Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 44

1

AD DISTINCTIONEM XLIIII Censura.

2

Quanquam & in secundum, & in tertium caput huius Distinctionis quaedam obseruare licuit, in quibus a Verbis Augustini recedit Lombardus: tamen breuitatis gratia & ne in istum acerbiores, ac iniquiores videremur, illa benigne condonauimus. Quae vero negligi a nobis non poterant, vt homines scriptoris istius studiosi proficerent, hic a nobis carptim annotabuntur.

3

Tria quaedam sunt igitur, quae hic animaduerti debent.

4

Primam, praetermisum esse hic quoque huius Distinctionis, & Quaestionis, quae in ea tractatur, vsum. Ex quo factum est, vt ad quasdam ματαιολἰας delaberentur istius loci interpretes, velut Thomas, in prima parte, Quaestione vigesimaquinta, Articulo, quinto, & Occanus. Quaerunt enim, sollicite, Vtrum Deus vel alium Mundum isto melio¬ rem, vel Hunc ipse eo statu, in quo primum conditus fuerat, praestantiorem creare potuerit. Et potuisse respondent, quanquam tamen & omnia, & singula, quae in eo sunt, valde bona, id est, optima a Deo condita fuisse pronuntiet ipse Dei Spiritus sanctus. Quasi nimirum ad inanes huiusmodi cogitationes comparata aut inducta ab vllis veris Theologis fuerit ista quaest. Quod ex eo euenisse apparet, quia verus huius quaestionis scopus est ab isto negligentissime praetermissus. Est porro, vt istis gratificemur, finis duplex, vnus quidem ne rebus istis creatis alligetur Dei omnipotentia, illaque inter se duo adaequentur. Alter autem, vtiμταικταις & Acheis hominibus respondeatur, qui Deum accusant. cur mundum hunc meliorem (quum potuisse dicatur) non effecerit. Cui tamen quaestioni a se propositae non satisfacit Lombardus. Ego vero pro eo respondeo, quod etsi Dei potentia per se est infinita, tamen neque debuerunt, ner que potuerunt conuenientius fieri ea, quae a Deocondita sunt, quem & quae, & quomodo ab eo primum facta sunt & creata, vt praeclare respondet Augustinus libr. is. Trinitatis capite ro. Hoc igitur est primum huius Distinctionis vitium.

5

Secundum, quod cum duas caussas proposuisset eorum, qui contra sentiunt, vni tamen cearum duntaxat respondit alteram autem, quae est longe fortior intactam omisit, vt ex ipso artificio a nobis in margine annotato apparet. Nempe igitur non soluit, quod illi sic nobis obiiciunt, Deum esse inuidum, si quae condidit, non effecit eo, quo potuit optimomodo. Hoc telum vt declinaret Thomas distinguit inter rerum bonitatem essentialem, & bonitatem accidentalem: illam meliorem fieri potuisse negat, hanc autem esse potuisse meliorem concedit, Occanus distinguit inter mundum, quum proipsa rerum vniuersitate & tota coagmentatione sumitur: & pro singulis ipsius vniuersitatis partibus. Mundum igitur vniuersum negat Occan meliorem fieri potuisse: singulas autem illius partes fatetur potuisse melius fieri. Id quod me ram in Deum blasphemiam continet. Fecitenim Deus singula, quocunque modo spectenrur, valde bona: ergo quae neque meliora, neque melius fieri potuerunt. Ad illam autem obiectionem superiorem a nobis supra responsio est allata ex August. lib. Is. Trinitat. cap. toQuanquam Hieronym. libro s. contra Pelagia hanc quaestionem his verbis irridet, Scilites nunc mihi puerilibus declamatiunculis ludendum est, & a culice atque formice usque ad Cherubim& Seraphim veniam, cur non singula in melioristatu condita sunt. Quare Deus solus Deus est, & non omnia Deus fecerit.

6

Sed & illud quoque ad hunc locum reprehensionis pertinet, quod cap. 2. plus assumit in conclusione, quam cap. I. in quaestione posuerat, & quam probauit. Cum enim quaestio tantum esset, Vtrum melius facere Deus aliquid posseConcludit, & alia facere potuisse: & haec ipso¬, quae fecit, meliora facere posse. Ergo illud ala praeter quaestionem in conclusione contralogicorum regulas, sed non contra Sophistarum technas positum est.

7

Tertium denique huius quaestionis vitium est, ipsius ebcos, id est, salsum. Falso enim iste scribit cap. 4. huius Distinction. Deum semper velle quicquid aliquando voluit. Christus enim seu Filius Dei, qui est Deus, non vult incarnari nunc, etsi aliquando voluit, non vult crucifigi nunc, etsi aliquando voluit: non vult pati nunc, &c. Hoc ergo falsum in suo illo magistro etiam scholastici ipsi annotarunt, & merito reprehendunt. Sed & illud quoque falsum esse ipsi volunt, quod idem ibidem ait Lombardus, Deum semper posse, quicquid aliquando potuit, Verum ipsi falluntur. Recte Lombardus, sensit. Haec enim sententia est verissima, quanquam de Dei voluntate idem dici non potest. In qua Distinctione grauissime hallucinantur isti, quia putant omnino & formaliter, vt loquuntur, in Deo idem esse Velle & Posse: & ideo eadem de vtroque & negari, & affrmari semper oportere. falium hoc. Velle enim Dei importat esse rei, Posse vero Dei nequaquam. Nam etiam isti facile concedent, Aposse ad esse nullam esse consecutionem necessariam. Ergo non eadem de voluntate & potentia Dei semper dici possunt, cum & ipsi diuersos de vtraque tractatus scribant, tanquam de diuersis inter se ratione ac definitione rebus, id quod etiam Ter¬ κὸς tullianus libro contra Praxaeam docuit. Et haec ad Distinctio nem 44. dicta sunto.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 44