Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 46

1

AD DISTINCT. XLVI AD CAP. II

2

I Sed audiamus, solutione. In hac tum obiectione tum solutione peccatur, quod vox, volui, arcanum Dei consilium, & voluntatem Beneplacit non designat: sed voluntatem Dei patefactam, quae ab istis Signi voluntas appellatur, quaeque externo Prophetarum ministerio declarata est, denique per quam Deus populum sudaeorum ad se inuitabat, ille autem reluctabatur. Sic quo tidie Deus idem Mundum per Euangelij praedicationem externam vocat ad resipiscentiam, & Mundus Doi beneficium aspernatur. Haec igitur Dei voluntas, quae per externum suorum ministerium patefacit, est inuitatio Dei homines benigne ad se vocantis, quae, & saepe, & a multis contemnitur. Ergo ea voluntas non semper fit, quia Deo vocanti homines non semper respondent. Illa autem Dei voluntas arcana & Be neplaciti semper fit, quia Spiritu suo sancto Deus in iis agit, quos illa voluntate vocat. Atque ita locus hic soluendus erat.

3

AD CAP. III

4

Nullum hominem fieri. Haec quidem est solutio Augustini: sed illa verior vocem mαατας hic significare indefinite quosuis, non autem vniuersaliter omnes. Ergo complectitur & demonstrat genera singulorum, vt loquuntur in scholis, non autem singulos generum. Sic dicitur Christus Math. 9. Versi 88. sanasse τασαν μoωον, id est, quemuis morbum, non autem singulos aegrotos, qui erant in tota sudaeorum regione ac gente. De quo nos diximus in I. Timoth. 2. Versaa, & in ipsum Enchiridion Augustini.

5

2 Illuminat omnem hominem. Locus est IoanI. Ver. 9. qui perperam explicatur a Lombardo. Omnes enim & singulos homines non tantum, vt supra, quosuis illuminat Christus, quoniam haec illuminatio est, vt ait August. lib. 4. Trinit. cap. 2. participatio illius vitae, & naturae, per quam homo quilibet homo est. i. conditus est ad Dei imaginem, quanuis non renatus. Quatenus enim habemus imaginem Dei a brutis animantibus differimus, & sumus ξῶον λονικὸν, quod Philosophi vocant. Ergo inepta est ista confirmatio & ratio, quae a dissimillima vocis huius, omnes, significatione ducitur, tanquam eadem vtrobique esset.

6

AD CAP. V

7

I Periclitatur nostra confessio. Augustinus habet Periclitatur ipsum fidei nostrae confessionis initium, quae sententia & dilucidior est, & germana oratio Augustini. Cur igitur alia supposita esto

8

AD CAP. VI

9

I Factum est nibil, id est, peccatum. Locus est sumptus ex Ioannis Euangelio capite I. Versi s. qui tum ex falsa dispunctione, tum etiam inepta interpretatione corrumpitur a Lombardo. Falsa dispunctio in eo est, quod vocem Nibil separat hic a reliqua sequente sententia per interiectam virgulam, quam vocant, cum tamen illi indiuulse cohaereat. Sic enim habent verba Ioannis ταοτα δι ωνδῳ ενυeIo: καό κωρς vvse iMveIuδe 1νo λνoνeν, id est, Omnia per hunc sermonem fucta sunt, & absque eo factum est nihil quod factum est, id est. Absque oῳ illo Oεον aeterno nihil quicquam factum est earum rerum, quae factae sunt, hanc autem diuulfionem iampridem Augustinus hic uerbis damnarat Tract. Iin Ioan. Euangel. si modo ad eum Lombardus attendisset, Et sine ipso factum est nibil, &c. Augustinus Videte ne sic cogitetis, quia NIHIL aliqud est. Solent enim multi male intelligentesSINEIVSo TACTVM ESTNIHII putare aliquid esse nibil. Id quod ex ista distractione vnius sententiae euenit. Porro haec quoque interpretatio prorsus & falsa, & inepta, vt Nihilhic accipiatur pro peccato. Quanquam enim ibidem addit Augustinus. Peccatum quidem non peripsum Verbum)factum est, & manifestum est, quia peccatum nibil est, & nihil fiunt homines, quum percant: tamem ex eo non magis intelligr potest ex Augustino Nihil pro peccato sum, qua pro idolo, quia & Nihil est idolum, ait Paulus i Corinth. 8. & subiicit statim Augustinus. Eidolum non per verbum factum est. Quid igiture Idem Augustinus veram totius illius loci mentem exponit his verbis. Quaecunque naturaliter facta sunt, quaecunque sacta sunt in creatutis, omnia omnino quae fixa sunt in colo, quae fulgent desuper, quae volitant subcoelo, & quae mouentur in vniuer sa natura rerum, omnis omnino creatush per verbum facta est. Dicam planius, dicam, pratres, vt intelligatis, ab Angelo vsque ad vemitnlum. Quid praeclarius Angelo in creaturise quid extremius vermiculo in creaturis: Per quem factoest Angclus, per ipsum factus est, & vermiculisi &¬ postea. Vniuersa enim creatura per ipsumladia est, maior, minor: per ipsum facta sunt Supera, infera: Spiritalis, Corporalis, &c. Id quod cumex priori membro eiusdem sententiae, Omnia: per ipsum sacta sunt: tum ex hoc Pauli loco satis intelligi poterat, qui est in epistola ad Colossi capite 1. Versus I&. Nam per eum condita sunt omnia, quae in coelis sunt, & quae in terra, visibilia & inuisibilia, &c. Ergo quam ex malo fundamento adstruat sua Lombardus apparet. Caeterum Malum non esse a Deo tam verum est, vt, vel hac Platonis sententia libro secundo de Republica, refutari Manichaei haeretici, qui Deum mali autorem faciebant, potuerint: & se (Oεoς )μnδεν κεκὸν πoιcι, &δο αλεoς όn κακο ωδλν. Ttem ἐx ἀφα αδιωντMε αότιον το ακαξον: αολα τῶν μον ςἰ ονλων αἰδιων: τῶν δε κφμον ωαἰτῶν Haec Plato, ne detorta ad huius Axiomatis probationem seripturae sacrae testimonia cum Lombardo quaeramus.

10

AD CAP. VII

11

I Omnipotens, cui rerum. Quaedam hic omissa sunt, quaedam mutata. Sic enim Augustinus capite vndecimo Enchirid. habet. Neque enim Deus omnipotens ( quod etiam infideles fatentur, Berum cui summa potestas) cum summe bonus sit, vllo modo sineret &c. Ergo praetermissum est infidelium testimonium, quod habet Augustinus, ipsorum tamen verba proferuntur, Serum cui summapotestas. Est enim hemistichium ex decimo AEneidos, quod ipsum quoque a Lombardo immutatum est. Nec enim sensit esse particulam versus eruditissimi poetae. Aut igitur istam sententiam omitti oportuit, Quid enim ineptius ista repetitione, Omnipitens, cui rerum est summa potestas)aut subiicim da ratio erat, cur adderetur: quanquam etiam quidam additum ad Augustinum putant, vt in nostris ad eum Augustini locum commentariis diximus.

12

Malum, inquit, Iudae. Annotatio marginis habet ista ex commentariis Hieron. in Marcap. I4. esse transcripta. Sed vel illi ipsi vna cum suo magistro falluntur: yel fateantur necesse est id quod res ipsa clamat, Iuculentissimos & doctissimos illos in Mathaeum, Marcum, & anquot Pauli epistolas commentarios Hierongmi fuisse ab istis, & eorum harpyis Monachis faedissime & crudelissime mulctatos, truncatos, & mutilatos. Id quod iamprid em etiam senserunt, atque obseruarunt omnes docti. Pro his autem omnibus, quae hic citat Lombardus, sic ad Versi 22. capite I4. Marci. scriptum reperimus in commentarus Hieron:vm, Mulin bonum, vt ludas, faciunt: sed omnino illis non proficit. Ex quo apparet quantum diraruim sit istis Monachis imprecandum, qui tam bonos autores nobis corruperunt, aut mutilarunt.

13

AD CAP. IX

14

Vsque adeo bonus est. Memor iae Lombardi hic quoque lapsus est, vti in superiore Hieronymi testimonio.

15

Illa etiam malae. Perperam hic confunduntur mala culpae, ad quae & Pauli locus Rom. S. pertinet. & dictum Augustini, eum malis Poenae, ad quae sola potest haec sententia referri. Ergo a dissimilimis istis malorum generibus argumentari, quod iste facit, est omnia susque deque habere, & confundere.

16

AD CAP XI

17

Aut in nihilo. Multa sunt hic praetermissa: haec autem, Aut in nibilo praeter Augustini conclusionem etiam addita. Sic enim a partium enumeratione de origine Mali disputat Augustinus, vt probet ab homine esse. Aut enim est ex nihilo Malum ait ille, aut ex aliquo. Non ex nihilo. Hoc confecit & probauit iam ex Augustino Lombardus. Nulla enim esset illius caussa. Quamobrem hoc membrum non erat amplius repetendum. Si autem ex alio est Malum, Aut ex Deo est, aut ex Homine ipso, aut ex eo qui neque Deus est, neque homo. Non ex Deo est. Nullius enim mali caussa est Deus. Non ex alio homine malum inest in eo qui peccat. Nam is vel vi, vel suasione peccantem inpelleret. Si Vi, non est peccatum, quod quispiam coactus fecit. Non suasione. Nam tunc qui peccat, volens peccat, & propria, non aliena voluntate malum agit. Non item inest in nobis peccatum ab eo qui neque Deus est, neque homo, qualis est Angelus siue bonus siue malus. Ergo a nobis ipsis est malum in nobis. Nam vel Vi, Vel suasione nos impelleret is Angelus. Hic enim idem dilemma repetit Augustinus, quod de homine prius dixerat. Ergo ab homine ipso est malum. Hec pulcherrima & cohaerentia discer psit misere Lombardus,

18

AD CAP. XII

19

I Boni tantummodo. Et hic quoque magna immutatio facta est verborum Aug. sed mes est incolumis. Quare non annotamus.

20

AD CAP. XIIII

21

Dicit quod cum. Quid magis hac oratione barbarum, quid autem Ambrosiana phrasi disertius: Ergo iste suis & Lombardicis verbis efferre maluit, quam mellitis & Ambrosianis, quod ex Ambrosio proferebat. Sic igitur Ambrosius in I. Corinth. I2. Verss. Quicquid enim verum a quocunque dicitur, a sancto Spiritu dicitur. Sed cur & Anibrosium potius, quam ipsum Dei verbum, Omne bonum est superne a Patre lumnum. lac. I. Ver. I7. citat Lombardus:

22

Censura.

23

Primum omnium in hac Distinctione est annotandum, cum totus hic locus ex Augustino sit transcriptus, debuisse Lombardum ad eandem disputationem hunc referre, ad quem Augustinus ipse in Enchiridio accommodauit, nimirum ad locum & tractationem de praedestinatione & reprobatione, ad quem proprie pertinet. Sic enim & huius argumenti vtilitas intel ligitur, & necessitas: contra vero hic tam diserto loco & alieno traditur, vt nihil nisi plane curiosam disputationem redolere videatur. Ergo ad Distinctionem ao. referri debuit, & cum ea coniugi: non autem hic importune inseri. AuoSocεix igitur est primum huius Distinct, vitium.

24

Alterum, obscuritas, vel falsitas. Nam cum du plex sit conclusio, quae ex hac Distinct. tota colligitur, vtraque est obscurissime & concepta verbis, & effecta rationibus. Atqui praeclare scripsit in Apolog. Hieron. Duplex scribendigenus est Vημνασικον & δσνματικon: illud vagam disputationem habet. Hoc dogmaticum (quale hoc suum esse pro fitetur Lombardus )apertam frontem, & ingenuitatem quae tamen ab isto scriptore omnino abest, vt vbique apparet.

25

Prima est cap. 6. vbi Negat Deum velle non fie ri mala, aut nolle fieri mala: concedit tamem eundem non velle fierimala: quod quum sic dicitur Deus non vult fieri mala, permissio potius, quam uoluntas aut voluntas repugnans, vt putat iste, significetur. Hoc vel omnino est obscurum, vel falsum. Nam quid aliud, obsecro, significamus quum dicimus Denm non vellefieri mala, quam quum dicimus Deum nolle fieri mala. Nam Non velle est nolle, neque id quisquam vel Grammaticus negauerit. Ergo Deus vult ea quae mala sunt, nec tantum mala poenae, sed & culpae, sed non quatenus mala sunt culpae seu peccata: sed quatenus illa sunt actus seu opera iustitiae suaePraeclare ergo Thomas in I. parte quaestionis to. Articuloo. Peccator, qui, quantum in se, est recedit a diuina voluntate peccando, incidit in ordinem diuinae voluntatis, dum per eius iustitiam punitur. Subtilis vero ista inter non velle, & nolle distinctio & differentia prorsus est inanis, ac falsa: yel, vti dixi, obscura. Item distinctio inter has phrases Deus vult non fieri, & Deus non vult fiert, est etiam inanis hoc loco & inepta: quanquam aliud infinitum praedicatum appellant in scholis, nempe non fieri: aliud autem negans enuntiatum nolle fieri.

26

Secunda conclusio coprehenditur capiters. quaesic intricata est, vt ne intelligi quidem possit. Tertia obscuritas est in cap. y. vbi vox Pontas interpretatur ab isto Vtilitas. Vtile enimipsum est & multiplex & ambiguum.

27

Vitium quoque & istud est huius Distinctionis, quod hic in principe & primaria Theologiae quaestione discipuli cum suo magistro non bene consentiunt, Vtrum nempe Dei voluntas semper impleatur. Iste distinguit inter voluntatem Beneplaciti, & Signi: Hanc non semper impleri concedit: illam autem negat non semper impleri. Nec distinguit, vtrum de Ante cedente, an de consequente voluntate sit hoc suum aξiωuaα sumendum. Occan tamen hic vtranque illam antecedentem & sequentem voluntatem separat: dicitque praeterea nunquam de vlla Dei voluntate esse concedendum ex vir tute sermonis hoc enuntiatum, Diuina voluntas impeditur, siue de voluntate Beneplaciti, siue Signi intelligas. Thomas in I. parte quaest. xix Artic &. diserte contra Lombardum sentit, nimi rum Nihil quicquam effici extra ordinem caussae v niuer salis, id est, Dei voluntatis, vt ipse interpretatur. Neque distinguit inter voluntatem Beneplaciti, & Signi. Quod si Dei voluntas semper est caussa eius quod hit & euenit, nunquam non igitur ea impletur ex istius difcipuli sententia Primum igitur inter sese consentiant, vt quod tuentur, & verum esse, & a se intelligi doceant. Caeterum hoc nos dicimus, Dei voluntatem qui dem semper impleri: sed occultam & Beneplaciti, quam vocant, absolute, ἀππῶς, και ἐν παcι, καd ξτo πανλῶν. Voluntatem autem patefactam seu Signi καῳ μαρξεωιν seu καα τ, id est, in iis tatum, & ab iis, etsi non plene tamen, quos Dominus ipse praedestinauit: non fit autem in omnibus, qui eam tamen audiunt & sciunt, quique ex of- ficio illi parere debuerunt, quales sunt homines, Dei creaturae.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 46