Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 47

1

AD DISTINCTIONEM XLVII AD CAP. I.

2

I Nihil enim. Locus hic a Lombardo annotatur, velut exscriptus ex libro de Arbitrio. ln quo certe vel lapsus est memoria, vel error est librariorum. Libri de libero Arbitrio Augustini sunt tres, in quorum nullo haec sententia extat. Videtur autem non quoad verba, sed quoad mentem sumpta ex libro vnico Augustini de Gratia & libero Arbitrio, vbi cap. 2I. par huic sententia extat: nisi quis fortassis ad lib. I4. de Ciuitate Dei cap. 3y. hunc locum referre malit. Legerim autem ipse hoc loco sic (Vt ait Augustinus in Enchiridio. INam sententia haec quae sequitur, Etsi faciat contra eius voluntatem, tamen contra eius voluntatem, &c. ex capite too. Enchiridij transcripta est. Mihi assentitur epitomista Lombardi Arnoldus vesaliensis.

3

2 Et si faciat contra eius voluntatem. Locus est ex Enchirid. Augustini cap. Ioo, sed ab isto Vtam est malae fidei descriptor) immutatus. Na pro praeter substituit contra, magnamque sententiae huic, alioquin pulcherrimae, parit obscuritatem. Ergo sic ait Augustinus agens de peccatis hominum, Propterea nanque opera Donini exquisita in omnes voluntates eius, vt miro & inef- fabili modo non fiat praeter eius voluntatem, quod etiam contra eius fit voluntatem: quia non fieret, si non sineret, &c. Fortasse ad illud Pauli alludens. Roma. 4. Versic. I8. Credidit Abrabam in spe contra spem.

4

Aut de nobis, aut a nobis. Tota haec ex Au gustini rapsodia mirum in modum ab isto confuse collecta est, quod neque capitum seriem, ex quibus sua carpebat, obseruauit: neque verba ipsa Augustini retinuit.

5

Primum igitur haec verba, quae hic notauimus, ex capite roy. Enchiridij sumpta sunt. Sic enim Augustinus, Vtrumlibet horum elegisset Adam, Dei voluntas fieret, aut etiam ab illo: aut certe de illo. Quae vero sequuntur, De nobis impletur, &c. sunt Lombardi, non autem Augustini

6

Et haec sunt magna. Iam haec ex cap. 100 Enchirid. sumpta sunt.

7

AD CAP. II

8

I Opera hominum. Discedit a mente Augustini. Nec quae sequuntur, quae ipse est, &c. sunt Augustini, sed Lombardi. Quae tamen sic iste coniungit, quasi haec interpretatio sit ipsius quoque August, vt suam illam de Permissione Dei doctrinam ex Patribus probare videatur

9

2 Gregorius super Genesin. Non extat iam hoc Gregorij opus, vti ex Trittehemio colligitur. Nam quae in quinque libros Mosis scri pserat Greoorius aemuli eius homines improbissimi post ipsius mortem extinguere conati sunt, & quotquot repererunt exemplaria, cre marunt: de quo ipso loannnes Diaconus in illius vita conqueritur. Sed ex hoc loco falsum ap paret, quod idem Trittehemius scripsit, huiusmodi Gregorij opus nunquam extitisse. Quomodo enim ista ex eo citaret Lombardus, qui totis aoo, annis Gregorij aetatem secutus est. voces autem hae, Vnde mutare contendunt, vel sunt corruptae, vel omnino obscurae. Deinde quod ibidem additur, & Consilio eius resistentes obsequuntur prorsus falsum est. Nec enim ob. sequitur Deo, qui Dei voluntati vel consilic resistit. Et plane aliud est Dei voluntatem in malis fieri, aliud a malis fieri. Fit igitur in malis, dum Deo resistunt: Non fit autem ab iis. ltaque Deo nequaquam obsequuntur. Est enim obsequium voluntatis nostrae ad alterius iussum conformatio, & inclinatio.

10

Censura ad Distinctionem XLVII

11

Hic omnino breuior iam ero, quoniam supra dictum est de diuersis Scholasticorum in hac quaestione sententiis. Duo ergo tantum anno. tabo, vnum, hanc Distinctionem esse rapsodia ex bonis Augustinis sententiis: sed pessime, quemadmiodum demonstrauimus, consutam & consarcinatam.

12

Alterum, pugnare Lombardum ipsum secum cap. 2. dum explicans haec verba Augustini, Praeter aut contra voluntatem Dei, modo pro permissione illam voluntatem Dei accipit, modo pro omnipotenti voluntate. Nec enim eadem voluntas est, quae in Deo dicitur Permittens, & Omnipotens, propterea quod haec Omnipotens aeterna est, & caussa rerum efficiens: illa vero Permittens non item. Sed haec hactenus. Ad finem enim huius libri propero.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 47