Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 45

1

AD DISTINCT XLV. AD CAP. IIII I Omnis autem caussa. Quaedam sunt immu tata, quaedam praetermissa: Id quod ex collatione verborum ipsius Aug. sacile quiuis intelliget. Illa vero sic habent. Qui quaerit, quare voverit Deus mundum facere, capssam quaerit volun¬ tatis Dei. Sed omnis causa efficiens est (Hoc praetermissum est a Lombardo, quod vero sequitur est immutatum )Omne autem efficiens matus est, quam id quod efficitur. Nihil autem maius est voluntate Dei. Non ergo eius causa quaerenda est. lncidit igitur iste medium illius schalaris argumentationis gradumpulcherrimum, imo potius fundamentum illius sustulit. Vnde tota argumentatio vel corruit, vel obscura fit. Praeclare nanque Caecinna ad Cioerone, Quemadmodum schalarum gradus, si alios tollas, alios incidas, nonnullos male haerentes relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum paros. Sic igitur per gradationem arguit August. Omnis ea caussa, propter quam Deus vult aliquid, est caussa voluntatis Dei efficiens. Omnis caussa efficiens est quidpiam maius ipso suo effecto. Nihil autem Dei voluntate maius est. Ergo nnlla Dei voluntatis esficiens caussa est, ergo nec quaerenda. Basin autem ipsam, cui innititur tota ista schala Augustini, abscidit Lombardus magna temeritate.

2

Nosse desiderant. Et hic quoque secundus ex Augustini libro I. contra Manichaeus. capite 2. Tomo I. locus corruptus est, tum sententiae detractione, tum immutatione verborum. Sic igitur Augustinus. Si ergo isti dixerint, quid placuit Deo facere coelum, & terram: Respondendum est eis, vt prius discant vim voluntatis humanae, qui voluntatem Dei nosse desiderant. Primum igitur sunt omissa ista comparationis verba Vim voluntatis humanae, & voluntatis Dei, quae magni sunt momenti. Deinde sequitur Caussas enim uoluntatis Dei scire quaerunt, cum voluntas Dei omnium, quae sunt, ipsa sit caussa. Haec Augustini oratio & plana & persoicua est, pro qua & barbare, & obscure substituit iste, pro praetoria nempe, & Magistrali potestate sua, haec, Caussas, & voluntate Dei scire quaerunt, quod volutas Dei omnium, quae sunt, ipsa sit caussa. Quid ineptius: quaerunt quod voluntas, &c. Ergo aut sublata illa non oportuit, aut haec melius inter se connexa & cohaerentia esse debuerunt. Postea hic idem mutat, Voluit, in vult, eadem fide, qua superiora corrupit.

3

AD CAP. V

4

I Caussa est omnium. Foede laceratus hoc loco Augustinus, vt ex nostris in hoc caput notis & scholiis apparebit.

5

Primum enim nusquam hic bona fide refert ipsa Augustini verba. Deinde coniuncta disiumgit, & discerpit, veluti Verba haec, Itaque non nisi Dei voluntas, &c. connectuntur apud Augustinum cum hac sententia caussa est, &c, & sunt ex capite quarto, a quo tamen per istum auellunur. Praeterea quaedam detrahit, & immutat magno sensus ipsius autoris detrimento. Ac primum hoc loco expugit, Corporalium, & postea visibiliter & sensibiliter, ne fraus sua percipe retur ac sentiretur. Disputat enim Augustinus de motu corporum, cuius caussam primam statuit esse Deum ipsum, contra Philosophos. Sic enim ille, Sed quemadmodum corpora crassiora & inferiora per subtiliora & potentiora quoda ordine regutur: ita omnia corpora per Sp. vitae, & Sp. vitae irrationalis per Sp. vitae rationale: & Sp. vitae rations lis desertor atque peccator per Sp. vitae rationalem pium & iustum, & ille per Deum ipsum: ac per hoc voluntas Dei est prima & summa caussa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim sit visibiliter & sensibiliter, quod non de intenote & inuisibili, atque intelligibili aula summi Tmperatoris aut iubeatur, aut permittatur secundum meffabilem iustiti m praemiorum atque poenarum, gratiarum atque retributionum, in ista totius creatura amplissima Pepubl. Denique huius loci conclusio est illa, quam habet cap. I. huius libri his verbis, Peruenit sapientia voluntatis Dei per creaturam Spiritalem usque ad effectus visibiles, atque sensibiles creaturae corporalis. Aut igitur Augustinum omittat, aut legitima ex ipsius & mente, & verbis probationem afferat. Caeterum, quod, vt seriem illam sua caussarum a Deo (quae est summa & prima caussa) ad haec inferiora corpora vsque deductarum connecteret Augustinus, scribit, Spiritus vitae rationalis desertores, id est, dae monas a bonis spiritibus moueri aut regi, neque verum est, neque, vt ex I. Reg. 22. V. I9. apparet, admitte, dum: sed ex Platonicorum duntaxat schola & placitis in huncdocum, & Christianam Philolophia tralatitium, quod non oportuit.

6

2 Et non solum facit. Locus est sumptus ex cap. 2. lib. 2. de Trinitate, in quo recedit Lombardus, & a mente Augustini, & a verbis. Nam quod dixit Augustinus, minus vsitata, iste dicit mira. Deinde cum de iis tantum rebus agat Augustinus, quae naturali ordine fiunt, quales sunt defectus seu eclipses luminarium, terraemotus, &c. iste videtur etiam miracula (quae plane, vel raeter, vel contra ordinem naturalem fiunt) complexus esse vocabulo Mira, quo vsus est, vt suum illud, Disponit omnia, explicaret. Et ne fallere videar, aut Lombardi sententiam detoruere, sic Arnoldus epitomista Lombardi hanc ocem interpretatur, vt complexus sit Lombardus & quae naturaliter, & quae mirabiliter fiunt. ix quo apparet hunc ab Augustini mente pro- ul abesse, quod ex cap. 8. eiusdem lib. 2. de Trinit. quoque melius ostenditur.

7

Itaque non ni. Haec iam ex cap. 4. diuulsa repetuntur, in quibus a Verbis Augustini Lonbardus discedit, & voces has Sanitatis & aegritudinis addit. Verba vero Augustini supra citauimus in t. huius capitis. Haec vero quanuis a scopo Augustini non dissident, bonam tamen Lombardi in alienis referendis fidem requirunt.

8

AD CAP. VI

9

vt probetis quae sit. Perperam inde denominarunt Scholastici voluntatem illam Dei, quae nobis ignota est, Voluntate beneplaciti, cum contra Paulus illic appellet Sinημα δαξιρον & τe. Metor illam voluntatem Dei, quae nobis in ipsius Verbo patefacta est, & ad quam vnam in omnibus actionibus nostris collimare iubet. Est igitur haec voluntas, de qua Paulus, & quam conuertit iste Bene placens, alij autem accepta, nobis nota. Nam ad eius δλονῶον nos peruenire iubet Paulus, & hic, & Coloss. I. Versi 9. Ex ea enim est omnium operum nostrorum apioueia coram Deo, vt idem loquitur vers io, nedum vt ignota nobis esse debeat, quemadmodum de volun¬ tate Beneplaciti isti philosophantur. Locus atem hic citatus est ex epistola ad Roma. I2. Versiculo secundo.

10

AD CAP. VII

11

Exquisita in omnes voluntates eius. Super malo fundamento struit malam molem iste. Perperam enim ille Psal. III. Versi 2. locus conuertitur exquisita in omnes voluntates eius, cum ex veritate Hebraica sit vertendus, AMagna opera lehouae, exposita omnibus qui delectantur illis. Etgo quod isti ex hoc loco colligunt, plures esse Dei voluntatis (quam volunmtatem Signi vocat) species, quoniam in Psalmo illo numero plurali Voluntates leguntur, inane est, & falsum fun damentum. Et tamen hoc est vnicum & huius, & Thomae in I. parte Quaest. I9. Artic. II argumentum. Vna igitur est voluntas Signi, sed illius proponendae multae tamen sunt formae, phrases, ac rationes. Atque eae etiam duntaxat, nostri ratione, externae, & ad ipsam Dei voluntatem accidentales. Quare quum isti ex iis accidentibus varia, genera vel didu voluntatis Dei colligunt, peccat procul dubio eo vitij genere, quod dicitur ab Accidente, & eo quoque quod a firura Dictionis appellatur. Accides enim pro sub. stantia (ex qua solum diuersae species rerum constituendae sunt) substituunt, sicque seipsos & alios nimiis suis argutiis decipiunt. Hoc tamen condonetur vitio temporum, & illius seculi tum barbariei, tum ignorantiae, quod locum illum Psalmi IIi, non intellexerunt.

12

AD CAP. IX

13

Fiat voluntas tua. Disputari potest, Vtrum haec precatio de sola Signi voluntate sit accipienda, an etiam ad voluntatem Beneplaeiti extendenda, contra quam tamen iste interoretatur. Occan tamen Quaest. I. in Distinct. 4o. huius libri sic ait, Pro praecepto, & pro consilio Dei accipi potest voluntas, Vt fiat voluntas tua sicut in coelo,

14

C3nsura.

15

Infinita pene sunt, quae in hac Distinctione reprehendi possunt, quoniam tamen aedificationis potius, quam odij, aut in istum homine vllius malignitatis animo ad scribendum, & Scholasticam istam doctrinam examinandum adductus sum, ea tantum breuiter persequar, quae sine piaculo, & magno piorum incommodo praetermitti non possunt. Illa vero ad tria duntaxat capita reuoco, nimirum ordinem huius Distinctionis, Methodum, & rei ipsius, quae hic continetur, veritatem.

16

Ergo quod ad ordinem, quemadmodum supra Distinct. 42. ex Thoma docui, hoc loco ordo prorsus inuersus est. Debuit enim disputatio de voluntate Dei praecedere eam, quae est de eiusdem omnipotentia. Quod tamen a Lonbardo temere immutatum est.

17

Quod ad methodum autem, hoc primum vi tium est, quod cum omnis, quae recte instituitur disputatio, debeat (etiam ex ipsius Aristotelis praeceptis) a vocis ambiguae explicatione, tum definitione proficisci: hic lex ista manifeste violata est.

18

De voluntate enim Dei disputaturum istum oportuit ab horum vocabulorum, Voluntas De, & distinctione & explicatione ordiri, non athesium sanctione. Ergo caput sextum huius Distinctionis debuit esse ordine primu, vt omnis ambiguitas futurae tractationis tolleretur.

19

Secundum vitium est, quod quinque illa ro luntatis signi significata diuulsit a sese, quae codem capite simul proponi primum oportuit, deinde distincte

20

tradiTertium, quod quinque illa significata Poluntatis signi (quam appellant) nequaquam singulatim probat vel ex Dei verbo, vel ex Patribus Lombardus: in primis autem id probandum erat, quod Consilium Dei aliud & diuersum facit ab eiusdem Praeceptione. Itaque istius discipulus primaris Thomas Aquinas in prima parte Quaest. I9. Artic. I2. aestuat in hac quinque significatorum diuisione confirmanda. Isti for tasse suae huius sententiae fundamentum sumunt ex his Hieronvmi verbis de Virginitate seruada ad Demetriadem, aut aliis Patrum scriptis similibus, Si vis, inquit Christus, perfectus esse nocogo, non impero: sed propono palmam, ostendo praemia: tuum est eligere, si volueris in agone & certamine coronari: quasi vero non iubeat & diserte praecipiat Dominus, quod Consilium isti vocant, vt ad palmam illam, & brauium singuli Christiani perueniamus. I. Corinth. 9. Vers4. Est itaque praeceptio, quod isti tamen Consilium nudum vocant. Sed & refutantur ex Epist. ad Hebr. cap. 6. Vers. 17. vbi Guλ Oεod, id est, Consilium Dei vocatur ipsa promissio vitae aeternae, ad quam nos Deus contendere iubet.

21

Quartum κεσιdbῳ istius loci vitium est, quod in distinguenda & denominanda illa voluntate Beneplaciti & Signi partim falsis, partim ma le locatis & contortis fundamentis vtitur, vti ex Psal. III. & Roma. I2. apparet.

22

Quod ad ipsam argumenti, rerumque hic tra ditarum ἀκάξεαν, iam se immensum rerum pelagus aperit, vt haec Distinctio non voluntatum aut veritatum Dei: sed falsitatum Lombardi congeries dici debeat. Nos tamen insigniores errores dumtaxat recensebimus, (praetermittimus autem istam. barbariem, quod patefactam Dei Muntatem isti voluntatem signi vocant, & voluntem metaphoricam. )Ergo error primus Lompardi est cap. I. vbi ait, Voluntatem Dei dici secumessentiam, neque aliud esse in Deo esse, & veld omnino idem. Aut enim ista sunt omnino a, aut illud omnino idem tollendum est. Nam ue for maliter, neque essentialiter sunt idem eo, esse, & velle: etsi realiter ide sunt. Thoipse in I. parte Quaest. I9. Artic. 2. ait, Licer ium velle sit diuinum esse secundum rem: tamen ert ratione. Quae vero esse dicuntur omnino iu formaliter, & non tantum essentialiter, aut realiter idem sunt. Praeclare vero Basil. lib. I. contra Eunomium, quae realitate & subiecto sunt vnum ait, saepe definitione tamen, ratione, & δhυog inter se differunt. ἐDπαντα τα δνόματα, ait, eiς ταύτυν ἁηληλῶς ipoς. Ergo ν ῶν κῳ το μαοκεμλυον, κ μα voα μαῳαττῳ, καό ασμνπετoς, Oεoς, αλoν αλως μαυτὸν Sνo¬ μάξει παῖς όπυoιως δεαφεξούωωῆς ἀνηRῶν ωεοoηάoεlως ueSapuoouλuς. Quare Esse & velle Dei non sunt omnino idem. Quod tamen ita fefellit Occanum, vt diceret, Omni modo identitatis idem esse essentia Dei, & voluntatem:

23

Alter huius Distinctionis Lombardi erto est cap. 2. vbi has phrases, Deus est sciens, Dras est volens Deus scit, Deus vult, sic interpretitur, quasi Deus esse praedicetur, & sciens: Deus esse praedicetur, & velle: Deus scit omnia, id est, uiiste cap. Io. Deus est, cuius scientiae subijciuntus omnia. Paralogismum enim manifestum continet haec explicatio, qui vocaturia coniunctiont ad disiunctionem, siue a non distributo ad distributum, vt vocant, qualis haec, Socrates est mortuus. Ergo Socrates est, & mortuus. Neque enim dubi tari potest, quin in hisce locutionibus significtio verbi, Est, relata sit, & seruilis, vt aiunt. nod autem absolute, & per se consideranda.

24

Tertius error est, cap. y. vbi Praeceptionem, o Probibitionem vult esse duas in Deo voluntates Signi. Imo vnica est, quae diuersis loquedi modis duntaxat explicatur. Nam ne in homine quidem, aut legibus politicis praeceptio vnius rei, & prohibitio contraria sunt duo praecepta, vel duae sanctiones vel voluntates: sed vnica duntaxat. Sed dum quid sub forma praeceptionis iubetur, tunc directe & plane res ipsa exponitur: dum sub forma prohibitionis idem nterdicitur, hominum natura ad vitium propensior arctius constringitur. Praeelare enim Hicronumus ad Letantiam, Vtenim malapralibentur, ita praecipiuntur bona ibi otium operatur, bic studium. Ibi coercetur animus, hic incitatus. Hic fecisse, illic non fecisse culpabile. Vnde Occin Quaest. s. in Dist. 48. huius libri, ait, has Distinctiones voluntatis Dei esse distinctionem nominum & dictionum, non autem rerum intes se differentium, & hic cap. &.

25

Iam in cap. 10. absurda & falsa multa insunt, Veluti dum ait, Deum multa praecipere quae nolit, vti quum iussit hominem Marc. I. a se sanatum silere: dum iubet Genes. 2X. Abrahamum offerre filium. Iste putat Deum id fieri noluisse, imo Lonbarde, Deus voluit, vt & taceret iste sanatus: & Abrahamus Pilium offerret, voluntate, animo, ac destinatione in holocaustum. Sic enim eius fidem, ac ad obsequendum praeceptis suis proptitudinem Deus explorabat: non autem vt reipsa Filium suum IsaacumAbrahamus mactaret, iugularet, trucidaret, etsi vox offerendi sic intellecta fuerat ab Abrahamo. Hoc ipsum satis decla rat Dominus, quum ait, Oenes. 32. Versic. I2 Nunc enim expertus sum timentem Dei esse te, cum non subtraxeris Filium tuum, vnicum tuum, a me.

26

Quintum ψεdῶῶς extat capite vndecimo, dum sic ait, Nolens Deus mala sunt, quod non modo perperam colligit ex Augustino, qui Deum ma la velle, sinendo ea fieri, diserte dicit, quibus tamen bene vtatur: sed etiam falso. Nihil enim, Nolente Deo, fieri potest. Thomas, in iis ipsis malis, se habet Deus ad modum volentis, ait. Ergo haec ipsa, quae male faciunt homines, Deus decernit fieri, non quatenus sunt mala: sed quatenus ipsius iustitiae illustrandae subseruiunt. Et verum est Deum illa fieri decernere, non vt approbet, sed vt eastiget. Nam etiam Scholastici ipsi Scientiam approbationis in Deo distingunt a generali illius Praescientia supra Distinctione 29. & Damascenus libro secundo fidei Orthod. capite vigesimonono idem confirmat.

27

Denique & istud quoque addi potest, abilo male intelligi, quo sensu dixerit Augustinus Deum quaedam permittere. i. decernere, non vt approbet. Sic enim exaudit iste vocem Permittere, quasi nulla sit decreti Dei in illis rebus interuentus, nulla efficientia, vt vocant: sed sola patientia, & non prohibitio. Sed quia de cocopiose in nostris in eum Enchiridij locum cap. 98. & 9o. commentariis diximus, ad eos cemittimus lectorem. Et haec in Distinctione as. dicta sunto.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 45