Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Prologus
IN P. LOMBARDI Librum primum Sententiarum. IN PROLOCVM Scholium. I Cupientos. Excusatio autoris, qui tam arduum ac inimensum opus scribere aggrediatur. Sed se diuini auxilij spe, & fratrum hagitationibus, quibus ex charitate satisfacere debeat, impulsum id facere respondet. 2 Quo inardescentes. Vtilitas & finis huius operis triplex. es, vt sit clypeus, quo aduersus hae reses studiosi muniantur. 2. Vt difficiles Theologiae quaestiones explicentur. 8. Vt Sacramentorum natura enodetur. s Quanuis. Occurrit improborum calumniis, qui, quia suam sententiam, quam ipsam veritatem sequi & tueri malunt, non sunt horum librorum doctrinae subscripturi. A Ex testimoniis. Doctrinam tum ex aeterno Dei verbo, tum ex receptis iam & probatis Patrum scriptis, collectam se traditurum pollicetur: quod vtinam praestitisset. S Libris. Partitio totius operis in quatuor libros. & Sicubi vero. Se raro ex sua persona loqui docet, quod a Patrum sententia nolit discedere. In hoc autem. Se corrigi patienter feret Lombardus.
On this page