Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 43

1

AD DISTINCTIONEM XLIII AD CAP. III

2

I Quod poterat quidem. Ista verba non sunt Augustini, sed ipsius Lombardi, nec tam quidem addita, vt superiorem sententiam explicarent, quam vt prorsus euerterent. Quod enim dixit Augustinus, Non poterat, iste contra ait, Poterat, sed nolebit. Illud etiam annotasse fuerit operaepretium, totum illum Augustini locum non magis probare Deum plura posse, quam velit aut efficiat: quam lobum, & Galatas homines fuisse. Sic enim ibidem Augustinus scri bit, Potestas vtique aderat, sed iustitia non deserebat. Secund m hoc enim dicit, AT VE VTINAM possem me occidere: aut rogare alium, vt fuceret mihi. Hoc negauit se posse, quod per iustitiam feri non poterat. Eo loquendi modo & Apostolus ad Galatas dicit, Testimonium vobis perhibeo quia si fieri posset, oculos effodissetis, &lc. Ergo a lius quispiam locus singularis quaerendus erar vbi de omnipotentia Dei, & de discrimine eius voluntatis a potestate ageret Augustinus, qualis ille est, qui extat lib. de Spiritu & Litera capite primo,

3

AD CAP. V.

4

I. Hoc soluim. Prorsus aberrat & a verbis & a mente Augustini Lombardus. A mente quidem, quoniam non censet hanc solum esse omnipotaentiam Dei, vt possit quod velit: a verbis autem, quoniam plane ab Augustinianis ista Lombardica recedunt. Sic igitur Augustinus libro primo de Symbolo ad Catechumenos capite primo, Prorsus omnipotens Pater noster peccare non potest. Facit quicquid vult, ipsa est omnipotentia: facit quicquid bene vult, quicquid iuste vult. Nemo resistit omnipotenti, vt non, quod vult, faciat. Haec quid tum Lombardicis conmune habent. Fortasse memoria lapsus est, & ad cap. 9. Enchiridij, respiciebat potius Lombardus, qui tamen locus vocem Solum, non habet.

5

Quae non vult. Locus obscurus, quem sic vel restituendum, vel explanandum puto. Fateamur itaque Deum plura posse facere, quam quae vult: & posse dimittere quae facit. Verba autem, posse facere quae non vult, suntque in omnibus exemplaribus, requirunt saltem correlatiua particulam, quam: vel falsam habent sententiam, Nec enim facit quicquam Deus, quod nolit fa¬ cere. Neque ista tam diligenter annotassem, nisi viderem verba haec ipsa tam corrupta tamen. retineri ab omnibus, qui δτομλῳ huius libri scripserunt.

6

Omnipotentis voluntas. Tota haec sententia, Omnipotentis voluntas multa potest facere, quae non vult, nec facit, nusquam ita extat in Enchiridio Augustinus, quanquam ex capite Ioo, & tox, & seq. Itemque ex capite 99. & 96. videtur collecta: sed aliud est verba ipsa orationemque Augustini polliceri, quod iste facit: aliud autem sensum & mentem duntaxat proferre velle. Addidit igitur totam hanc orationem Lombardus, tanquam ex Augustino, vt suo proposito melius inseruiret, videreturque apertissime niti tanti viri & verbis & autoritate. Quod tamen falsi genus esse nemo diffitebitur.

7

Censura ad Distinctionem XLIIII

8

Quoniam iam in superiori Censura multa iu. totum hoc argumentum diximus, illaque Lombardi vitia notauimus, quae in Methodica tanti arcani tractatione sunt admissa, erimus hoc loco breuiores. Duo igitur duntaxat animaduertimus hic in Lombardo reprehendenda.

9

Primum, quod huius quaestionis, Vtrum Deus plura efficere possit, quam faciat, aut iam esfecerit, scopum ac vsum omnino praetermittit: quam tamen ita verbose tractat, vt nulla alia quaestio vna tot verbis vsquam sit ab isto tradita. Ne igitur tota haec tam longa disputatio vel ματαιολἰα quaedam esse videretur, vel ostentationis tantum caussa inuehi, vtilitas illius fuit certe explicanda. Est autem duplex. Prima, ne in magnis periculis, & rebus omnino καr αν¬ Sοἰπῶς desperatis, spem tamen fiduciamque diuini auxilij abiiciamus. Quanquam enim is est saepe status Ecclesiae, vt ne, si vel salus ipsa vellet, seruare, & eripere tamen nos posse videatur, nullumque in toto rerum naturalium genere opus extet, cui simile sit pro nobis effi- ciendum, quo in tuto collocemur: tamen infinitam illam Dei omnipotentiam tunc serio meditari debemus, quae longe plura efficere potest, quam quae ab ea videmus iam effecta. Modo igitur Dei promissionibus & verbo innitamur, securi simus, & aduersus omne carnis aut Dhilosophiae profanae iudicium & ἀξιῶματα pugnemus: atque in spem contra spem, Abrahami illius Patris nostri exemplo, speremus. Sic articulus de Resurrectione, de corporum nostrorum immutatione, de liberatione, de creatione rerum mundi, de rerum omnium instauratione futura defenditur aduersus profanas argutias, quae eo solo validae censentur, quasi Deus non possit plura facere aut alia, quam quae iam fecit, aut quae quotidie facit.

10

Secundus huius quaestionis vsus est in refutandis haereticis, quorum alij infinitam illam Dei omnipotentiam astringunt legibus huius naturae iam creatae. Alij ordini ipsi caussarum inferiorum a Deo constitutarum eam alligant, adeo vt nihil iam agere posse Deum velint, nisi quod & ex legibus harum rerum creatarum, & ex ordinis naturalis ratione fieri cernimus. Quare alli omnia Dei miracula negent necesse est: aut inania quaedam oculorum spectra & illusiones fuisse putent: non autem vera quaedam Dei omnipotentiae opera & effecta. Vnde fit, vt eorum quidam etiam manifeste dicant, Deum quidem esse causam rerum, sed naturalem: quo nihil magis blasphemum fingi potest. Alij autem, vt omnes istorum tot errorum praecipitia effugerent, Dei potentiam duplicem constituerunt, Aliam nempe S Ordinariam, & notam Extraordinariam, & absolutas Hac Deum posse, quae nondum tamen effecerit. Illa ordinaria nihil posse, quod non iam fecerit. Quasi vero in Deo sit duplex essentia, sapientia, natura, &c. Vna ordinaria, altera extraordinaria. Id quod sequi necesse est, si duplex in eo potentia statuatur, cum potentia & essentia & sapientia Dei sit ipse Deus. Opus quidum ipsum a Deo effectum, extraordinarium saepe dici potest, vti Miraculum: ipsa vero Dei illud operantis potentia in eo est ea ipsa, per quam opera illa, quae vocantur, ordinaria efficit. Denique quid ad illum Hieronymi locum in libro de Custodia Virginitatis respondebunt, Cum omnia possit Deus, suscitare Virginem non potest, post ruinam. Atque hunc duplicem huius quaestionis fructum omisit Lombardus, vt nos miseris obiectionibus vexaret.

11

Secundum vero huius Distinctionis vitium est, quod vel obscure, vel falso loquitur, dum ait, Deum plura posse, quam velit. Obscura enim est haec phrasis, quod Dei voluntatem (quae duplex, docendi gratia, statuitur, vna nempe signi: altera ἀρρητος ἀκαταλητλιις & beneplaciti) no distinguit Lombardus. Falsa vero erit haec sententia, si sentit, Deum plura posse, quam illa acpro voluntate velit, & decreuerit. In eo enim vtraque, omnipotentia nimirum, & illa voluntas est aequalis. Sed quum dicimus, Deum plura posse, quam velit, de patefacta eius voluntateloquimur ac intelligimus: non de altera & tora illa voluntate Dei, quae nobis omnique creaturae ignota est, quanquam tamen eadem est iustissima. Et haec in 4g. Distinctionem obseruatione digna visa sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 43