Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 1
Cap 1
Totius Theologiae Christianae subiectum & materia est duplex, nempe Res & Signa, quae duo non essentiae: sed relationis & significationis modo inter se differunt.
Sed rei. Augustinus habet, Sed res per signa discuntur. Hic, Sed res etiam per signa discuntur. Ergo addidit, Etiam, quod est non modo praeter, sed etiam contra Augustini mentem, qui res ipsas per se, & extra significationem considerat: at iste cogitat res primum per se disci deinde per signa. I. per verba.
2 Eorum autem. August. habet, Sunt autem alia signa, quorum omnis vsus in significando est, sicuti sunt verba. Hic addit, non in iustificando. Primum praeter mentem Augustini, qui de verbis tantum & vocabulis (quae signa duntaxat esse possunt, nempe sensa mentis nostrae exprimentia) hoc genus signorum intelligit. Iste autem de sacramentis Legalibus hoc genus signorum sumit, quasi illa (quales erant boues, & oues victimae: aqua lustralis: & vacca ruffa, & lotiones, & panes propositionis) duntaxat signa sint, non etiam res quaedam, quod tamen ipsa eorum de¬ finitio ostendit. Quum enim essent Sacramenta, etsi Legalia, res erant primum& per se quidem res quaedam: deinde ex Dei promissione, eaedem res sunt effectae signa. ei. Sacramenta. Ergo hoc signorum genus (nempe sacramenta Legalia) ex sententia Augustini, ad idem genus signorum, ad quod vocabula referuntur, quae sunt mere signa, pertinere non potest: sed ad illud potius rerum genus, quae & res & signa sunt. August. lib. 2. cap. 3 & 2. de Doctr. Christ. Vnde falsum est quod hic ipse postea subiicit, nos non vti istis rebus, quae sunt sacramenta Legalia, nisi aliquid significandi gratia. Nam non bos & ouis quaelibet, fuerunt Iudaeis signa Sacramentalia, vti neque nobis quilibet panis in oculos incurrens est signum corporis Christi. Sed quod de solis vocabulis & vocibus ex hominum instituto significantibus, recte dixit Augustinus, addens, Nemo enim utitur verbis, nisi aliquid si gnificandigratia: iste ad sacramenta Legalia perperam refert: vt errorem errori cumulans discrimen constituat inter Euangelica & Legalia sacramenta: quasi haec gratiam ex se non conferrent, ac proinde per se, ipsaque operatione & communicatione non iustificarent: illa vero Euangelica sacramenta vtrunque per se faciant & praestent: ideoque de Legalibus agens dixit esse eorum vsuin, tantum in significando, & non in iustificando.
Cap 2
Inter vtrasque constituti. August. lib. I. cap. B, sic habet. Nos qui fruimur, & vtimur, inter vtrasque constiturt, si eis, quibus vtendum est, &c. Hic addit, & Angeli, & S. nchi. Augustinus suam sen¬ tentiam, id est, quod nos hic viuentes, eae res sumus, quae fruuntur, & vtuntur, confirmat eodem libro, cap. 22. Nos itaque quifruimur & vtimur alijs rebus, res aliquae sumus. De Angelis autem (quos hic beatos procul dubio intelligit) & Sanctis, id est, in coelum iam receptis hominum spiritibus quod iste addit, falsum esse apparet, praeterque ipsius etiam Augustini mentem dici. Nam quum & hic & infra subiiciatur eex Augustino, rem eam, in quam proprie cadit vsus, esse hunc mundum, & quae in eo creata sunt, vt, (quemadmodum ait Augustinus, capqeiusdem operis) inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, id est visibilia, conspiciantur, quomodo & mundi vsus, & ea etiam vtendi causa in beatos Angelos & Sanctos in coelum iam receptos quadrare potest, qui supra hunc mundum sunt) Itaque ij nullo modo iam mundo isto visibili vtuntur, sed Deum vident facie ad faciem. I. Cor. is. Quare ex Augustini sententia, nos soli qui hic viuimus, sumus eae res, quae & vtuntur & fruuntur: Angeli vero, & Sancti beati, sunt eae res, quae solum fruuntur. Matth. I8. versic. Io. Itaque vt plena esset haec partitio dicendum fuit, Rerum aliae sunt quibus vtimur: aliae sunt, quibus fruimur: aliae quae fruuntur: aliae quae fruuntur & vtuntur: sed omissa est ab Augustino disputatio de Angelis & Sanctis quod ad praecepta tradenda non pertineret, vti neque de pecudibus idem egit, quae tantum, vtuntur, quia extra fines Theologiae ea disputatio euagatur.
2 Vti vero id. Augustinus habet, Vti autem quod in usum venerit, ad id quod amas obtinen¬ dum referre, si tamen amandum est. Nam vsus illicitus, &c. Hic, vti vero id, quod in usum venerit, referre ad obtinendum illud, quo fruendum est. alias abuti est, non uti: videtur iste propriam duntaxat vtendi significationem spectasse, & definiisse. Itaque quod dixit generaliter Augustinus, quod amas, si tamen amandum est: iste commutauit in haec verba, Quo fruendum est. At melius Augustinus, & ex vsu loquendi: & ex reiipsius experientia definit primum generaliter vsum siue vti, esse, siue quis ea quae amanda sunt: siue quae non sunt amanda, referat eo, vt cupita re potiatur. Deinde distinguit, vt vtendi modus sit duplex: alius enim est legitimus & vere vsus, alius vero abusus potius quam vsus nominandus est. Vide hunc eundem August. lib. 82. quaest. 3.
Vnus Deus. Augustinus addidit, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo oiunia. hic praetermittit. Sunt tamen ista verba necessario addenda, vt intelligatur, cur tanta sit Trinitatis excellentia, vt supra res omnes & rerum tamen omnium causa statuatur. hoc ipsum est, quod ait Damasc. libro I. De fide orthodoxa, cap. 4, oυδον καρ τῶν όπυν ισινῳ δως οοXῶς μοῶν, χλ ως ὑπεφπαντα τα οοτα, κύῳ αυτο το ἐνωεων, id est, Nihil est enim Deus: erum caterarum, non quod Res quaedam non sit: sed quoniam est eminentior rebus omnibus, atque etiam est supra omnem eam rationem, qua res caeterae sunt.
Pruimur cognitis. Augustinus libro decimo de Trinitate, capite decimo circa principium, sic, Fruimur enim cognitis, in quibus voluntas ipsis propter seipsa delectata conquiescit. vtimur vero eis, quae ad illud referimus, quo feuendum est. Hic vero obscurus plane & barbarus propter harum vocum, Ipsis, & Seipsa, immutationem, vel detractionem. Barbareenim dicitur, In quibus ipsis delectata: quae perspicue & latine Augustinus interiecta voce ὑoluntas, ad euitandam illam barbariem scripserat, in quibus voluntas ipsis propter seipsa delectata. Praeterea vox Se apud hunc obscura est, vtrum ad voluntatem, an potius ad res ipsas referatur, quae proculdubio ad res ipsas pertinet, quibus propter seipsas delectari debemus, vt iis frui dicamur. ltem in definitione vtendi, August. habet ad illud commode: hic habet aliud obscure.
Cap 3
CAP. III I In facultatem voluntatis assumere. Voces hae tum apud August. tum apud hunc ipsum obscurae significant reipsa aliquid velle, & expetere. Ergo facultas nostrae voluntatis assumere hic dicitur ea, quae non δυνάμeι tatum possumus, velle, sed quae reipsa, & ἀηορνeig ia desideramus & expetimus, vel propter spem tantum ret: vel propter ipsius aspectum, vt ait Paulus. Vti, minus est: frui, maius est.
Cap 6
CAP. VI I Si propter. Quanquam multa sunt hic ex Augustini verbis resecta, quae huic quaestioni lucem afferrent, quia tamen a mente Augustini non est recessum, duo tatum annotabimus. Primum non incolorate & τξαλολῶς de homine quaeri, vtrum eo sit nobis fruendum, an potius vtendum, quoniam magna quaedam (inquit August. Sres est homo, factus ad imaginem & simi¬ litudinem Dei, quatenus rationalis animae honore bestias praecellit. Praeterea praeceptum est a Deo nobis, vt proximum, id est, hominem di- ligamus. Addo ego & hanc quoque tertiam rationem, Quod haec inferiora omnia, quae mundus complectitur, propter hominem ipsum condita sunt, vt est Psal. 8. Gen. I. Vers. 29. 9. Versi 2. adeo vt proximus mundi huius finis procul dubio sit homo ipse. Ergo aliis quidem rebus esse vtendum: homine autem ipso fruendum, quemadmiodum luriscosulti ipsi Romani censuerut. Vlpianus in lib. I8. ad Sabinum inI. Vetus fuit quaestio. D. De vsufructu, & quemadmodum quis vtatur. Sed quum sane homo ad Dei gloriam conditus sit, homine est vtendum, non autem fruendum, ne in homine acquiescamus, eumque pro Deo impiissime habeamus. Alterum nostrum annotamentum est, August. hic argumentari a dilectionis modo, ac genere, ad genus & modum vsus: vt quo quidque gradu & modo ex Dei praecepto diligendum est, eodem modo nobis sit eo ipso vtendum. Quod est optimum totius huius quaestionis explicandae μάνον. Nam vt dilectio: sic vsus finem tanquam suum fundamentum maxime spectat, ex quo ipso vtrun vtendum an fruendum sit nobis re aliqua, definiendum putat Augustinus.
Cap 7
Multa in hoc capite perturbate & confuse ex Augustino transcripta sunt: multa obscure accommodata, quae tamen agud ipsum autorem plana sunt. Itaque iste ex bon.S Augustinianis sua mala fecit.
Si fruitur. Augusti. cap. sx. lib. I. Doctrinae Christ. duas huius suae sentetiae rationes affert. Primam ex Dei ipsius natura, qui quum sit lux splendidissima, caeteraque illustrans, nostro, aut vllius alterius rei nitore non eget. Hanc praetermisit iste. Altera Augustini ratio ducitur ab autoritate Ps. Io. quae huc transcripta est. Quicquid enim bonum nostrum est, id est, Bonum quo egemus, illud est vel Deus ipse, nempe summum nostrum bonum: vel a Deo, qualia caeterabona nostra. Ex qua ipsa definitione a contrariis iam intelligitur, quum illud omne, quo vel vtimur, vel fruimur, sit a Deo, vel DeuoDeum ipsum nobis minime frui, sed neque nostris rebus, nobisve egere, quod Ps. docuit. Haec igitur Augustiniana sententia hic obscura est, id est, in ista lacuna turbida: in ipso tamen Augustiniano fonte limpida & clara lucet.
Sed neque sic. Iam istud ex cap. 92. trasscriptum est. Hoc enim Augustinus proponit hypophorae cuiusdam Iρoq quum negari non possit Deum nobis, & aliis rebus vti. Ergo fuit explicandum, quae differentia sit inter &Nostrum, l Dei ipsius vsum.
Deus propter seipsur.: i. ad suam bonitatem, potentiam, & sapientiam patefaciendam rebus a se creatis vtitur. Summa enim dignatio Dei, potentia, sapienitia, & misericordia appareterga res eas, quibus vti dignatur. Nos autem propter Deum illis ipsis rebus vtimurd i. vt illi facilius postea seruiam:. Ergo nullo bono suo, ld est, non ex vlla inopia is vtitur Deus: nos autem, & nostro bono, & ad Dei ipsius gloria.
Deus nulla necessitate compulsus aut ἁδυναμα, iis reb) vtitur, vtpote qui absque illis eadem plane efficere possit, quae illis interpositis, ltaque eae sunt tantum οpλανaα electa, & praeparata, nempe ratione Dei: nullo autem modo caussae necessariae. Nos autem iis rebus, veluti cibis, vtimur ex necessitate & consequentis & consequentiae. Na iis omnino egemus, quales quidem naturasumus. Itaque nostri ratione non tantum sut organa, sed & caussae efficientes, & eaedem nobis necessariae
3 Deus rebus omnibus pro suis, iureque pleni dominij liberrime vtitur, vtpote qui iis singu lis το cυuς dederit, easque conseruet & sustentet. Nos autem precario tantum, idque ab eo, & quatenus, quoque modo ille concedit. Gen. 9. Vers2. I. Timoth. 4. Verse4, vt ex feripta nobis ab eo regula plane sit iis vtendum, neque aliter, neque latius neque lautius. Primum tantum vsum attigit August.
4 Ille enim. Sumptus locus ex eod. libro, cap. 30. in fine ab Augustini tamen mente longissime detortus. Augustinus enim ibi docet quid dilectio nostra erga proximum differat a dilectione Dei erga nos. Hic intorquet itr eum sensum, vt doceat nullum esse inter vtranque discrimen: siquidem iste ex hoc loco nititur efficere Deum propter suam bonitatem nobis vti, & nos quoque alios aliis vti propter eandem Dei bonitatem. Quare ex isto loco nulla est statuenda differentia inter istas dilectiones: vnde omnino aliud, quam Aug. voluit, hic efficitur.
Quum enim. Sumptus locus ex cap. 22. qui vti ex diuerso loco, ita diuerso plane scopo ab Augustini sententia hic citatur: adeoque nullo nexu cum superiore istius sententia cohaeret. lnepte enim, (quum proxime dixerit, nos aliis & nobis mutuo ipsis vti propter Dei gloriam& bonitatem) nunc subiicit, tanquam superioris sententiae firmamentum & rationem, quia quum aliorum miseremur, illisque consulimus, eorum vtilitatem intuemur. Dicendum enim fuit, Dei gloriam intuemur. Quod ad August. ille distinguit affectum & finem quo Deus, & quo nos ipsi iisdem rebus consulimus, & praesertim hominib). Deus iis consulit propter suam tantum bonitatem & benignitatem, adeo vt seipsum in eorum vsu proprie cogitet. Nos vero, eorum ipsorum, quibus consultum volumus, vtilitatem proxime & per se: ex consequenti vero saepe nostram etia habemus ante oculos. Remote vero etiam Dei gloriam. Sed haec non explicat hoc loco Lombardus, nec ipsius Augustini mentem.
Item quia bonus est. Ex eodem cap. 32, sed tamen alio sensu, propter sententiarum Augustini μετάῳενν ab isto factam. Docet Aug. cur omnia quibus vtimur, sint ad Dei gloriam & bonitatem agnoscendam referenda, quia nimirum sola ipsius bonitate etiam nos ipsi sumus. Solus enim Deus vere, summe, & primo id est τοωζοτον κας vαo εωντo κα iδεως vt loquitur Aristot. est. Nos eatenus, quatenus ipse sui illius diat effecta pro sua bonitate nobis comunicauit. Hic aute affert, ve lut abrupta a superiori argumento sententiam.
Cap 8
I Forte virtutos. Augustinus sic, Nisi forte virtutes (quas propter solam beatitudinem sic amamus) persuadere nobis audent, vt ipsam beatitudine non amemus. Hic autem sic, Forte virtutes (quas propter solam beatitudinem amamus) sic nobis persuadere audent, &c. transposita Sic comparandi particula, quam Augustinus refert ad nostrum de virtutibus amorem & studium. Itaque apud Augustinum vox Sic significat tantopere, iste ad ipsam virtutum orationem & persuasio nem pertinere maluit. Vnde aduerbium, sic, ex huius sensu denotabit eo modo, vel ta aliena persuadere & suggerere. Eligat lector vtri potius assentiendum existimet, vel veteri omnium codicum consensui: Vel vnius Lombardi exemplari, aut potius negligenti descriptioni, vel ineptae traiectioni. Ii vero contra quos disputat lib. IS de Trinitate Augustinus sunt procul dubio Epicurei philosophi, qui vitam beata ab immortalitate disiungebant, vti postea Pelagiani regnum Dei a paradiso seu vita aeterna diuulserunt, quae tamen indissociabilia esse contendit, & merito quidem, Augustinus, quemadmodum contra Epicureos, lib. 9. cap. I4. Ii. I2. cap. 8. I2. & 2o. De Ciuitate Der: ita contra Pelagianos in libris contra lulianum. Sed quod ad hunc locum, Lactantius ait, Non ipsa virtus est summum bonum, sed effectrix & via tantum, August. etiam lib. 4. contra sulia. cap. 2. Verae virtutes Deo seruiunt id est ad Deum referendae sunt, non sunt autem ipsae summum bonum hominis.
Censura
Censura. Quanquam tota haec disputatio ex Augustinianae doctrinae fontibus hausta videtur, tamen de verbis, eorumque significatione potius est instituta, quam de rebus ipsis. Quas anxias quaestiones Paulus κολσμαλας & δξαδατζιcας odioso nomine vocat I. Timoth. 6. versic. 8. 6 vt vel ex hoc ipso initio & fundamento satis appareat quale futurum sit reliquum aedificium huius operis. Neque vero (quod Augustini pace dictum sit) satis consentit tam scrupulosa harum voeum vtendi & feuendi descriptio & obseruatio, cum vel Hebraei, vel Graeci, vel Latinietiam sermonis proprietate & vsu, vt, Vti dicamur iis rebus tantum, quas ad alium supe rioremque finem referimus: Frut autem is, quibus ipsis propter seipsas potimur, & in quibus acquiescit animus noster, nihil vlterius spectans & quaerens. Hebraei nihil tale docent ex suae linguae vsu, sed pulcherrima metaphora Xο& Scebats, id est, Saturari explicant, plenam illam animorum nostrorum oblectationem & &λuulαν, quam ex Dei ipsius communicatione & intuitum percipiunt fideles, & beati quoque ipsi in coelum recepti, quemadmodum apparet ex Psalmo Io. versic. io. I7. VersicI4. Sed & huin Hoghil quoque dicunt, frui. Ipsam autem fruitionem mbua Neghimoth, vo luptates appellant ducta similitudine a cibis nos satiantibus. Psal. Iqi. Psal. os. Versic. S. Vt vero dicunt non vno verbo sed pluribus Aou & nha consumere, quod ea, quibus vtimur, ipso vsu consumuntur & perduntur. Item at comedere, vti ex variis locis apparet. Graeci πξῆδως, vti vsurpant de iis rebus, quas nec estitas commoditasque huius vitae postulat: vnde de cibis, armis, vino, reliquisque huiusmodi dicitur. I. Timoth. 8. Versic. 28. Aπολαὸὸιν vero, id est, frut appellant, quum voluptatis potius ac delectationis gratia, quam necessitatis aliquid adhibemus: cuius multae sunt species, veluti ὑδυνe ξωι, δσυμεIδωι, τρυφαν, χρuαὸν. Quod vero ex epistola ad Philemonem, versic. 2o. Eruar conuertit vetus interpres, perperam ab eo vis vocabuli expressa est, quum significet fructum percipiam, ἐνωόμbυν, allusione nimirum facta etiam ad nomen ipsum Onesimi, pro quo scribebat Paulus. Qui tamen locus torsit Augustinum. Denique Latiniscriptores alio prorsus significato vocabulis istis Vti & Frui vtuntur, quam explicet Augustinus. Grammatici quidam sic distinguunt, vt Frui de rebus tantum bonis accipiatur: vti de omnibus, id est, etiam malis, Alii Frui nos voluntiis rebus, quas magnopere quaesiuimus & concupiuimus quum illis potimur: idque ex Naeun dicto probant, quod tum a Nonio Marcello: tum ab Aulo Cellio libro r2. Noct. Attic. capite secundo, profertur. Quidam discrimen nullum esse putant inter ista vocabula. Varro libro quarto de lingua Latina, frui esse definit, fructus, quos fundus fert, percipere. Id quod etiam vti dicimus: quemadmodum scribit AElius Donatus. Quod quum perperam intellexisset Isidorus libro s. Etymologiarum sic scripsit, Sed & ipse fructus agrorum, quia eo vtimur, vsus vocatur. Denique qui accurate voces istas distinxerunt ex recepto linguae Latinae vsu lurisconsulti (homines nimirum verborum proprietatis obseruantissimi) sic dicunt, Minus est iuris in vsu, quam in vsufructus. Nam is qui fundi nudum habet vsum, nihil vlterius habere intelligitur, quam vt oleribus, pomis, storibus, foeno, stramentis, & lignis ad vsum quotidianum vtatur. Nec ulli alij ius quod habet, aut locare, aut vendere, aut gratis concedere potest: quum is qui vsumfr. habet, possit haec omnia facere. Est vsusfructus ius vtendi fruendi alienis rebus, salua rerum substantia. Haec illi, vti ex lnstitution. Iustinian. lib. 2. Tit. de vsufructu & sequ. apparet. Quae quomodo cum Augustini sententia consentiat, videant docti. Quanquam tamen, vti caeteris artibus, sic Theologiae sua quaedam esse relinquenda ex communibus propria vocabula neque negauerim, neque ipse improbarim. Quare frui Augustino est summo bono potiri. Vti reliquis rebus, quae non sunt summum bonum. Deus autem, quae diximus, Lombardus ne cogitauit quidem: