Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 38
Non ista ex aliquo. Quaedam hic sunt praetermissa, sed nullo sententiae dano, veluti Verba haec, vt nosset. Cognouit, ait Augustinus, vt nosset. iste neglexit. Vox autem, ista, hic obscurior est, sed ex his Augustini verbis, quae praecedunt, ex plicari debet, Nouit enim (ait Verbum eius.) Pater vester quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo. Nec ista ex aliquo tempore cognouit, vt nosset: sed futura omnia, &c.
X Sic & postquam. Praetermittit Lombar dus, quae & magnum momentum habent, & totu huius sententiae Augustini κεινόμλυὸν confirmant. Sunt autem haec, Sic, inquit, non aliter: & antequam crearentur: & postquam consummata sunt, sic ei notasunt. Argumentatur enim ex vocabulo. Sic Recens autem versio ex Graeco & verior sic ha bet, Cui antequam haec omnia crearentur, nota erat. similiterque postquam consummata sunt, peruidet omnia. Sed veterem & sui temporis versionem secutus est Augustinus.
Cum, inquit, decedant. Quaedam in initio istius sententiae sunt immutata: sic enim habet Augustinus, Ibi nouit omnia Deus, quae fecit per ipsam, & ideo cum decedant, &c. Illa vero priora omnia ad finem iste reiecit: sed leui dispendio. Hoc grauius est, quod quaedam substraxit. Sic igitur Augustinus, Sed potius facta sunt vel mutabilia, quia immutabiliter a Deo sciuntur. Illud enim, Vel mutabilia non minimi est momenti ad hoc, quod iam tractatur, argumentum, Atque etiam difficilem quaestionem tollit, vtrum sit in rebus humanis contingentia.
Non propterea. Locus est apud Origene lib. V. Commentariorum, in epistolam Pauli ad Roma. cap. 8. ad Verba, Quos autem praedestina uit, hos & vocauit, circa finem illius sectionis, vbi Origenes idem ait, sed falso, Nam etsi (verbi gratia) fingimus Deum non praenosse aliquid, futuru sine dubio erat. Qui totus locus perturbatus est, & magnam vocis ωξοννάνεως Oeod ignorationem ξωνο τς ωξονoας enim distinguitur) ostendit.
Deus inquit futurorum. Grauiter luxatus locus, qui ex Augustini tract. 2. in Euangelium Ioannis sumptus est, vbi multa immutata: multa praetermissa: multa transuersa sunt. Totum igitur locum fideliter restituimus &subiicimus. Quid fecerunt Iudaei, vel quae culpa eorum fuit, si necesse fuit, vt sermo lsaiae Prophetae impleretur, que dixit, Domine quis credidit auditui nostro, & hrachium Domini, cui reuelatum est: Quibus restondemus, Deum praescium futurorum, per Prophetam praedixisse infidelitatem ludaeorum: praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quenquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam norit: ipsorum enim praesciuit peccata, non sua, non cuiusquam alterius, sed ipsorum. Quapro¬ pter si ea quae ille praesciuit ipsorum, non sunt ipsorum, non vere ille praescirit: sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alij, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praesciuit. Fecerunt ergo peccatum ludaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet: sed facturos esse praedixit, que nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur, & hoc facturi praeuiderentur ab eo qui nouit quid sit quisque facturus, & quid ei sit pro eius opere redditurus. Ex horum autem cum Lombardicis comparatione, quantum vterque locus inter se distet, apparet euidentissime
VTquam parcissime vitia huius Distinctionis attingam, ista tamen sex praetermitti nullo modo possunt. Volo enim benigne & clementer, imo beneuole & amice Lombardum tractare.
Primum igitur huius Distinctionis vitium est, confusio: quae in eo est, quod neque singulas quaestiones, quae hic principaliter tractantur, perspicue proponit: neque ad eas obiectiones, quae ex singulis quaestionibus oriuntur, distincte respondet. Itaque alij ex interpretibus existimant hic vnam tantum quaestionem proponi: alij duas: alij tres: alij quatuor: est & non nemo, qui plures etiam hic tradi putet: cum tamen duae duntaxat hic proponantur.
Alterum vitium est, neglecta seriei, ac ordinis huius loci ratio. Cum enim in sequ. Distin¬ ctione itidem de scientia Dei agatur, quemadmodum & in hac, ostendendum erat, in quo vtriusque tractationis argumentum differret: ne haec inanis esse repetitio videatur. Nam quod in margine est annotatum, Hic agi vtrum Deus cognoscat immutabiliter, confirmat nostram reprehensionem: quoniam idem in sequenti etiam Distinctione agitur. Durandus censet, cum de scientia Dei antea sit actum, qualis in se considerari potest, de eandem iam comparate ad res scitas disputationem institui.
Tertium vitium est, quod omnium harum quaestionum, quas hic tractat, vsum, veramque probationem praetermisit. Ac vsum quide, quia quorsum & quantum ista ad Dei gloriam, & Ecclesiae salutem pertineant, ne vidit quidem Lombardus, nedum vt explicuerit. Probationem autem, quoniam nihil ex Dei verbo affert homo Theologus, vnde suam sententiam confirmet, cum tamen & Hebr. 4. Versi Is. & Psal. Si. Versi Is. & Roma. 2. Vers. &. extet apertissia de hoc argumento testimonia. Quoad vsum autem huius argumenti, hic est, vt in genere quidem intelligamus nihil DeiOptimi Maximi oculos illos effugere, malorum quidem vindices: bonorum vero fautores. Ergo Dei Ecclesiam tutissimo praesidio niti, cum quaecunque illi impendent mala, Deus ea nouerit. Peculiariter autem haec prima quaestio, Vtrum Dei praescientia sitrerum caussa, veluti peccatorum, Manichaeos refutat. Illa autem secunda, Vtrum in rebus humanis contingenter eueniunt, Stoicorum fatum euertit. itemque eos, qui propter praescientiam Dei media necessaria, & a Deo praescripta negligunt.
Quartum vitium est, quod annotandum ac explicandum erat, Qua ratione Deus praesciat, vtrum ex Ideis quibusdam, quas sibi repraesentet, anres omnes tanquam ante se positas vere intueatur &cernat: vtrum potius discursu quodam ac ratiocinatione simili nostrae, vel Angelica, (quemadmodum quidam senserunt, vti hoc loco scribit Occan) an vno intuitu, & semel & ab aeterno, non successiue, aut connexe res alias ex aliis intelligens & colligens, neque ex noto ad ignotum procedens, vti recte docet Thomas in prima parte Quaestio. I4. Articule septimo. Quae explicatio tota est a Lombardo praetermissa.
Quintum, capite tertio sibiipse videtur contradicere his verbis, Licet enim non essent futurae, nisi praescirentur a Deo: non tamen ideo praesciuntur, quia futurae sunt. Haec enim (uαντ:pαriς continent, non praesciri futura, quia futura sunt: item videntur constituere Dei praescientia caussam rerum, cum ait, Non essent futura, nisi praescirentur: vel seipsum non est assecutus Lombardus. Itaque sic scribendum fuit, Licet enim si non essent futurae, non praescirentur a Deo, ideo tamen non sunt futurae, quia praesciuntur. Tunc enim aperta Lombardi mens foret, & sibiipsi consentiens.
Sextum denique. Quod suam Distinctionem inter Dei Scientiam quum pro sola notitia sumitur, & quum beneplacitum habet adiunctum nullo S. Scripturae loco probauit. Inde enim factum est, vt etsi est verissima, a discipu¬ lis tamen ipsius postea contemneretur, & magnas ambages, grauesque contentiones intes cos pareret. Nam Thomas S. citatae iam a nobis quaestionis diserte scribit, Scientiam Dei causam esse rerum, quod tamen hic negat Lombardus, quoniam, vt Durandus ait, scietia Dei est ipsius essentia, quae procul dubio est rerum caussa. Equod Thomas seipsun explicare conatus adic cit, Dei scientiam, quatenus in Deo est, non esse causam rerum: sed quatenus ad res ipsas inclinationem & volitionem simul adiunctam habet, ab Occano eluditur, qui in toto hoc argumento nunquam volitionem illam a Dei scientia separat. Itaque, ait, Deus scit certitudinaliter, & euidenter etiam futura contingentia. Id quod verissimum est. Nec enim res sunt contingentes, quatenus sunt in Dei praescientia: sed quatenus ad suas causas, easque voluntarias comparantur. Caeterum quod diximus veram esse Lombardi explicationem in duplici illa Praescientiae Dei significatione tradendam, confirmatur apertissimis S. Scripturae locis: τpονεωῆς enim saepe a τροoριouας distinguitur: saepe cum ea coniungitur. Distinguitur vti Heb. 4. Versi 2s. Coniungitur veluti Rom. 8. ver 2I.I. Petr. I. Versi 2. Actor. 2. Versi 28. & aliis similibus locis. Damascenus libro 2. Orthod. Fid capite :o. vtranque significationem animaduertit, atque distinxit, Xρο Vινωσκειν, ως αναXτα dd τοσνινGσκό Gεοςις ταντα δε τρooεξει, &c. Itaque prescientia Dei pro sola & nuda ipsius Dei notitia non est caussa rerum: pro τεοσρισμῶ vειῳ & &ρvoα est rerum caussa, quia sοouλυν Geod habet simul adiunctam. Sed quam me gratiam ab istis proptei haec emendata reportaturum putem? Certe nullam. Nam, vt ait Hieronymus, operam & impensas perdit, qui bouem ducit ad ceroma.
On this page