creatis inesse, &a Filio Dei fiuere ait. Tertio quod iste metitur rationem & fundamentum istius vitae, quam esse datam ait Ioannnes, ex eo quod illae res in Dei scientia essent. Ioannnes autem docet eam vitam inesse in rebus a Deo, quoniam extra Deum ipsum & sint, & subsistant. Quod autem hic interpretes addunt de Ideum, & vtrum illae sint in Deo, non modo remotum est ab hoc argumento: sed etiam a Deo prorsus, vt docet in Enchiridio Augustinus, alienum. Illud modo teneamus, & Deum scire, & decreto suo regere singula & vniuersa: & cum scire singula dicitur, illa scire distincte, non autem confuse. Hic breuior sum, quia haec eadem saepius recurrent.
On this page