Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 37
Beatus Gregorius. Recte annotatum est in margine, nusquam inueniri istum Gregorij locum. Itaque est ἀμάρτημα μνημονικὸν, vti quod supra Distinct. 2g. hoc ipso libro capite sexto, ex Ambrosio citabatur: & alibi ex incerto autore, Dist. I9. cap. 8, cum sit Cassiodori. Quo faedior est Thomae in I. parte Quaest. 8. Art. 2. & Durandi hoc loco, negligentia, & certe supina, qui hunc velut ex Gregorio locum citant, Lombardo fidentes: ipsum autem Gregorij Codicem mini me interim consulentes. Et quod est annotatu in Homis. 69. ad Verba cap. 8. Verse i). Quo abiit dilectus meus, &c. istam Gregorij sententiam re¬ periri, est falsissimum, & ab iis dictum, qui ne ipsum quidem Gregorij nomen fortasse vnquam audiuerant.
2 Cum Deus sit. Multa hic sunt commutata, ne dicam contaminata: quaedam etiam praetermissa pro dictatoria istius scriptoris autoritate. Itaque in suos articulos hunc locum restituere volumus. Sic igitur Augustinus, posteaquam docuit sonum, qui aeque omnibus, & non varie per se, id est, non magis minusve per sese insonat, tamen non aequaliter ab omnibus eum audientibus capi, subiicit, Quanto excellentius Deus natura incorporea, & immutabiliter viua,. (qui non sicut sonus per moras temporum tendi & diuidi potest: nec spatio aereo tanquam loco suo indiget, vbi praesentibus praesto sit) totus adesse rebus omnibus potest, & singulis totus, &c. Ergo tota parenthesis omissa est: & adesse potest in adest, com. mutatum, atque ita tota vis argumenti Augustiniani exuffsata.
Vt vbi sua sint. Obscurus locus propter detruncationem a Lombardo factam. Quomodo enim intelligi potest, Deum esse, vbi sua sunt. Huius rationem addidit Hilarius, quam iste praetermisit truncata serie orationis, nempe, quia Deus sua non aliud, quam se esse significat. Ex quo iam perspicua fit tota haec oratio. Postea vero eandem lucem idem iste abstulit Hilario dicenti Deum in omnibus per sua esse non desinere, quonia subiicit statim ibidem Hilarius, Non aliud sint, quam quod est ipse, quae sua sunt. Atque sic Lombardus hic Hilarium tractauit.
A Cum omnis creatura. Sic Ambrosius, Cum igitur omnis creatura certis naturae suae sit circuscripta limitibus, (siquidem & illa inuisibilia opera, quae non queunt locis & finibus comprehendi, sub. stantiae suae tamen proprietate clauduntur) quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum. qui non habeat circumscriptam, determinatamque virtutem: Quia & in omnibus & vbique semper esty) Lombardus igitur hic bis peccat. Primum omittens pulcherrimam & vere auream illam Ambrosij sententiam qnae parenthesi clauditur, quaeque & latinissime & breuissime explicat, quomodo Angeli & animae hominum sint in loco, nempe proprietate suae substantiae: quod iste explicare postea non potuit, quantunuis laboraret: Id discipuli barbare dicunt, Spiritus esse in loco definitiue, Ambrosius autem proprietate substantiae elegantissime dixerat.. Sed non faciebat ad Lombardi palatum tam bonus latinitatis succus. Deinde peceat idem iste, quod Quia Ambrosianum commutauit in Quae, vel elidens Ambrosij argumentum, vel restringuens praesentiam Spiritus sancti in re bus, in quibus inest, ad solam potentiam & efficacitatem, cum tamen Pater & Filius Euter, praesenter, & potenter vbique esse dicantur, etiam hoc ipso Lombardo teste initio huius capitis.
Porro ista Ambrosij ex Basilio & Didymo graecis autoribus, qui de Spiritu sancto scripserunt, sumpta sunt, quae postea imitatus est Augustinus variis in locis: sed imprimis libro tertio contra Maximianum Arianum capite 2I.
Et quodplus est. Ambrosius sic, Qui repleuit orbem: &, (quod vltra totum orbem est)repluitIe sum mundi totius redemptorem. Scriptum est enim lesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Ior dane. Qua fide vero iste sua pro Ambrosianis substituito
Sed tamen in aliis Quaedam immutat. Pro in aliis habet Augustinus alicubi. Deinde addit iste vocem operatur, quae non est apud Augustinum, quanquam fortasse non extra mentem Au gustini, Quid sit autem animam alicubi esse, remissius explicatur & frigidius, hoc operandi vocabulo, quam Augustiniana phrasi.
2 Non satis fuit dicere, Ita misere eluxatus est, & vulneratus hic locus, vt pro Augustiniano agnosci pene iam non possit, Et ne sigillatim omnia persequamur quae sunt a Lombardo immutata, locum hunc vti apud autorem ipsum extat, fideliter transcribemus. Sic autem habet, Propterea nimirum non ei satis fuit dicere, volo, vt vbi ego sum, & illi sint: sed addidit, Mecum, esse enim cum illo magnum bonum est. (oc autem a Lombardo praetermissum est. )Nam & miseri esse possunt, vbi est ille, quoniam quicunque vbicunque fuerint, est & ille, (Haec immutata & pro iis alia substituta.) Sed beati, soli sunt cum illo, quia beati esse non possunt, nisi ex illo. Deinde quod ad sequentem sententiam, Mali vero non sunt, &c. sic habet Augustinus. Ac per hoc, vt de re visibili, quanuis longe dissimili qualecunque sumamus exem plum, sicut cacus etiam si ibi sit, vbi lux est, non est a men ipse cum luce, sed absens est a praesente: ita infidelis atque impius: aut etiam si fidelis, aut pius, von¬ dum tamen ad intuendum lumen sapientiae idoneus, si etiam nusquam esse possit, vbi non sit Christus, non est tamen ipse cum Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem non est dubitandum cum Christo esse per fidem, &c. Haec sunt ex quibus sua sumpsit Lombardus: quae pro germanis vix iam possunt haberi.
Modo secundum fidem. Haec quae sequun tur non sunt Augustini, tamen ab illius mente non disaident, praeterquam quod nusquam siue lib. 2. cap. 2t, siue lib. 2. cap. II. contra Maximinum (un de ista sumpta sunt) meminit Augustinus Angelorum Atque etiam addendum hic erat a Lonbardo beati, vt de quibus Angelis intelligeret, explicaret, quoniam sunt & diaboli Angeli, & tamen nequaquam vel nunc, vel in posterum templum Dei futuri, nisi si iste in Origenis castra transeat.
In coelis, id est, in Sanctis, In hoc Augustini dicto quaedam sunt immutata, sed quae condonari poterant veluti quod pro eo quod habet Augustinus lllis (aut Vllis) angustiis, iste substituit alicubi angustiis: item pro his verbis Augustini habitationem, vbi procul dubio gratia dilectionis eius agnoscitur, iste habet Habitatione gratiae. Istud vero postremum non potest tolerari, quod iste In. colis interpretatur In Sanctis. Habet qui dem August. esse Deum in coelis vt in suo templo, & nos ipsos esse Dei templum, siue nunc, siue in coelo spectemur: vocem tamen caelorum ad so las Sanctorum personas Augustinus non restringit, quod tamen iste & hic, & in sequenti bus facit.
Et non quorundam, Melabεῶiς huius voculae Non, quae a Lombardo facta est, raeddidit totum hunc locum obscurum, qui tamen apud Augustinum est planus. Sic enim habet, Et ideo maltum mirabilis res est, quemadmodum quorundam nondum cognoscentium Deum sit inhabitator Deu: & quorundam cognoscentium non sit, &c
Vt enim ait Chyysostomus, Quae scripsit Chri sostomus κε άρρνλῶν κα άννάρων Qeς eadem quoque habet Damascenus lib. I. cap. 2. de Orthodoxa fide, vt hoc breuiter annotemus.
Sed actionibus. In superiori testimonio Augustini, quod ex Agone Christia. sumptum est, quaedam in serie commutata ab isto fuerant. Sed hic omissa sunt, quae non debuerunt praetermitti. Nam non habet Augustinus, vt istesed sic, Non enim ad eum, qui vbique praesens est, locis mouemur: sed bono studio, bonisque moribus, Ergo recessit & a verbis & a mente Augustini Lombardus. A verbis, vt aperte apparet. Amen te, quia non actionibus quibusuis: sed bonis tan tum ad eum accedimus. Hoc est quod ait Bernard. Fide, non pede acceditur ad Deum.
I Condidit. August. habet substituit, nisi sit mendosus codex. Nullo autem sensus detrimento istud verbum Augustini Lombardus immutauit.
lta Deus sine labore. Hic locus, vti & superior, ex eadem Augustini epistola sumptus est, nempe ad Dardanum, quae est s7. sed ex diuersis tamen illius partibus & locis. Itaque multa, quae interiecta sunt, hic praetermittuntur: quaedam etiam mutantur, sed nullo senten tiae Augustini incomodo: Quaedam corriguuntur, vt quod hic legitur Fumus, & recte, apud Augustinum corrupte habetur Humus, quia statim sequitur Humor & aer. Veterem lectionem qui sequuntur, in eo falluntur, quod sic August. interpretantur, quasi quatuor elementa illic enumeret Augustinus, & non potius rem similitudine illustret.
2 Sed immobilitate. Varie mutilatus locus, & quod ad verba: & quoad sensum. Quod ad verba pro eo quod habet vbi est interrogatiue Augustinus, iste habet affirmatiue, Vbique est. pro eo quod Motum simpliciter habet ille, iste addit vbique localem. Denique verba ipsa pro dictatoria sua potestate iste & peruertit, & mutat. Quod ad sensum autem. Negat aperte Augustinus sic Deum esse vbique quadam immobilitate, vti saxea moles implet locum aliquem: lste contra sic esse vbique affirmat. Praeterea iste detraxit haec verba Augustini de Verbo Dei vbique existente loquentis, Nondum assum. pta came, quae & pulcherrimam explicationem continent, & facillimam solutionem ad varias obiectiones. Vt autem iustior esse intelligatur nostra reprehensio, en verba ipsa Augustini ex commentario in Psal. Iay. repraesentata, Velocitas ipsa, quid est fratres: vbiaus est, non est in parte. Hoc pertinet ad verb im Dei non esse in parte: ubiq, esse per seipsum Verbum, (ex quo Dei vittus & sapientia estinondum assumpia carne. Si ciptemus Verbum (alias Deum in forma Dei, Vetum aequale Patri, ipsa est sapientia Dei, de qua ditum est, Attingit a fine vsque ad finem fortiter. Sed pro immobilitate attingit. Si immobilitate taquam moo aliqua saxea impleat locum aliquem, dicitur quod attingit eiusdem loci a fine vsque ad finem, non tamen motu. Quid ergo dicimus: Non habet motum Verbum illud, & sapientia ista solida esti Et vbi est, quod dicitur de Sapientiae Spiritu: Cum multa dicerentur, Acutus, inquit, Sap. q, mobilis, certus, incoinquinatus, Sic vtique sapientia Dei mobilis. Si ergo mobilis, quando hoc attingit, illud non tangit: Aut hoc tangit, illud deserit. Et vbi velocitas: Hoc facit velocitas, vt & vbique semper sit, nusquam & inclusa teneatur. Sed cogitare ista non possums, pigri sumus. Hactenus Augustinus, qui quid cum Lombardo commune aut consentiens habeat, iudicent omnes nullo praeiudicio iam praeoccupati lectores.
Quam ille. Leuia haec, sed tamen quaeistius hominis audaciam, & in bonis authoribus contrectandis tyrannidem ostendunt, quod hic quaedam immutat. Nam pro ipse substituit ile infra pro abusiuc, substituit improprie: praeterquam quod omittit haec verba, sed quod presera ei (templo nimirum suo) est, in templo suo esse dicitur Deus, quae non debuerunt praetermitti.
Quanquam ea, quae superius in hanc Distinctione sunt a nobis obseruata, satis ostendunt quot illa vitiis seateat, quia tamen habet etiam alia multa ἀπαραδλητα άμάρληματα, ex iis quaedam in verae Christianaeque Theologiae candidatorum gratiam delibabimus & annotabimus. Neque enim viris ingenuis satis est, vt ait Plato, aliena reprehendere, nisi sua quoque explicent.
Primum autem, vel ipso Lombardo teste ca. I. cap. I8, & cap. I. sequentis Distinctio. tota haec Distinctio omnium longissima, est tamen mera digressio, & aberratio: adeo vt hic vere illud Graecorum vsurpare liceat ταζερνονῶς ipνor¬ μάάάρηονῶς ταsiρ)ηον πτoιguidα. Longior enim & pro- lixior estista diuagatio, quam superiores, aut sequentes Distinctiones tres: quae tamen argumentum susceptum tractant. Sed & in hac ipsa digressione: alia quoque digressio inest, eanque tria capita integra complectens, nempe II. I2, & Is, vt ex ipsis capitibus apparet. Itaque in diuerticulo ipso diuerticuluminest. i. tenebrae tenebris sunt additae.
Secundum, habet confusionem aliunde quoque, & magnam argumenti suscepti perturbationem, quod distincte non proposuerit Lombarde quid ipse sibi velit. Praeclare enim Duram dus docet, nisi omnia confundantur hoc loco, duo quaedam totius huius disputationis capita esse constituenda. Primum quidem in quo doceatur, Quo modo, & quo sensu Deus dicatur esse in rebus a se creatis, enter, praesenter, & potenter. A terum autem vbi ostendatur, Quomodo in eo ipso Deus differat a creatura tum Spiritali, tum etiam corporali. Quae duo & confuse iste tractat, & nulla capitum, quae ad vtrumque membrum pertinent, Distinctione, tam bona, scilicet estistius scriptoris methodus.
Tertium, Praetermissus est huius tam prolixae disputationis vsus a Lombardo, quod minime fieri oportet, & praesertim inta longadisputatione Theologica, quoniam, vt ait, Paulusemnia ad ἐεκoδωμον, id est, aedificationem in hac artesunt referenda: ne Theologia mataeologia quaedam esse videatur. Et certe quidem Plato libro &de Repub. rectissime ait, Nonne qui inutilia radit in iisque laborat, cogetur tandem & seipsum odisse. & suum illum laborem: Omnia, quae praebent potius quaestiones, quam aed ficationem in fide sunt a Christiano Theologo praetermittenda I. Thimoth. I. Vers. 4. Vnde hanc in praeceptore suo negligentiam ac culpam sentiens Thomas, huius Distinctionis vsum explicuit ipse quidem in parte i. quaestio 8. Art. s. necno cumquadam sui praeceptoris nota. Ex hac igitur disputatione recte demonstrata ait arguierrotis Manichaeos haereticos, item Aristotelicos, & Platonicos philosophos. Manichaeos, qui negant omnes essentias esse a Deo: Aristotelicos, qui negant Dei potentiam vbique esse praesentem: Platonicos, qui doceiit quaedam ab Angelis, non a Dei potentia esse condita. Adest enim rebus omnibus Dei essentia, vt illis singulis det esse: potentia, vt vires tribuat: praesentia, vt operationem. Adeo vt haec oratio vulgata Deus est vbique, sit omnino intelligenda de eo inessendi modo, per quem caussa suis effectis inest, & adest iripytia.
Quartum vitium est genus probationis, quo vtitur Lombardus, nempe allegoricum. Nam allegorice vocem (aelorum in Is Go. &X. in oratione Dominica pro iustis accipit capite2. &S. Eadem vero facilitate sensus iste allegoricus negari potest, quam profertur, vt respondet Hieronymus. Atque in his tractationibus nihil, nisi firmum & solidum, afferri debet.
Quintum denique vitium est ipsum ψευdως. Falsum enim est quod iste capite 9. ait, Diuinam essentiam, quae illocalis est, & incircumscriptibilis, affectu & cognitione moueri. Hoc enim si verum est, ergo diuina essentia (quod vel cogitare piaculum est) per tempus mutabitur, vel hoc ipso teste, qui cap. ro. definit ea mutari per tempus, quae Variantur secundum qualitates interiores, vel exteriores, quales certe sunt affectus. Itaque vi derit, quomodo & sibi ipse constet, & cum ve ritate consentiat. Falsum quoque est, quod ait iste cap. Io. Ea mutari per tempus, quae variantur secundum qualitates interiores, velut per gaudium & tristitiam. Angeli enim beati, & animus humanus varie gaudio & tristitia afficiuntur, Lucis versus to, neque tamen in tempore mutantur: quia nihil incommodi ex temporis lapsu & diuturnitate in ipsa sua natura, aut vπαsξςι sentiunt. Mutantur quidem affectibus, sed non tempore: quae duae mutationum genera inter se diuersissima ac dissimillima magno errore hic ab isto confunduntur. Quidquid enim, & a meliore in deterius, & deteriori in melius transit, mutatur, ait Augustinus tractat 2s. in Ioam Euangel. quanquam saepe multa, quae sic mutantur, a tempore nullam iniuriam, nullumque detrimentum sentiunt. Denique falsum & pe riculosum est, quod ex isto colligitur, & necessario quidem, Deum esse etiam in diabolis psis id quod vnus istius discipulus in hunc locum sic etiam repetit, Solus vbique Deus, nullo discrimine rerum.
Verum magistrum hunc suum comgens Thomas in iI. parte quaestion. 8. articul. idicait Nen est absolute concedendum, quod Deu su in demonibus, naturam quidem eorum(quae est Angelica inia) substentat Deus, prout ina est, vo autem eorum vitium, vel operatur, velifouet, vel probat. Dei ergo essentia est vbique dino id est, non cum ipsis rebus, quibus inest, confisosed tamen propterea non est dicendus Deus esse in diabolis. Nec enim haec loquendi formula in S. Scriptura de generali Dei praesentia, sed de piis dicitur, quibus sic est Deus praesens, vi eos quoque Sancto suo Spiritugubernet. Es quod ex Act. I7. obiicitur, homines etiam impios per eum viuere, & moueri, est hoc quide verum tamen propterea in sceleratis Deus esse dici no potest, multoque minus in diabolis. Quare nusquam S. Scriptura sic loquitur, Deus est in imptus, vel in diabolis. Haec enim locutio iniicit statim notionem a Dei puritate, natura, & sanctitate prorsus alienam, tanquam aliquod cum scelercomalo aut sceleratis cosortium habeat, contra quam Psis. Ver. 4. g. dicitur. Atque haec sunt, quenus in istam Distin. obseruauimus: nisi quis etia fortasse addat, quod ait Occan hoc loco, &ab isto ne praeui sum quidem est, quamquam hic prolixissimo, nimirum quosdam non modo distinguere, sed etiam separare, Esse vbiq, per potentiam: & esse vbique per essentiam. Deum enim vbique per potentiam esse facile concedunt: per essentiam autem esse vbique omnino negant. Atque reuera eget explicatione ista locutio, Deus vbique est per essentiam, ne vel confusa cum rebus creatis diuina essentia putetur, velcum iis hypostatice vnita, quorum vtrunque falsum est.
On this page