Text List

Prev

How to Cite

Next

Prolegomena

1

PROLEGOMENA IN PETRI LOMBARDI LIBRVM PRIMVM SENTENTIARVM Cap. I De prima Scholastica Theologiae origine. TA fere vsus, communisque ratio loquendi iam obtinuit, vt qui inter Pontifices homines se in religione profi- tentur aliorum doctores, citra conuitium, aut contumeliam vllam vulgo Doctores Scholastici vocentur. Quam appellationem nec ipsi dedignantur, nec habere ipsam per se ullam probri significationem omnes facile concedunt. Huius autem vocis minime est obscura deriuatio. Nam ἄπο ἤις χολῆς deduci χολασικὸν vel tenuissime Graece scientibus notum est satis. Scholae autem dictae sunt (inquit Festus) non ab otio, ac vacatione animi: sed quod cateris rebus omissis, liberalibus studijs homines in illis locis, velut Academia Platonis, Stoa Zenonis, Peripato Aristotelis, vel alio quouis loco strenue vacarent. Ac primis quidem Ecclesiae temporibus, quum recte & ex praeceptis, & exemplis Apostolorum gubernaretur, verbum Dei & priuatim & publice, quemad¬ modum apparet ex Actis 2o. Vers. 2o. docebatur a veris Pastoribus, ac doctoribus: adeo vt non modo ipsi Ecclesiae caetus, sed singulorum quoque fidelium domus scholae quodammodo pietatis, & Christianae doctrinae dici possent: & fideles ipsi promiscue & Mασηsας Vel Christiani vocabantur. Etsi vero Doctores a Pastoribus distinguit Paulus in epistola ad Ephesios, quum functiones Ecclesiasticas perpetuas, & ordinarias recenset: non raro tamen euenit, vt vnus & idem propter egregias animi dotes, Pastoris & Doctoris munere in Ecclesia fungeretur. Cuius rei fidem faciunt tum κατυζἰ¬ ouις, tum alia quoque scripta edita, ex quibus eosdem vtrumque illud ex imie praestitisse constat. Verum decrescentibus primis illis Dei in Ecclesiam donis: yel Episcopis ipsis, ac Pastoribus alibi iam occupatis, nimirum, vt hominum mores corrigerent, aut etiam vt opes Ecclesiae (cui praeerant) iam lautas illas quidem tuerentur & augerent, coeperunt quotidiano illi a docendi munere, non grauatim abstinere. Satis enim ad tuendam dignitatem officium se suum facere existimarunt, si vel aliis illum laborem demandassent, velut Presbyteris, Diaconis, & aliis Ecclesiae suae, quos vocabant, Clericis: vel ipsi nonnunquam in solenniori populi caetu conciones habuissent. Ex quo factum est, vt ab Episcoporum, tanquam eminentiore dignitate, docendi onus separari coeperit, & aliis delegari. Paulatim vero Episcopis pascendi gregis sui curam omnem etiam deponentibus, doctrina Christiana non tantum tanquam lucerna sub modio absconsa fuit, Matthis, vers. is: sed (quod omnino necesse erat euenire) inua¬ lescentibus erroribus pene omnis etiam inter Christianos ipsos extingui coepit. In tanta igitur Pastorum vaecordia exorti sunt quidam, vt verbis Platonis vtar, homunciones, qui cum hanc sedem vacuam conspicerent, praeclaris tamen nominibus & steminatis speciosam, instar eorum qui e carceribus ad templa confugiunt, vltro ex infimis sedibus in illam inuaserunt. Ii autem fuerunt praesertim Monachi, qui neglectum docendi munus in se suscipere non recusarent. Hi vero quoniam iam doctrina Christiana, velut incultus iam pridem ager infinitis erroribus, velut sentibus, obsita, & pene obruta erat, receptas in Ecclesia opiniones, taquam solae verae fidei dogmata docere, defendere atque etiam propagare, habebat satis: adeo vt reliquum caelestis Euangelij doctrinae, quae magna ex parte sepulta iam erat, non tanquam languentem lucernam effugarent: sed suis, potius disputationibus & παεαδμαλειξαῆς suffocaret. Ergo Scholastici dicti sunt, quod eam doctrina tenerent, quae in Scholis publicis tradebatur publice, vtvt illi quidam priuatim illi doctrinae repugnarent. Sed cum. difficiles intricatae infinitaeque de iis rebus quaestiones tunc quoque orirentur, coeperunt in suis illis scholis concertationes inter se de sua doctrina laboriosissimas instituere, ac exercere. Vnde & scholae Theologicae, & Scholasticorum Theologorum nomen celebre factum est: atque haec secta originem primum habuit. Scholasticos ergo sese peculiari appellatione nominarunt, & quod quae in Scholis, vti dixi publicis, quasi ab omnibus probatum traderent, & quod difficilem in suis illis scholis disputandi rationem retinerent: adeo vt aliam apud populum docendi rationem sequerentur. Nam & distinctiones, & locutiones suas, & quaestiones in scholis retinent, quae sunt reliquis omnibus Christianis ignotae, & ad συρρετυdῳ, ac σκοτεικὸν potius disputandi vsum, quam ad vllam conscientiarum aedificationem constitutae. ltaque quod ea doctrina ad populum minime pertineret, etiam Scholasticam appellarunt. Ac vere quidem de ea dici potest, quod scribit Iullius Pollux, το διδωσκαλκὸν δδος ωύκμλξὸν όςι, X ωρρωκῶpρς, hoc scholasticum dicendi genus est asperum, & fastidium affert: quanquam ipsi tamen magnam ex ea voluptatem vtilitatemque sentiunt. Vt quod de Scholastica vita Chrysippus ampridem scripserat, isti reipsa verum esse probent, Nempe Scholasticam vitam, nihil a voluptaria differre. Ne igitur de istorum Scholasticorum genere quis dici putet, vel quod de Serapione scribit Hierony. eum propter elegantiam ingenij Scholasticum fuisse nominatum: vel quod de saeo Rhetore scribit in epistolis Plinius lunior. lib. 2. cap. 2. Scholasticus tantum est (ait) quo genere hominum nihil aut simplicius, aut soncerius, aut melius. Imo vero quod ait idem de causarum patronis suae aetatis, hoc ad istos scholasticos pertinere potius existimemus. Isti in rixationibus, assiduisque inter se litibus, ac contentionibus sic feruntur, vt multum malitiae & inuidiae inde contrahant, atque etiam addiscant. Sed quoniam (ut ait Tullius) iniqua est in omni re accusanda, praetermissis bonis, malorum enumeratio, vitiorumd, selectio, (quando ne bonis quidem aduersariorum detrabendum est, (vt recte monet Hieronymus) ista duo ex horum Scholasticorum scriptis commoda certe quidem percipimus, Vnum, quod summa, & accurata methodo in iis, quae ipsi tractant, vtuntur, quae via nobis ad vera Theologiam explicandam facillimam sternit. Alterum, quod quaedam etiam vera in religione retinuerunt, neque prorsus Christianae fidei nomen obruere, velut Turci & ludaei, voluerunt, animoque distinarunt. Verum, vt quae generatim, ac fortasse obscurius diximus, iam ordine. & facilius intelligantur, operaepraetium mihi facturus videor, si pauca quaedam de toto isto hominum genere, & illius origine dixero explicatius atque distinctius. Ipsi igitur Scholastici se Theologos appellarunt, quod tenuissimas Verae lucis, ac Theologiae Christianae scintillas adhuc conseruarent. Noluit enim Dominus (ludaeis quidem Euangelium Christi prorsus ab initio suffocantibus. Mahumetanis autem, & Turcis magno conatu iam plantatum eradicantibus) illud omnino sepultum esse, & manere obrutam omnem suae veritatis lucem, & beneficij in genus humanum sui per Christum memoriam. Quamobrem isti Scholastici, homines Theologi, se Prophetarum quos olim habuit sudaeorum Ecclesia: & Doctorum quos postea Christiana, successores esse putant. Sed cum ij sint Prophetarum soli successores, Hicronymo teste, quiProphetarum doctrinam retinent, isti procul dubio neque Dei Prophetarum, neque verorum Ecclesiae doctorum filij, successores, discipuli, aut aemuli sunt appellandi. Quare praetermissa illa tam veteri origine squoniam suae sectae initia repetere ab illa Prophetarum aetate nequaquam possunt) fatemur quidem circa annum Domini igo Alexandriae (quae est metropolis AEgypti Tinstitutam fuisse Christianorum celebrem praeter caeteras Scholam, vbi de praeceptis verae, Christianaeque fidei homines adhuc huius mysterij rudes instituebatur. In hac Schola primus, vt ait Eusebius lib. Histor. Ecclesiast. 9. cap. 9. Pantaenus docuit: cui successit Clemens Presbyter Alexandrinus, is, qui Paedagogi libros duos conscripsit. Clementi Presbytero Origenes Adamantius, quemadmodum ex eodem Eusebio lib o. cap. 2. & Hierony. in Epistola de Erroribus Origenis, colligi facile potest: & Origeni Dionvsius, vt docet Hieronymus idem in Catalogo scriptor Ecclesiast: & sic deinceps alij: sed quorum Scholastici isti neque doctrinam, neque docendi rationem secuti sunt, vt eorum successores dici minime propterea vel possint, vel debeant. Quare longe recentior est totius huius hominum sectae, id est, Theologiae Scholasticae ortus. Ergo circa annum temporis vltimi Millesimum, vigesimum, (vt quam longissime retro respiciamus) videntur prima istius Philosophig initia coepisse, nempe tempore Lanfranci papiensis, qui Berengarij Antagonista fuit. Huius autem tan noui euentus, & tam nouae Philosophiae causacid quod necessarium puto explicarolhaec fuit. Certum est ante illud Lanfraci seculum, vnius fere Augustini, secundum verbum Dei scriptum, doctrinam inter Christianos quosque doctissimos obtinuisse, atque diligentissime tanquam per manus traditam fuisseNam primum ab Egyppio, qui Fulgentio fuit aetate aequalis, postea etiam ab ipsomet Fulgentio, deinde a Primasio Afris Theologis: postea autem lsidoro Hispalensi Episcopo: Maximo Taurinensi: Prospero Gallo. conciliis etiam totis, velut Arausiaco, & Constantinopolitano sexto approbata perpetua quadam temporis successione semper fuit. Adeo vt cum in Hispania deessent operum Augustini exemplaria circa annum Domini oo. Taio episcopus Caesar Augustanus, Romam missus sit qui ea, & Moralia Gregorij magni ex Bibliotheca Romana peteret. Denique ante Carolum illum Magnum lmperatorem a Beda Anglo Saxone defensa est, atque etiam abs Bedae discipulis diutissime, velut Alcuino, (quem alij Albinum vocant) Claudio, Rabano. Mauro, & aliis quam plurimis per annos plusquam quingentos retenta est. Igitur cum sola diu lecta esset, ac per locos etiam conmunes tradita, & collecta: coeptum est tamen paulatim progressu temporis ab Augustini sententia, cum aliis in rebus, tum vero praesertim in articulo de Sacramento S. Domini Coenae discedi, gliscentibus nimirum in Ecclosiam Dei varus iam erroribus. Nam mysterium illud iniquitatis, & vniuersalis Apostasiae Satan. iam multum per Romanos Pontifices promouebat, & immanem illum Transsubstantiationis errorem, fontem aliorum infinitorum, parturiebat. Huic labi, & sanae doctrinae corruptelae tam pernitiosae, quae fieri coeperat, opposuit sese constanter, pro sui in Dei veritate tuenda xelo, Berengarius, ille Andegauensis Archidiaconus, Gallus, vir habitus aetate sua eruditissimus, qui veterem Augustini sententiam reuocare, & (quanquam ipse durius, nonnumquam loquebatur de Sacramentis) ) retinere studuit. Sed Berengario id agenti sese opposuit altera ex parte Italus quidam nomine Lanfrancus, qui Papiae in Italia Theologia profitebatur Caeterum Lanfranci ltali, Pontificum Romanorum errorem de Transsubstantiatione tuentis disputationes contra Berengarium Gallum ex Augustino sua defendentem sustentatae a Quitmundo Archiepiscopo, & aliis stalicis homi nibus pertinacissime confirmatae effecerunt, vt primum praetermitteretur: post autem etiam omnino negligeretur, quae tamdiu in Ecclesia inualuerat, Augustini authoritas, doctrina, ac sententia. Ex quo euenit, vt, qui se Theologos profitebantur, deinceps suae doctrinae, & Theologiae fundamenta non eadem sumerent, quae veteres: sed solum ea, quae iam receptis opinio. nibus, quamquam erroneis: partim etiam Philosophicis rationibus probatis: partim etiam ipsius Pontificis Romani, velut irrefragabilibus, decretis constarent. Pro his tam anxie, quam pro verissimis, ac sanctissimis Dei ipsius aris pugna bant, acerrimeque dimicabant. Additum est quoque isti camino oleum. Nam Lanfrancanorum factio, & studium a Romanis Pontificibus contra Berengarianos, quos vocabant, laudabatur: & doctrina Lanfranci, sententiaque etiam Vercellensi concilio, esunt autem Vercellae oppidum Papiae patriae Laufraci vicinum. suffragio ltalorum hominum (qui illue frequentes conueneranti& Lanfranci discipulorum aperte melior iudicata fuit: adeoque postea Berengarius ipse truculentissimis Nicolai Papae minis ad Palinodiam coactus est. Quod ita hominum animos commouit, vt ex eo tempore certatim omnes (verbo Dei spreto, & orthodoxorum patrum scriptis neglectis, aut eatenus probatis, quatenus opinionibus iam receptis suffragabantur)in eam doctrinam incum¬ berent, quae Lanfracianae simillima esset, id est, quae Pontificum decreta, receptos iam in Ecclesia ritus, & opiniones celebres (quacunque tandem ratione semelirrepsissent) in Ecclesia proponebat, ac tuebatur. Haec circa Annum Domini ioxo. contigerunt. Nec enim temporis momentum & rationem serupulosius in omni ista supputatione, & in tanta historicorum varietate, inquiro. Porro autem ex eo omnia iam in peius ruere, &, vt ait ille, retro sublapsa referri. Nam ex hoc fonte innumerabiles disputationes, & quidem statim, ortae sunt: quaestiones inutiles extra Dei verbum agitatae, & difficultates ppositae. Denique Theologicae sententiae ac definitiones omnes ad ritus iam vsitatos & recepta duntaxat placita & ἀρισκοντα, non ad verbum Christi reuocatae sunt, & exigi coeptae. Tandem de his ipsis rebus regulae, velut κυεlας δεξας & vt Dei ipsius oracula, traditae, & libri scripti, & contentiones susceptae. Quid amplius) Veterum etiam Patrum scripta, quo iure, quam ve iniuria ne noua censeretur istiusmodi cogeries, ad huiusmodi consarcinationes fuerunt accommodata. Ergo tandem (ut ex his apparet) ea doctrina nata, conftata, constituta, & compilata est, quae Scholastica Theologia appellatur, & sola pro vera Theologia habita est. Caeterum illa, quae breuiter ia narrauimus, fuerunt initia tatum fraudis istius, & dolorum, qui secuti sunt. Nam in dies malum hoc & cacoenthes tum inutilia in Theologicis scribedi & consarcinadi: tum etiam pro Pontificum decretis, & Ecclesiae placitis acriter, velut pro salutari animarum nostrarum doctrina, decertandi robustius euasit, adeo vt postea longe lateque serperet, stragem in Ecclesia da¬ ret, & reliquas omnes doctrinas aboleret quamtumuis veras. Neque tamen id sine colore quodam, & iusta, vt videbatur, aemulatione fiebat, per quam sane Scholastica Theologia maxima quoque incrementa accepit. Quis aate fuerit color iste, & aemulatio, malo omnes ex viri clarissimi, & eruditis. Gasparis Peuceri Chronicorum lib. 4ae quam ex me cognoscere. Henrici, ait, quinti lmperatoris Germanici tempore fuit in ltalia vir summae authoritatis lrnerius, qui gu bernauit eas partes, quae tum erant Romani imperi. Is quum esset eruditus, fortasse Constantinopoli, aut ab iis, qui audierant Constantinopolitanos, saeperitus barbaricos in successionibus, & aliis negotiis ex iure Romano, aut correxit, aut moderatus est. Grauiter autem quassarant Italiam bella Henrici quinti, quibus, vt fit in bellis Ciuilibus, patrimonia multorum transsata fuerant ad alienos. Ex ea tamen calamitate nonnihil recreauit Italiam prudentia & moderatio Irnerij, qui quum posteritati consulendum putaret, cupiebat autoritate imperatoria proferri rursus ius Romanorum, quo ante aduentum Longobardorum semper vsa erat Italia, quemadmodum ex Gregorij Magni epist. lib. II. Indiction. VI. cap. 82. apparet. Hic vero Trnerius nactus imperatorem Lotharium Saxonem nimis impeditum bellis Ciuilibus, fuit huic hortator, vt praeciperet causas diiudicari ex legibus Romanis: & vt curaret Romae & Bononiae, vbi iam erant Academiae a Carolo Magno institutae, easdem publice enarrari, sicut fieret Constantinopoli, & antiquitus Athenis & in Beryto. Et ne deesset doctrinae copia, produxit libros scriptos. Fertur & ipse quoque Romae ac Bononiae docuisse, & primus ex ltalis glossemata textibus addidisse. Haec circa annum Domini ioso. vt plerique annotant, gesta sunt. Sequuti sunt Irnerium auditores ipsius, Ioannnes Bulgarus, Aao, Ioannes Placentinus, & alij, qui in schola pariter, & Reip. administratione foruerunt, denique capta admiratione doctrinae huius, Italia certatim in eam incumbere coepit, & prodierunt ex illis scholis plurimi, qui docendo, scribendo, & de iure respondendo, regedis imperiis, de vita hominum optime meriti sunt. Horum nonnulli, vti Placentinus & Axo, summam luris Ciuilis, id est capita rerum in toto iureRomano traditarum, ad locos quosdam communes in studiosorum gratiam breuiter & methodice reuocarunt. Feruebat igitur recens excitatum studium doctrinae legum Romanarum, certatim in id incumbentibus ingeniis Italicis & Oermanicis. quod quia lmperatores muniebat, atque armabat, videbatur minitari recenti necdum satis confirmatae Pontificum Romanorum tyrannidi. Pericula ergo, quae inde emersura essent, si inualuisset, vt iuature auerterentur, extolli coepta est Canonum authoritas, & legibus Romanis anteponi. Itaque ferri coeptae sunt leges, quibus de Romanis aliquid derogaretur, autoritate Ecclesiae ceu correctum ac limitatum. Cumque nouo iuri isti & legibus Pontificiis nouis patronis & defensoribus opus esset, cito commouit sese duplex hominum genus Canonistae & Scholastici: quorum illi Canonistae, hierarchiam & tprannidem Romani pontificis propugnandam susceperunt ex Canonum decretis, non minore contentione quam caeteri imperatoria potestatem ex sacris literis & iure Romano tuebantur. Hi vero Scholastici dogmata noua excogitarunt, ad fascino erroris ac superstitionis capiendos & irretiendos homi num animos, quibus laqueis hi vincti permanerent in obedientia erga, sedem Romanam: lnde Scholasticae Theologiae nomen celebrius factum est, & reliquae purioris doctrinae de Chri sti officiis, de peccato originis, de Euangelio, de Lege, de Gratia, de nostra coram Deo iustificatione, de vero vsu Sacramentorum, de vera Dei inuocatione, & aliis verae fidei articulis scintil lulae ab ea sunt exstinctae: pro quibus substitutae sunt determinationes de Meritis operum, de inuocatione Sanctorum, de vi operis operati, de primatum Papae, de Purgatorio, & similibus nugis. Cum enim errores & abusus vel recepti consuetudine, vel a Pontificibus orti aut approbati, defendi non possent, si exigerentur ad regulam & normam verbi sacri: illo neglecto quaesita sunt alia praesidia, & imprimis Philosophia Aristotelica, id est, humanis somniis straminea fundamenta sunt substrata, vt haberent nimirum similes labra lactucas. Haec fuit igitur altera doctrinae sectaeque Scholasticorum Theologorum probandae, atque etiam maxime inter illos mor tales commendandae caussa, quae ex studio opprimendae Ciuilis iurisdictionis, ac potestatis imperatoriae nata est, quemadmodum prima ex studio euertendae veritatis verbi Dei, Augustinianaeque doctrinae odio profecta fuerat. Atque haec fuit Scholasticae doctrinae velut prima origo: eiusdem uero progressiones & incrementa iam videamus.

2

CAP. II De Scholastica doctrinae progressione, & triplici eiusdem aetate, ac aifferentia. Am vero inter Scholasticos ipsos quidam vel audaciores facti, vel certe eruditiores habiti, suae illius doctrinae & Scholasticae Theologiaecapita, ac velut fundamenta, studiose collegerunt, illisque maxima dederunt incrementa. Imprimis autem tres hi laboriose id praestiterunt, Gratianus, Petrus iste Lombardus, & Petrus Comestor. Gratianus enim Decreta Pontificum Romanorum in vnum volumen primus congessit, circa annum domini nimirum ioao, quod Decretorum opus etiam num hodie nominatur, opus ad vsum forensem, ac quaestiones, & lites illo seculo vexatas praesertim accommodatum. Ante Gratianum quidam luo Carnotensis Episcopus simi le quiddam condiderat: & ante Iuonem Burchardus VVormaciensis Episcopus: sed vterqe ille tenuiori stylo, & argumento scripserat. Itaque Gratiani liber vberior habitus est, & propter luris Ciuilis authoritatem inualescentem, quam obscurabat, gratissimus Pontificibus Romanis fuit, imo etiam nouis lurisconsultorum Ttalicorum Summis tanquam locupletior quidam thesaurus illa aetate illustratus, & omnibus aliis scriptoribus praelatus est. Denique caussam quoque & argumentum praebuit, vt Pontifices Romani deinceps infinita quaedam alia decreta conderent, quae & ipsa postea a Gregorio Nono Pontifice Romano, circa annum Domini 1230. in vnum quoque corpus, ac volumen pluribus libris distinctum sunt collecta, & Decretalia nominata. Gratiani porro exemplum ad imitandum sibi proposuit P. Lombardus, episcopus Parisiensis, sed in dissimili plane argumento. Nam in Theologia versari ipse maluit, quam in forensibus, Iitigiosisque quaestionibus. Itaque Scholasticae Theologiae, qualis tunc erat, fundamenta in quatuor libros (qui Sententiarum dicuntur) congessit ordinem illum in vniuersi operis distributione secutus, qui in quatuor libris Damasceni de Fide orthodoxa nunc quoque apparet. Hi libri quatuor fuerunt postea totius Scholasticae doctrinae velut basis & κυρίαι δόξαι. Vnde ipse Magister Sententiarum, vulgo in Scholis est appellatus. Scripsit autem Lombard. circa annum Domini 1150, tanti habitus, vt aduersus eum ne hiscere quidem vllis licuerit. Nam quum post annum Domini 1190. Ioachimus Abbas Florentinus P. Lombardi sententiam impugnaret, ab Innocentio III. statim Lateranensi concilio (ad quod 1215. Praelati conuenerant) damnatus est. Iam vero eodem fere tempore P. Comector historiam vtriusque Testamenti Ecclesiasticam consarcinauit, eamque glossis illius aetatis tum falsis. tum insulsissimis referciuit, quae tamen ita tum vbique obtinuit, vt ipsi Scripturae sacrae nudae & purae pene praeferretur. Vnde factum iam aperte, vt ipsum quoque Dei verbum sacrosanctum paulatim vilesceret: huiusmodi autem hominum commenta praedicarentur, velut commodiora docendis hominibus, quam ipsummet Dei verbum, & magis ad rudium hominum captum accomodata. Denique ne scripta quidem iuniorum, ac caeterorum orthodoxorum Patrum Csi quae tum fortem extabant) citabantur, qui minus cum illis Scholasticis placatis videbantur consentire. Bernardi enim Clareuallensis veri suae aetatis luminis, & hominis in vera Theologia eruditissimi, nunquam tamen vel Gratianus, vel Lombardus iste meminit, quanquam Lombardus tamen Hugonis de sancto victore scripta citat, qui Bernardo Clareuallensi tempore fuit aequalis. Vterque enim foruit anno Domini nioo, sed nimirum oderant isti omnia, quae a suis Scholasticis determinationibus, ac dogmatibus, vel tantillum dissentire videbantur, qualia sunt Bernardi scripta. Sed quid amplius: Circa annum Domini noo. Nouum Euangelium a Cyrillo quodam monacho Carmelita cudi coeptum est, atque fabricari, ex veteri Originis errore, in Epistola ad Romanos quod AEternum Euangelium appellarunt: quasi Domini nostri lesu Christi, Filij Dei, & Dei ae terni Euangelium ad tempus tantum, tanquam lex illa vetus & Ceremonialis (abutentes etiam pulcherrimo quodam ipsius Apocalypseos loco) datum esset: sed nimirum, cur nouum istud Cyrilli Euangelium vehementer, a Monachis praesertim, probaretur, haec causa erat, quod dogmata Scholastica confirmabat, ritus superstitiosos Romanae Ecclesiae approbabat, ac Monachorum ordines, regulas, & instituta, ex ipsa, si Deo placet, Apocalypsi impie deriuabat. Cuius tamen tam impudentis mendacij ipsummet etiam Satanam tandem puduit: quando illius vel excusandi nulla (quantumuis in eo defendendo monachi ipsi, aliique scholastici anxie laborarent) ratio afferri poterat. Atque hae mundi tenebrae, teterrimusque tunc Ecclesiae status erat, in quo Scholastica doctrina & Theologia maximos tamen faciebat progressus: sed Dominus tandem tantarum Ecclesiae suae calamitatum misertus veriss. doctrinam suam tot erroribus opposuit. Nam Ioannem Valdonem excitauit, ciuem Lugdunensem, di- uitem illum quidem: sed qui in pauperes ex ve ra Christianaque charitate omnia sua erogabat, quemadmodum etiam Gaguinus, & ipse Monachus, testatur. Is igitur verum Euangelium Domini nostri lesu Christi ab Euangelistis scriptum curauit fideliter sibi in Gallicum sermone con uerti, & conuersum ita assidue, & diligenter & attente legit, vt veram fidei doctrinam, Dei gra tia, ex Euangelio Christi consecutus, falsum illud, & blasphemum Cyrilli monachi Euangelium primus omnium ipse valdo publice confutaret. Caeterum valdoni statim plures, ita eos impellente Spiritu sancto, sese adiunxerunt, atque in tam honesto pro Dei veritate certamine succenturiatores accesserunt. Denique a Quillielmo de sancto Amore, viro pro illa aetate doctissimo anno Domini I284. maledictum illud Cyrilli monachi suppositumque Euangelium assiduis concionibus oppugnatum est, & tandem euersum. Atque haec erant Scholasticae Theologiae infelicissima incrementa, ac progressiones, quae postea sub lnnocentio IIII sic propagata tamen est, vt in summum dignitatis gradum hominum laudibus eueheretur, & pene in caelum vsque ipsum extolleretur, nimirum circa annum Dominij t348. & paulo ante quam maledictum istud Euagelium Cyrilli, vllo edicto publice antiquaretur. Verum quemadmodum Theologiae istius Scholasticae primam originem, & progressiones vidimus: sic etiam quae istius disciplinae aetates, ac differentiae fuerint, age iam breuiter explicemus, quoniam ea cognitio non modo iucunde est, sed etia necessaria, ad facilem huius Scholasticae historiam pertexendam. ln aetate autem & differentia istius Scholasticae Theologiae ssemper enim deterior facta est)distinguenda, nihil mihi videtur aptius dici posse, quam quod & res ipsa verum esse demon strat, & ipsa Scholasticorum hominum agendi ratio docet. Nam quum isti de omnibus Christianae fidei articulis Academicorum more, sem per in vtramquem partem disputent, possunt certe cum eorum philosophorum (qui a profanis scriptoribus Academici dicti sunt) familia secta ve verissime comparari. Ergo quemadmodum illius Academicae sectae fuit triplex aetas, eaque inter se & methodo quadam, & dogmatibus aliquibus diuersa, omnis tamen in eo con stans, quod omnia etiam certissima quaeque in dubium reuocabat: sic ipsius Theologiae Scholasticae triplex aetas est obseruanda, Vetus, Media, Noua. Veteris Scholasticae Theologiae initia a Lanfranco Papiensi, quemadmodum antea diximus, coeperunt: sed ea durasse postea videtur vsque ad Albertum Magnum pene per annos 2oo. videlicet ab anno Domini toxo. vsque ad annum 12o. quo tempore Lutetiae Parisiorum ipsum Scholasticorum Theologorum collegium, & lustrum, quod Sorbona dicitur, aedificari coeptum est, ne non tanta vrbs hoc malum venenum mature intra viscera sua reciporet. Haec aetas habuit Lanfrancum, Guitmundum, Anselmum, Hugonem de sancto Vvictore, Gratianum, Lombardum, Comestorem, Petr. Clericum, Rupertum, Leonem Tuscum, Quillielmum Antisiodoresem, Cyrillum(illum impurum Monachum montis Carmeli, qui scripsit nouum Euangelium) Petr. Cluniacensem, Bernarduin Compostellanum, Hugonem Barcinonensem, Vincentium Gallum, Alexandrum Alensem, (qui primus in quatuor libros Senten tiarum P. Lombardi commentatus est) Gualterum Pictauiensem. Haec vetus Scholastica certe quidem pudentior adhuc erat: & quanquam Patrum Ecclesiasticorum. i. hominum Ecclesiasticorum dicta ipsi verbo diuino aequabar, tamen verbum Dei tractabat, & commentariis pro captu illorum hominum, id est, pro ignorantia & barbarie illius aetatis explicabat. De hac igitur ipsa aetate sic in P. Dialectico scribit lo. Trittenhemius, abbas Sphemhemensis, Ab hoc tempore philosophia secularis sacram Theologiam sua curiositate inutili faedare copit. Aristoteles quidem in ipsius S. Theologiae templi & sacrarij simen iam introductus erat: nondum tamen in ipsum templum, vel illius advtum. In quod tamen postea perrupit, aut potius a Media Scholastica, quae secuta est, deductus fuit. Media Scholastica coepit ab Alberto magno. i. anno Domini Iaao, & durat vsque ad Durandum de sancto Porciano, qui vixit anno Domini isgo. Itaque durat illa fere per annos centum & decem, qua fsorente Ottomanus ille Turcarum lmperator, & nominis Christiani infestissimus hostis exoritur. Monasteria inoecidente praesertim, vbi haec Sholastica vigebat, hac eadem aetate furiose exstruuntur, creuit que hoc locustarum genus in immensum. Habuit haec media Scholastica Albertum magnum tan quam primum parentem & authorem, qui philosophiam illam prophanam, Aristotelicam dico, iam quidem in simen S. Theologiae impu denter & temere a superioribus introductam ipse in intima &adyta ipsa sacrarij Christi intro misit, illique in ipso illo templo principem locum & primariam sedem collocauit. Superiores enim Scholastici Patrum quidem, sed Ecclesiasticorum duntaxat, dicta ipsi sacro & diuino Verbo exaequabant: (quandoquidem in toto P. Lombardo ne nomen quidem Aristotelis legitur) ipse vero, & qui ab eo profsuxerunt, omnes scripta Aristolis philosophi diuino ipsi Verbo vbique compararunt: adeo vt quae vestigia exiguae illius reuerentiae erga Dei verbum restabant, hoc seculo & a Media Scholastica prorsus exstincta, & ex hominum animis deleta perierint. Hinc fit, vt in istius aetatis scriptoribus exstet nomen ipsum Aristotelis aut Pbilosopbi primo loco positum, scripta eius demonstratione niti censeantur: quae autem verbum Dei docet, credulitate & probabili potius opinatione teneri, quemadmiodum quum alij pleriquetum uero Occan ille celeberrimus Scholasticus in Centilogio scribit, & saepiss. respondet. Hinc Metaphysicorum Aristotelicorum libri ipsis augustiss. sancti Spiritus arcanis & Dei verbo sunt exaequati. Hinc denique euenit, vt qui illa aetate in Theologia Scholastica fiorere, cele¬ bresque haberi vellent, in Aristotelis scripta vel physica, vel logica, vel metaphysica comentationes accuratas ederent, ac in illis scriptis plus operae & studij, quam in ipsa sacra Scriptura po nerent. Hanc enim per transennam, vt aiunt. scripta vero Aristotelis taquam proprium suae professionis opus & καοκειμλυὸν ex professo pertractabant. Ac quidem primus ipse Albertus summam philosophiae scripsit: & in lib. 8. Physicor. Aristotelis, lib. 2. de Generat, & corrupt. lib. de Anima, de somno & vigilia, de insomnijs commentatus est: itemque scripsit de plantis & vegetabilibus, ac de motibus animalium: Thomas Aquinas, qui Albertum praeceptorem habuit, illius vestigia secutus eodem modo in Theologia tractanda versatus est, & sic deinceps alij. Hac aetate farragines illae, de vnitate formae, de Vnitate intellectus, de Vniuersalibus, de Enti tate, de Ideis quae sunt in Deo, de realitatibus sunt consutae. Deinde istae quaestiones, vt Philosophia prophana prorsus in articulis fidei regnaret, & omnia in istorum Christianorum scho lis moderaretur, fieri coeptae sunt: impiae illae quidem, sed anxie tamen etianum hodie quoque inter istos vexatae, An Deus possit quoduis malum, etiam odium sui praecipere, & omne bonum prohibere, etiam amorem & cultum sui: An possit vniuersalem naturam sine singularibus producere & conseruare: An potuerit hunc Mundum etiam ab aeterno meliorem, quam fecit, condere: An tres personae possint simul eandem naturam assumere: An haec propositio, Deus est searabeus aut cucurbita, tam possibilis sit, quam haec, Deus est homo: An numerus personarum pertineat ad primam intentionem, an ad secundam: Vtrum ideae in Deo sint practica anspeculatiuae: An in Deo sit intellectus agens & passibilis: An anima Christi potuerit mentiri: An sibi meritus sit Christus: Vtrum Pontifex Romanus habeat maiorem potestatem quam Petrus, an parem: & caetera huiusmodi vel blasphema ipsa per se, vel quae ad manifestam impietatem fenestram & viam aperiunt. Hinc quotlibetariae quoque quaestiones ab istis propositae. Haec fuit igitur illius aetatis Theologia, & ingeniorum studia huiusmodi: scriptorum materia & occupatio talis & tam a vera pietate aliena. Haec aetas habuit Albertum Magnum, Thomam Aquinatem, Petrum de Tarentesia, Guilielmum episcopum Parisiensem, Durandum, Egidium Romanum Hugonium Constantinopolitanum, Richardum de Mediauilla, Ioan. Scotum nomine Duns qui perpetuus Thomae Aquinatis impugnator fuit: adeo vt quod de Carneade & Chrysippo scribit Cic, idem de isto & Thoma possit affr mari, nihil vel dicturum vel scripturum fuisse hunc Scotum, si nihil Thomas prius vel dixisset vel scripsisset: tanta fuit istorum discordia fratrum. Habuit quoque haec aetas Alanum de Insulis, Alexandrum de Alexandria, Nicolaum de Lyra, Augustinum de Ancona, Bonauenturam, Quilielmum Occanum, Durandum de sancto Porciano, cui postea Thomae doctrina & sophistica displicuit, quasi omnis mali fons, & caussa. Sequitur Noua scholastica, id est, vltima & pessima certe quidem istius Theologiae aetas, quae post Durandum coepit ab Hereno de Boio gritone & Carmelita, illius Cyrilli nebulonis qui Nouum Euangelium scripserat, blasphemo discipulo, & ad nostra haec tempora, magno Ecclesiae malo, ppagata est, id est, vsqe ad annum Domini igia, quo primum a M. Luthero euer ti coepit, & ab iis qui postea sequuti verum Euangelium docuerunt. Haec aetas longe fuit impudentissima. Nam quae modestia in superiori & Media scholastica adhuc manserat, ne temere de quibusdam ritibus & quaestionibus adhuc dubiis affimaretur, ista aetate sublata est. Et de rebus etiam abditissimis & maxime arcanis, imo vero soli ipsi Deo notis magistraliter affrmari coeptum est, iuxta illud vetus, Aμαδια μλ πάρωος, λσλσμος δδῶυνον φiρα, id est, interprete Hie ronymo imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Denique impurior quaeuis doctrina, tanquam verissimus articulus fidei, publice hoc seculo introducta est, priuatim quidem quibusdam reclamantibus, quorum vel iudicia contemnebantur, vel liberiores voces Hammis ipsis coercebantur. Ergo pronuntiari & deffiniri coepit de Papa ipso, quod antea tantum quaerebatur, licet absurde, Vtrum Pontifex Romanus sit simplex homo, an quasi Deus: an participet vtramque naturam cum Christo: de eius potestate supra Concilium: de Virginis Mariae immunitate a peccato: de altero signo in S. Domini (aena laicis interdicendo: & sic de caeteris. Plane enim & superciliose Magistri isti determinarunt de istislquaestionibus: sed falsissime, & in Deum ac Ecclesiam ipsam contumeliosissime. Ergo quod in Media Scholastica adhuc positum erat velut in quadam deliberatione seu quaestione, fuit ab ista decretum pro certissimo fidei Christianae articulo. Sic malum malo additum est, vt iam nihil pene ista postrema Scholastica esse possit deterius, nisi vniuersa Christiana doctrina funditus euerteretur. Haec aetas habuit Ioannem de Regno, Henricum de Vrimaria, Ioannem Capreolum, Petrum de Aliaco, Ioan. Gersonem, Bernardinum Senensem, Gabrielem Bielem, & similes alios: ac tandem Eccium illum sophistam, ac Genebrardum impudentiss. Monachos, vera eorum, qui in reprobum sensum a Domino traduntur, exempla. Porro in eo Scholastica omnino omnis consensit, vt quidquid contra recepta & probata a se dogmata, ritusque a Romana Ecclesia traditos, & iam inuectas superstitiones, in verbo Dei scripto reperitur, omne illud varijs distinctionibus, sophisinatis atque oppositionibus obrueret: denique hominum scripta diuinis exaequaret. Ac tandem Philosophiam humanam, imprimis autemAristotelicam in supremo suae scholae ac controuersarum quaestionum diiudicandarum ac decidendarum gradu & chrono tanquam reginam collocaret. Et tamen illa Pauli admonitio praecesserat, Videte ne quis sit, qui vos depraedetur per philosophiam: item & illa Tertulliani, Philosophi patriarchae haereticorum: Sed & Hieronyni ipsius, Mihi videntur AEgyptiorumprimogenita, dogmata esse Philosophorum, quibus deceptos homines, atque irretitos tenebant, si modo ad Dei verbum, vel veteres Patres ista Scholastica attendisset. Et haec quidem de Scholasticae Theologiae progressione, ac varia aetate & differentiis dicta sint.

3

CAP. III De Eclogis, ac Summis Theologicis, quae vocantur, & quando primum colligi coeperunt, tum Decreta, tum Summa. Ocorum Communium scribendorum h fuisse peruetustum morem docent, M. Cicero in libro de Claris oratorib. & Fabius Quintilianus, lib. 2. Institut. Oratoriarum cap. I. Sed locos Communes scripserunt non profani modo, sed etiam Ecclesiastici viri, & Christiani scriptores: qui, vt commodius totam verae fidei doctrinam traderent, eam & orationis compendio, & certis quibusdam capitibus distinctam complexi sunt, posterisque tradiderunt. Nam vt Symbola illa, velut Apostolicum, Nicaenum primum, Ephesinum, & huiusmodi alia praetermittam, quae fuerunt tamen breuissimae & compendiosiss. totius Euangelicae doctrinae quaedam descriptiones, quis nescit Melitonem, quemadmodum scribit Hieronymus, Eclogarum libros sex primum scripsisse, circa annum Domini I8o, & postea Cyprianum Episcopum Carthaginensem ex variis S. Scripturae locis testimoniorum libros tres ad Quirinum, tanquam etiam Eclogas & locos Communes Theologicos primum Latinorum Patrum col egisse, circa annum Domini 28o. Postea a Basilio & Athanasio, sicut nonnulli volunt, Graecis Theologis AνSoλonae. i. Hores ex omnibus Origenis opusculis concinnati sunt, tanquam vberes & locupletes quidam Quaestionum Sententiarumque Theologicarum thesauri, circa annum Domini: 2o. Nec vero tem porum rationemad viuum reseco. Scripta quoque sunt Enchiridia & tractatus alij, vti de fide & desombolo. Item commentarij in ipsum Apostolorum Symbolum, quasi loci Communes a Latinis Patribus sut scripti, velut a Ruffino circa annum domini 2go. Et in optimo genere interpretandi meminit iam Hieronymus locorum Communium. A Graecis autem Patribus illibri, qui Thesaurus orthodoxae fidei, expositio fidei, de fide, & similibus aliis titulis insigniebantur, vti a Cyrillo, & aliis plerisque. Sic a Damasceno editi sunt, tanquam epitome verae Christianaeque religionis libria. De orthodoxa fide circa annum Domini V4o. Postea a Niceta Choniata historico Ecclesiastico orthodoxiae libri aliquot, qui temporis in iuria perierunt. In scriptis autem Augustini, vti diximus, diu acplurimum versatae sunt Ecclesiae Latinae, & sequens aetas. Verum quum inualesceret postea Romanorum Pontificum authoritas, vel potius tyrannis, Bonifacius ille, qui primus Archiepiscopus Moguntinus a Roma. pontifice ex monacho creatus est, imperium Romanae sedis & autoritatem apud Pipinum Regem Francorum maxime commendauit. Ex quo factum est, vt omnia in omnibus Ecclestis per suas tum decretales, tum comonitorias epistolas in Occidente Romani Pontisices gubernarent. Ergo Burcuardus extitit, qui & ipse ex monacho quoque Episcopus VVormaciensis a Roman. pontifice factus Decretorum libros xX. vno volumine, quemadmodum antea diximus, edidit, taquam summam omnium quaestionum tum ad fidem Chri stianam, tum ad forum pertinentium, circa annum Domini millesimum. Burchardo successit luo Carnotensis Episcopus. Sed compendia ista & collectanea ab istis duobus, vti & in Panormia quaedam, descripta ad vsum forensem potius, quam ad fidei Christianae doctrinam accomodata videbantur, quia propter Romanorum Pontificum authorrtatem passim quidem vbique: sed in foro praesertim regnantem, omnis Theologia forensis, & caussaru litiumque dirimendarum gratia comparata censebatur. Coepit tamen forus a Theologia postea diuelli, ab iis nimirum, qui annum Domini millesimum secuti sunt. Nam quae collectiones ex Romanorum Pontificum decretis aut Patrum scriptis ad lites sorenses derimendas pertinere iudicabantur, Decretorum nomine sunt ab iis appellatae. Quae autem ex iisdem Pontificum Romanorum decretis, & ex Patribus fidei Christianae articulos spectare aut illustrare videbantur, Scholastica Theologia, quemadmodum iam docuimus, est nominata. Itaque iam ex eo tempore diuersum iter ingressi sunt vtrique, nimirum Canonistae & Scholastici: & alia fuerunt vtrorumque scripta, saepe etiam dissentientia a sese mutuo, imo etiam contraria. Vtrique tamen compendia & eclogas seu epitomas suae, quam quisque profitebatur, artis coponebant. Summas tamen nondum appellabant. Primus Hugo de sancto Victore habitus sua aetate doctissimus circa annum Domini IIxo. librum edidit, quem Summam suarum sententia rum inscripsit, Hinc sane Summae, & summarum Theologicarum, & summistae theologi, qui & iidem Scholastici, vocabulum nouum increbrescere coepit. Petrus Abelardus ad huius imitationem iisdem temporibus Theologiam suam vno libro complexus est, quem librum pro summa, Theologiam appellare maluit. Post Abelardum Ric hardus Monachus sancti victoris epitomen Bibliorum scripsit, & inscripsit, circa annum Domini ilao. Deinde Guilielmus Abbas sancti Theodorici scripsit primus de fide hoc titulo, Sententiarum sidei liber unus circa annum Domi ni IIao. Hinc iam & Sententiae & Sententiarum li bri & Sententiarij Theologi, voces audiri coeperunt & vsurpari. Quae vti & Summistae & Summarum percrebuerunt, ac commendari, velut praeclarae professionis tituli, solitae sunt. Post Quilielmum Abbate dicitur Bandinus quidem sententias eadem methodo scripsisse, qua postea P. Lombardus: adeo vt a Gilberto Genebrardo homine istius ordinis & scholae, sed Monacho maledicentissimo, manifeste accusetur plagij turpissimi Ma gister sententiarum Petrus iste Lombardus, quasi alienam, id est, Bandini laudem in sese transtulerit. Sed Bandini istius ne Trittenhemius quidem, diligens alioquin huiusmodi scriptorum nomenclator meminit, vt manifesta in Lombardum appareat Oenebrardi calumnia. Verum rabiosa istius monachi intemperies suos arrodere maluit, quam intactum quemquam, nedum me suarum istarum tenebrarum aduersarium, dimittere. Ergo Qulielmi abbatis Theodorici exemplum & titulum non suffuratus, sed imitatus Lombardus scripsit libros quatuor Sententiarum, in quorum gratiam ista omnia prolegomena a nobis praemittuntur. Denique in ipsas etiam summas & Sententias commentarij quoque sunt conscripti. Nam Rupertus Linconiensis episcopus post Lombardum & ipse quoque Sum. mam Theologiae scripsit, librum, quem eo no mine donauit. Qui idem ad imitatione Lombardi edidit in Dionysium illum, quem appellant Areopagitam, commentationum libros quatuor. Hinc summarum scribendarum audacia creuit, quae nullum finem inter istius ge neris homines habere adhuc potuit. Post Rupertum enim eodem titulo & argumento librum edidit Qulielmus Antisiodorensis summam Theologiae appellans, circa annum Domini. IxooPrimus autem Gualterus episcopus Pictauiesis librum Quod libetorum edidit, magno orbis miraculo, circa annum Domini Iago, nisi forte quis existimet Aracium Arianum, qui primus inter Christianos συμμλκτυν ζητημάτῶν libros sex scripsit, quemadmodum Hieronymus in catalogo scriptorum tradit, harum quodlibetariarum quaestionum argumenta suppeditasse Hunc titulum & argumentum alij ex eade hac schola postea imitati sunt. Inde quoque Quod libetariae quaestiones natae. Atque hoc eodem tenpore coepit Alexander de Ales siue Alensis ab tis irrefragabilis doctor appellatus commentari in hos libros quatuor Sententiarum a P. Lombardo ante istius aetatem annis prope loo. editos. Hic quidem velut alter Alexander Mace¬ do ausus est primus nodos illos Gordianos. qui sunt apud Lombardum non soluere, sed disrumpere & secare. Alexandrum tamen istum in eodem argumento & comentariis in libros sententiarum scribendis secuti sunt statim Io hanes de Rupella, & Eusthathius, qui & Bona uentura dictus est, & alij postea, vti postea dicemus, propemodum infiniti. Ex his autem ap paret, cur, & vnde eclogarum & Summarum istarum scribendarum initia in rebus Theologicis primum coeperint, & quo postea progressu aucta fuerint.

4

CAP. IIII De Petro Lombardo, qui magister Sententiarum appellatur, & de varijs horum librorum interpretibus. gῳ Etri Lombardi vita nec breuius, nec QCa melius perstringi potest, quam est a Qξν&ς Ioanne Trittenhemio Abbate Spanhenmensi descripta his paucis versiculis. Petrus Lobardus Episcopus Parisiensis ex scholastico vir in diuinis scriptis studiosissimus & nobiliter doctus, ingenio subtilis, & clarus eloquio nomen suum scribendo cum tanta gloria transmisit ad posteros, vt usque in hodiernum diem suis opusculis Theologorum schola vbique exercitata singulari veneratione Magistrum eum nominet, & habeat. Scripsit enim sa iaci studio ex dictis sanctorum Patrum commendabile opus. Sententiarum lib. 4. cupientes aliquid. ln totum Psalterium li. I. Cum omnes Prophetiae. ln omnes epistolas Pauli lib. I4. Principia rerum. Sermones varius lib. I alia quoque non pauca composuit, quae ad notitiam meam non venerunt. Claruit sub Conrado Impera. tore tertio, anno Domini M. CX L. Haec Trittenhemius. Hunc autem Petrum alij Longobardum vocant a gente Longobardorum, qui & Lom.¬ bardi dicuntur: vnde & Lombardia nominata. quae olim lnsubria Gallia, cuius Metropolis primum fuit Pappia ciuitas, nunc vero est Mediolanum. Gentem autem illam a longis, quas gestabat, barbis Longobardicam appellatam esse sciunt omnes. Huic postea tamen longae istae barbae adeo displicuerunt, vt cum esset Episcopus Parisiensis factus (cedente nimirum ei Philippo Regis ipsius Ludouici lunioris fratre Archidiacono Parisiensi propter Lombardi famam Regi Francorum Ludouico (qui est eius nominis septimus & propter abrasam barba Tuntor cornominatus)persuaserit, vt omnes Franci seu Clerici seu Laici barbas abraderent. Quidam tamen hoc edictum a Ludouico Sexto potius promulgatum putant, vt facilius vtraque gens Francorum nimirum, qui barbati erant, & veterum Gallorum qui barbas abradebant, inter se coalesceret: quoniam Galli veteres ad illud vsque tempus diuisi, id est, cultu & forma corporis distincti a Francis manserant. Vtvt sit, postea ex eo imberbes manserunt in Gallia imprimis Clerici omnes, & nunc quoqi contra concilium Carthaginense barbas abradunt, quamuis populariter irrisi fuerint a Graecis sa¬ cerdotibus, quod essent imberbes Episcopi, tanquam eunuchi quidam essent, & & non mares, sed foeminae. Nam cum a Francis & Venetis capta esset Constantinopolis, aegre tamen episcopos Francos imberbes pro episcopis suis esse passi sunt Graeci, quemadmodum scribit Nicetas Choniata in fine suae Historiae. Petrum aute hunc Lombardum potius a Gente cognominatum putant, quam ab vlla certa familia, quod filius esset spurius e Nonna nimirum, id id est, Monacha natus, cuius filios alios quoque duos fuisse tradunt Petrum Comestore, & vratianum, magnos alioquin & celebres viros huius fratres. Itaque cum a confessore admoneretur Nonna illa mater trium istorum, vt poeniteret propter illam scortatione, & votum virginitatis violatum, respondit, se nec posse nec debere poenitere, cum tam praeclara orbis lumina edidisset. Denique istius Petri libri aSententiarum sunt κυειας δελἰας χολασικῆς δῶξων Atque vt quod de hoc scriptore sentio, ingenue profitear, iudico, Hominem istum, si in feliciora tempora incidisset, minusque corruptam fidei Christianae doctrinam didicisset, potuisse multum prodesse Ecclesiae Dei. Fuit enim diligens, & acutus: Atque etiam huius operis instituendi scopus non modo honestus, sed etiam necessarius fuit, vt ex Augustini doctrina sad quem vnum fere prouocat Lombardus.) receptae opiniones & emendarentur & iudicarentur. Porro autem in hos Sententiarum libros ediderunt commentarios infiniti pene, quos idcirco omnes recensere non est opus, cum nec omnium etiam commentationes hodie ex¬ tent & sint ex illis quidam ineptissimi. Primus igitur omnium ausus est istos libros attingere, id est, difficultates difficultatibus augere Alexander Alesius, dictus de Ales, deinde Ioannes de Rupella, postea Eusthathis qui & Bonauentura de balneo dictus est, Albertus Magnus, Thomas Aquinas, Petrus de Tharantesia, Vdalricus de Argentina: Haimo Anglus, Ioannes valens, Qulielmus Lugdunensis. Qulielmus Lamarensis, Ioannes de Parma, Hanibaldus Romanus, Henricus de Gandauo, Hugolinus Patriarcha Constantinopolitanus, Richardus de media villa, Bonauentura, Gulielmus Parisiensis, Gulielmus varro praeceptor Scoti, Richardus de noua Villa, Ioannnes Scotus, Gregorius Ariminensis, Franciscus Marronis, Gulielmus Occan, Durandus a sancto Porciano, Matthaeus de Aqua sponta, Nicolaus Papa quartus, Alanus de lnsulis, Alexander de Alexandria, Petrus de Verberia, Michael de Cesena, Gerardus de Bononia, Nicolaus de Lyra, & infiniti alij, quales Holcot, Tricot & Bricot. Postremus omnino Thomas Caietanus: tot nimirum calami & miserum Lombardum exagitarunt, & se intricatissimis quaestionibus cruciarunt. Si quis autem alios interpretes requirat, Legat Trittenhemium. Hi autem omnes examen ipsius Lombardi doctrinae praetermittentes, & locorum ab illis prolatorum collatione negligentes, tanquam caeci caecum sunt secuti, tanta fuit nimirum vel illorum scriptorum negligentia, & securitas vel istius inter suos authoritas, vt ex Lombardo, tanquam Pythagorei a suo Pythagora ἀδακειτῶς dependerent, statimque, si quis contra mutiret, in promptu illud, αυτὸς iφα, haberent.

5

CAP. V. Quae, quantaque esse debeat horum quatuor librorum inter Christianos homines authoritas. Odestissima est illa August. lib. 2. De bogno perseuerantiae cap. 3I. de fuis scriptis setentia, quam alij omnes Christiani scriptores certe quidem imitari debent, neminem velim, ait, sic amplecti omnia mea, vt me sequatur, nisi in ijs, in quibus me non errare perspexerit. Praeterea quid, quantum que aliis scriptoribus, praeterquam vni Dei verbo scripto, sit tribuendum, idem docet suo exemplo, quum in epistola ad Hierony. ita scribit, Alios aute ita lego, vt quantalibet sanctitate, doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senseruut: sed quia mihi vel per illos authores canonicos (id est verbum Dei scriptum )vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Quae cogitas Lombardus in prooemio huius operis antestatur se in hoc tractatu non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desiderare, verba Augustini lib. 2. Trinitat. in prooemio nimirum imitatus. Ex quibus satis intelligitur, primum authorem istum & scriptum eius neque esse αἰτατςον, vt per se fidem mereatur: neque ex librorum Canonicorum & ἐδλαδηκῶν numero, vt pari cum iis authoritate censeatur. Quo impudentior fuit illiusvsiue is Lombardus fuit, qui suo opere delectatus ita sese extulerit: siue alius quispia) audacia, ne dicam blasphemia, qui ad calcem lib. q. istus operis adiecit, quae in his libris continentur, ea ex pedibus sedentis super solium excelsum, quos seraphim duabus alis velabant. I. ex pedibus ipsius Dei commemorata & dictata fuisse. Quae vero, obsecro, ista est impudentia¬ Nam quae sunt a Deo dictata, licet ex pedibus, tamen sunt ἐψευςα & omnino credenda & αυd ταἰῆς δακεινεως absque vlla haesitatione animi aut exanimis credenda. Nec enim aliud ex capite, aliud ex pedibus Dei dictatur, nisi forte verum & aeternum illum sehouam similem profano cuidam loui facimus, qui ex capite Mineruam edidit: ex foemore aute & pedibus suis Herculem: Ergo nimirum arrogans & blasphema est laus ista, siue sibi ab hoc vsurpata: siue ab alio tributa, nempe scriptum hoc a Deo dictatum esse, cum etiam ipsi illi huius scriptionis summi patroni Scholastici varios in singulis harum sententiarum libris errores agnouerint: & alijs, vt cauerentur, annotarint, qui tractatus etiam ad calcem horum librorum addi solet. Quare detrahatur isti fides illa vel authoritas, quae solis Canonicis libris debetur, de quorum albo & numero nequaquam, vel ipsis scholasticis testibus, scriptor iste censendus est. Quaenam igitur illi relinquenda est fides aut authoritas, dicet quispiam Respondeo, cum grauissimi errores in hoc scriptore a discipulis etiam ipsis sint non tantum leuiter animaduersi, sed grauiter notati: & cum saepe istorum librorum margines habeant, Hic non tenetur Magister Sententiarum, apparet omnino dubiam esse huius scriptoris auchoritatem & fide. In quo non a me, sed ab ipsis scholasticis eleuatam esse huius scripti fidem & in dubium reuocatam omnes vident. Equidem antestari licet, & ea ipsa verba, Deo teste, vsurpare, quae Hilarius contra Constantium lmperatorem scribens habet. Nunc mibi non alia ad dicendum caussa quam Christi est, cui & hoc debui quod usque nunc tacui: & ex reliquo me intelligo debere ne taceam: vlterius enim tacere diffidentiae signum est, non modestiae ratio. quia non minus periculi est semper tacuisse, quam nunquam. Ergo primum authorem istum, & quidem saepius legere antea volui, & eognoscere, quam quicquam in eum meditari. Sed cum tot, tamque multiplices vbique errores a me in his libris depraehenderentur, temporum fortasse iniuria corruptae que iam verae doctrinae potius quam ipsius Lonbardi vitio, non potui non cohorrescere, & saltem in illo tam necessario &, augusto fidei Christianae articulo qui est de sancta Trinitate, & ab isto huius operis primo libro tractatur, errores istius non commonstrare. Nam verissima mihi semper visa est haec Augustini sententia libr. 2. contra Cresco. capit. 2. Sicut laudabile est a vera sententia non amoueri, Ita culpabile est persistere in falsa, quam nunquam temere prima laus est, secunda mutare: vt aut ex initio vera permaneat, aut mutata falsa vera succedat. Ergo istius hominis discipuli recte sentire de tato Dei arcano tande aliquando discant. Timendum est enim, ait Hieronym. ne Magistrorum nostrorum mulsum & venena pariter bibamus: aut ne quos duces recti itineris habere nos credi¬ mus, eos comites habeamus erroris, Praesertim cum idem Hieron. alibi Verissime scribat. Fateor, Miratus sum, quod quantumuis aliquis male scri pserit, inuenit similem lectorem sui. Ait quidem Chrysostomus Homis. &7. in Ioa. Mendacium, etsi veritatem oppugnare videtur, seipsum tamen detegit, & veritatem reddit clariorem, sed illud verum esse tum demum experimur, quum a nobis caecis mendacium pro veritate non sumitur, & laudatur. Vbi enim semel inhaesit hominum animis ista sententia, quae de re aliqua dicuntur, ea esse vera, tum certe (quae vis est consuetudinis & receptae semel iam opintonis) difficile mendacium detegitur. Sed cum nox esse nox a nobis nullo praeiudicio praeoccupatis iudicari potest, cum Sol verbi Dei cum tenebris confertur, tum vero facillime omnis in fidei doctrina impostura, & mendacium deprehendi potest. Quod praeclare nobiscum sentit his verbis Cyprianus lib. I. epist. S. Mendacia non diu fallunt. Nox est, quousque dies illuxerit. Postquam autem dies aduenerit, & Sol ortusfuerit, & luci tenebrae cedunt, & noctis latrocinia cessant. Imo vero saepe fit, vt, quemadmodum ex Augustino scribit Clithoneus, & ipse Scolasticus, vt per quae insidias patitur veritas, per ea fortior euadat. Quenadmodum nobis in hoc examine Lombardi contigit. Ex iis enim ipsis locis, quos citat ipse pro se, deprehendimus falsam esse eius sententiam. Interim tamen etiam per eius vestigia veritatem eorum locorum inuestigauimus. Quamobrem vitio nobis verti non potest, si hanc operam toti Ecclesiae Dei impendimus, vt quae sit horum scriptorum authoritas & fides, sal¬ tem in hoc libro primo demonstraremus. Paradoxum fortasse, sed tamen id, quod est verum, dicam, Autorem istum omnino nullam per se fidem mereri. Primum enim eam non meretur, quam Canonici scriptores: sed nec eam, quam alij Patres Ecclesiastici, quoniam, vt ipse testatur, in his libris non suam, sed aliena voce sonare voluit. Itaque sic contexta est tota ista scriptio, vt aliena potius, quam Lombardi ipsius scri pta & sententiam in ea legamus: iam vero qui aliena verba refert & transcribit, eatenus fidem meretur, quatenus ab eius mente, & verbis, quem autorem profert, non discedit. Quod si abeo discesserit, iam nullam omnino fidem meretur, quia fallitur. Quisquis enim, ait Aug. lib. 8o. Quaestion. 2I. ullam re aliter, quam est, intelligit, fallitur: &. omnis qui fallitur, id, in quo fallitur, non recte intelligit. Quisquis igitur vllam rem aliter intelligit, quam est, non intelligit. Tria enim genera sunt erroris, inquit idem Augustinus lib. de Vtilitate credendi cap. 4. in quibus homines errant, quum aliquid legunt, atque etiam citant. Primum genus est, in quo, quod falsum est, verum putatur, cu aliud, qui scripsit, putauerit. Exenpli caussa, si Lucretium legens putes nulla esse corpuscula, quae Atomi dicantur. Verum quidem sentis ratione rei, sed erras & falleris in mente Lucretij, id est, authoris, quem legis, interpretanda. Alterum est quamuis non tam late patens, non tamen minus noxium, quum id, quod falsum est, verum putatur: id tamen putatur, quod etiam ille, qui scripsit, putauit. Vtputa legens Lucretium putas vere esse corpora illa ab Epicureis defensa, quae Atomi dicuntur. Falsum putas ratio¬ ne rei: sed verum ratione mentis autoris ipsius. Ergo & hic quoque erratur: Tertium est, addit Augustinus, cum ex alieno scripto intelligitur aliquid veri, cum hoc ille, qui scripsit, non intellexerit. Veluti si quis eundem Lucretium legens vbi mortem docet contemnendam, sentiat mortem non esse propter nostram cum Deo reconciliationem per Christum metuendam, sed contemnendam, verum intelliget: sed tamen non sensum autoris & rationem capit. Qui cum tot modi sint errandi in alienis scriptis legendis & citandis, certe ex nostris in hunc primum librum scholiis & collationibus omnes cognoscet Lonbardum triplici illo modo, & quidem saepissime, errasse: & aliter rem, quam est vel in ipsa veritate, vel in ipso, quem citat, autore, intellexisse. Ex quo iam ex priori illa Augustini regula concludo, illum igitur deceptum & falsum fuisse. Quis autem neget ei qui fallitur fidem non esse habendam, quia falsus est, & praeter verba, vel mentem eius, de quo testatur, deponit, id est, quia sermonem & mentem illius proferre se dicit, ac testatur, cuius tamen bona fide mentem, vel verba non referte lntelligent vero postea omnes, quam multa vel in vno hoc libro primo, addita, detracta, & comittata sint a Lombardo, in citandis alienis scriptis, vt eum crimine falsi teneri ne ipsi quidem illisqui eum in delituis habent scholastici) negare vel audeant, vel possint. Nam iide illi Distinct. 29. cap. 4. in margine annotant quaedam ab eo mutari. Quare cur huic autori & scripto fidem, & merito quidem, detrahamus iam bona, quemadmodum opinor, piorum omnium venia perpendendum est, ne temere iudicare videamur. Sunt autem tres caussae ex plurimis, propter quas id fieri oportere aequi iudices omnes pronuntiabunt, Nempe quod sit Lombardus Testis falsus, 2 Scriptor perniciosus, S Denique, vt verum dicam, etiam ridiculus. Priusquam autem harum trium accusationum aut grauissimorum criminum tractatione instituam, fidem facere aggrediar, eandem oratione & praefatione vt lectorem admonere mihi liceat, & me tutari, qua aduersus Ioannis Hierosolymitae. Episc. plurimos errores scripturus Hieronym: seipsum muniuit. Quaeso Lector ait, vt memor tribunalis Domini, & de iudicio tuo te intelligens iudicandum, nec mihi, nec aduersario meo faueas, neue personas loquentium, sed caussam consideres. Iterum atque iterum te commoneo, vt patientiam teneas, & discas, quod ego quoque per patientiam didici. Nam liberum correctorem etiam Lombardus ipse postulauit. Ergo ad primum crimen iam accedamus, & Petrum Lombardum falsi testimonij reum coram vniuerso rerrarum orbe peragamus, ne nostra haec oratio non ta accusatio, quam calumnia alioquin existimetur. Falsi sunt testes, inquit. Hierony. in Matthae. cap. 2o Qui non eodem sensu dicta proferunt, quo dicuntur. Nam qui haec Christi de templo loquentis verba, Destruite templum hoc, & tribus diebus erigam illud, audierant Ioan. 2. Vers: I9. apud Caiapham pontificem non eodem sensu referunt, Matth. 2o. Vers. 6. quo a Christo dicta fuerant, vnde merito falsi testes appellantur ab ipso Spiritu sancto Matth. 3o vers. Go. De templo enim corporis sui loquebatur Christus, Ioan. 2. Vers. 2t. Illi vero detemplo lapideo Hierosolymis aedificato intellexe rant: & tamen verba ipsa Destruendi & Templi, retinuerant, κυtiν. καταλύειν, vαoς. Ex quo fit, vt recte tum ex ipsius Spir. sancti sententia, tum ex Hieronymi annotatione falss testis is esse dicatur, qui etia verba ipsa autorum, quos citat, retinens, mentem tamen eorundem non retinet, sed eam vel euertit sciens & prudens: yel imprudens ac erras mutat. Quod si sciens & dolo malo, id est, ex professo id facit, non modo flagris & fustuario dignus est, sed etiam ex iure Romano lege Cornelia De falsis est in vltimas orbis terrarum oras, tanquam ciuiliter mortuus, deportandus. Ex iure autem Canonico non tantum in Monasterium velut miserum carcerem detrudendus, cano. Quia S. Praesbyteri seu Diaconi, v. quaest. VI: sed etiam ab omni honore officij deiciendus est, maxime si erit Presbyter, ait Canon. Si Episcopus aut Presbyter, Distin. go. 9I. Si Episcopus, ait Concilium Agathense, aut Presbyter, aut Diaconus capitale crimen commiserit, aut chartam falsauerit, aut falsum testimonium dixerit, ab officij bonore depositus in monasterium detrudatur, & ibi, quandiu vixerit, laicalem tantummodo communionem accipiat. Quod idem canon. 28. Apostolorum traditum est, & Leonis Constantinopolitani lmperatoris constitutione vo¬ & 4. de Sacerdote falsum testimonium dicente confrmatum, vt de eo pluribus disputandum a nobis minime sit. Lege autem Dei, vltimum supplicium seu Mors ipsa falsi testis poena constituta est, Deutero. I9. versi i9. Et hae quidem poe¬ nae sunt in falsos testes positae & scriptae, praeter quam quod eorum testimonio quoque ex I. Scriptura. C. De side instrumentorum, minime credendum est. Quod si Lombardus ipse errans & imprudens, eius, quem legit aut citat, mentem euertit, vel immutat, saltem meretur hanc poenam eius error & imprudentia, vt ipsi erranti nequaquam credatur, quoniam errat, vt vel leuissime cum eo agi possit. dd I. Scriptura C. De fide Instrumentorum, & hoc ipsum ex Augustino quoque supra demonstrauimus. Imo vero in eo praeclara est ista lex Platonis lib. 2. de legibus, Eαν τς, ait, ἁλῶdiς ψευδωμάρτυρων, τοότον μλκότι νωμος αύανηαCετυ μαδεiς μαρτυρόιν: μεανδε τζις, μνκότ ιξερῶ δετo μαρτυρενν, Quae ita conuertit vir doctissimus Ioan. Serranus: Si quis falsi bis conuictus fuerit, ad dandum testimonium lex eum in posterum minime cogito: Si ter, ne ei quidem vllo modo fas esto testimonium perhibere. Atqui non ter duntaxat, aut quater Lombardum falsi conuincemus, sed pene millies. Ergo haec est vna falsi testis definitio, ex qua Lombardum aequi iudices omnes damnabunt. Altera est, Dum, qui testimonium perhibet, Verba ipsa primaria mutat, nimirum vel adden do, vel detrahendo, vel etiam quaedam in iis conmutando. Namque ea debet afferri in his praesertim rebus Theologicis svnceritas, vt ne tantillum quidem in S. scripturae, aut Patrum orthodoxorum verbis & oratione mutetur: ne alienus illis sensus affingatur, non autem suus, & proprius retineatur. Irenaeus Pater, vt & ex eius operibus, & ex Hieronymo apparet, ita scripsit, Adiuro te, qui transcribis librum istum, per D.N. lesum Christum, &c. vt conferas posteaquam transcripseris, & emendes illum ad exemplar vnde descripsisti, diligentissime, tanti esse momenti iudicauit ille, falsi quippiam etiam in hominum scripta admittere. Si tanti est vitrum, quanti margaritum. ei. Dei ipsius verbum:Hoc idem Ruffinus in Prologo suae transsationis libris Origenis De Principiis postulat. Nota est Spiridonis historia, quam refert Hermius Soxomen. lib. I. cap. II. qui cum Triphyllium Episcopum Ledranum concionantem audiret, & verba illa Christi ex Ioan. 8. Vers. 8. Tolle grabbatum tuum, & ambula, Thriphyllius vir eloquens comutasset, proque grabbato dixisset scimpoda, id est, pro grabbato lectum substituisset, exclamauit Spiridon, Tune eo meliores, qui grabbatum dixit, vt verbis eius vti dedigneriss Notum quoque est Augustini cum Hieronymo certamen de voce Ficcaion vel Cucurbita apud lonam Propheta a Hieronymo mutata. Quanquam autem nolim veram Theologiam Aοκυιδαλῶν quandam & certis svllabis astrictam scientiam censeri (quod Magicarum duntaxat artium proprium est) tamen vbi quid ex Dei verbo aut Patribus recte ac ordine probandum est, verba ipsa primaria neque detrahenda sunt, neque mutandaneque iis quicquam addendum, quo in tuam sententiam facilius ea contorqueas, aut inclines, Ne addite, inquit Dominus, ad verbum illud quod praecipio vobis, neque dotrabite de eo. Patrum autem scripta quanquam non sunt eiusdem momenti, aut tam sacrosancta: tamen quia non nisi ex verbis svncere recitatis potest mens autorum percipi, idem quoque a vero teste (qui sibi fide adhiberi vult, quique probare recte & vere quidpiam ex iis cupib)est obseruandum, vt nihil Patrum scriptis & verbis, vel addat, vel detrahat, aut in iis immutet. Nam, vt etiam preclare Hilarius lib 8. Trinitat, scribit, ex verbis inordinate prolatis, addo ego & recitatis, haeresis oritur: atque idem lib. I. eiusdem operis, Optimus est lector, ait, qui dictorum intelligentiam exspectat ex dictis potius, quam imponat, id est, vt ipsemet Lom bardus lib. I. Sentent. Distinct. 22. cap. 9. interpretatur, qui ex dictis, & verbis eius autoris, quem profert intelligentiam retulerit magis, quam attulerit: neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Ergo licet, ait idem Hilarius lib. S. Trinit. ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non extare dictorum. Adeo vt prope furor sit, vt ad tuam sententiam aliquem veterum inuitum pertrahas, mutare illius verba, eanque corrumpere addendo quidpia, vel detrahendo, quod certe quidem iste saepius (quemadmodum tum ex Elencho nostro, tum ex collatione apparebit) manifestissime facit. Ex quo fit, vt etiam ex hac secunda falsi testis definitione Reus falsi merito, & citra calumniam peragatur a nobis Lombardus: ideoqe fide illi, illiusque scriptis esse detrahendam contendimus. Tertia denique falsi testis, falsique testimonij ratio & nota in eo posita est, si ratio dictorum scriptorumque alienorum, vel omnino praetermittitur, vel mutatur. Fit enim hac ratione, vt quod verum & solidum in ipsis autoribus extat, euadat ieiunum, aut dubium, dum absque ratione recitatur: ideoque nutet illius totius conclusionis firmitas. Saepe etiam sit, vt in alienum sensum detorqueatur, & incommode di- ctum collectumque appareat, quod detracto conclusionis fundamento, tanquam basi sua, proponitur, aut aedificatur. Praeclare enim Hilarius lib. 4. (quod etiam Lombardus ipse lib.I. Sentent. Distinct. 24g. cap. 8. Velut auream plane sententiam transcripsit) sntelligentia dictorum, ait, ex caussis est assumenda dicendi. Ideoque, idem Hilarius conqueritur de haereticis, lib. 9. Trinit, quod adimplerent aures ignorantium sola haec (quae citant) & nuda memorantes, aut absolutionibus eorum tacitis, aut caussis: cum dictorum intelligentia, aut ex propositis, aut ex consequentibus exspectetur. Atqui infinitis locis hoc modo vel in vno hoc primo Sententiarum libro peceat Lombardus, vt merito fides ei propterea sit detrahenda. Quod si quemadmodum leges ipsae Romanorum sanciunt, qui priuati hominis testamentum interleuit, lege Cornelia de falsis, falsarius est, & falsi crimine tenetur, I. 2. D. ad ICornel. de falsi quid de eo sentiemus, qui in puplicis illis tum S. scripturae, tum veterum Patrum scriptis aliquid deleuit, aut adiecit, aut interleuito Si qui nummos aureos raserit, vel instrumenta, quae probari non possunt, produxerit: vel falsas constitutiones protulerit, falsarius est, & lege Cornelia damnatur: qualis, obsecro, censendus est, qui sancta Patrum scripta rasit, qui falso eorum dicta protulit, & in quaestione tam augusta, (qualis est omnis, quae de vera fide, & Christiana religione instituitur disputatio) proposuito Plus etiam dicam, non modo Lombardum ipsum falsi tenerised eos quoque omnes, qui illis falsis scientes prudentesque iam vtuntur, aut in posterum vtentur, reos esse & ipsos falsi pronuntio. I. Si vteris instrumento, C. De fide Instrumentorum. Atque haec quidem de prima horum Petri Lombardi scriptorum, abrogandorum, & damnandorum caussa dicta sunto: quam praetermitti a me debuisse, nec ipsa Dei gloria sinebat: nec Patrum orthodoxorum, qui ab isto tam faaede mutilantur, reuerentia & autoritas patiebatur: nec ipsa denique conscientiae meae quies concedebat. Praetermitto vero, quod doctissimus ille Antonius Sadeel, amicus meus, in loco communi De Verbo Dei totam Scholasticorum istorum agendi rationem dubiam, incertam, & Academicam, minimeque Christianae fidei consentaneam esse luculenter demonstrauit. Venio igitur ad secundam istius scriptionis exautorandae caussam, quae in eo est, quod sit hic idem Lombardus, in hoc praesertim opere, scriptor, vt ego quidem iudico, perniciosus. Sputis fortasse me cooperient propterea Scholastici Philolombardi: sed (vt illi coelum terrae misceant) Dei veritas, etiam ipsis rumpentibus, est tuenda, quando ludaeorum & Pharisaeorum primoribus corde frendentibus, & dentibus etiam suis stridentibus, Stephanus tamen puram Christi doctrinam confessus est. Scio quid loanni Scoto Bedae discipulo acciderit, qui cum Ludouici pij seculo libellum Dionysij de Hierarchia enarraret, & opinionem tunc receptam in Ecclesia, de Oblatione Camis Dominicae pro viuis & mortuis taxaret, a discipulis suis in media ipsa schola graphiis confosss est. Sed quia & in vita, & in morte Christus mihi lucrum est, quicquid tandem omnes veritatis Dei hostes in me sint machinaturi, dicam quod ad Dei aeterni & omnipotentis gloriam, illiusque veritatem sartam tectam tuendam pertinet, pro qua sum vita ipsam profundere, si Dominus voluerit, mihique affuerit, paratus. Esse vero haec scripta Petri Lombardi perniciosa fidem faciunt, vel haec duo, vt pauca e plurimis, breuitatis gratia, commemorem: Vnum. quod totam de S. Trinitate, & reliquis Christianae fidei partibus doctrinam, quae conscientiarum aedificandarum gratia a Spiritu sancto dictata est, in quandam inanem Mataeologiam, & curiositatem commutauit. Alterum, quod ex Patrum. i. hominum scriptis potius, quam ex ipso Sacrosancto Dei verbo scripto pendere nos suo exemplo docet, cum de sacra Scriptura citet omnino paucissima quaedam: de Patribus autem pleraque fere omnia sua. De vtroque igitur hoc pernicioso exemplo aeque breuiter aliquid dicamus. Ac primum huius scriptionis curiosam Mataeologiam esse periculosam, quis dubitat: Finis Scripturae, inquit Paulus, imo verae omnis Theologiae, est, vt perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum perfecte instructus, 2. Timoth. 2. Versi iy. Ex quo fit, vt idem cap. 2. Vers22. aperte damnet stultas illas quaestiones, quae pugnas gignunt, &, vt alibi idem loquitur. λoνoμαMας. Vnde damnantur, quicunque carnis & prudentiae suae sensu turgentes ingerunt sese in ea, quae non viderunt, nec ex Dei verbo sa¬ pere sunt edocti, Colossi 2. Verssig. Finis denique omnium Theologicorum scriptorum, vti & ipsius Scripturae, hic est, Charitas ex puro corde, & conscientia bona, & fide non simulata. I. Timoth. I. Versig. Ergo qui ab hoc fine recedunt, & pro conscientiarum pace, perturbationem afferunt: pro charitate, pugnas & ri xas inter seipsos serunt: pro fidei luce, intricatas & inexplicabiles quaestiones: denique pro vero cognitionis Dei vsu, curiosas tan tum, & ωεξρξαδῶρας εννoας: sunt sane perniciosi scriptores, & merito a Christiana simplicitate damnadi. TisMp, ait Isocrates in oratione contra Sophistas, ικ αν μισμισεμεν δμα, κ καταφάονμνειε, σξτον μόν τυν τε τας εμιδως δεωτζιξοντυν: σ ωξοοτοtμντας μῖν τον αλῆσεεαν ζητυιι, ενπῶς δε ιν αXῳ τῶν επαδMεRμάτυν Qeusm κeκe &κipuσ. Quis non oderit, & simul contempserit primum quidem eos, qui circa rixationes versantur, qui profitentur quidem se veritatem quaererere, sed in ipso statim rerum a se promissarum initio falsa dicere aggrediuntur, Sed & praeclare Homilia iI. Ex ameri sui docet Basilius, quod Ecclesia Dei, vel scripta Theologica legens, vel conciones audiens non exspectat audire res inanes, & curiosas: sed eas, quae ad suam ipsius aedificationem pertineant, & quaestionum vtilium tractationem. Melior est enim, vel ipso Lombardo teste lib. I. Sentent. Dist. 4I. cap. afidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Ergo omnis in vere Theologicis scriptis (qualia haec esse dicuntur)curiositas, & quaestio, quae extra pietatis vsum est, damnatur, tanquam perniciosa. At vero in quonam vllo scriptore, vel plu res, vel manifestiores sunt huiusmodi quaestio¬ nes, quam in istor Id quod nostrorum Scholiorum in hunc librum primum lectio verissimum esse comprobabit. Quod ad alterum autem, nempe, quod admodum raro ad ipsum verbum Dei, aut nunquam: ad hominum autem scripta vtplurimum in his scriptis reuocemur, de eo ambigere nemo potest, si quis vel ipsum horum librorum prooemium solum a simine salutarit, vbi Patrum authoritates pro fundamento totius suae doctrinae se prolaturum profitetur. In quo a seipso refutatur aperte, qui lib. I. Sentent. Dist. II. cap2. ait, Euangelium continere integram fidem. Ergo extra illud, nihil erat quaerendum homini Theologo, quod nos docere vellet. Itaque cum ait idem lib. I. in difficillima quaestione Distinct. 24. cap. I2. Ex autoritatibus Sanctorum ostendi oportet, ne coniecturis nostris aliquid ausi dicere videamur, fallitur. Dicendum enim erat, Ex autbo ritate S. Scripturae. Chrysostom. in Ioan. io. Homis. 98. Qui sacra, inquit, non vtitur scriptura: sed aliunde ascendit, & non concessa via, is fur est. Ideo ludais dicebat, Scrutamini Scripturas. Sed iam hic erat istorum Theologorum perniciosus mos, vt hominum scriptis, non autem Dei verbo vellent inniti. Ergo ex his perniciosa esse ista scripta, facile omnes aequi iudices iam mecum intelligunt. Restat vt hunc eundem in hoc eodem opere ridiculum scriptorem esse ostendamus. In quo sane praetermittam linguae Latinae inelegantia. vel styli, ineptias: imo etiam soloecismos & barbarismos condonabo. Sunt haec vitia illius aetatis. Sed quod intelligo, facile vel Oecan¬ ipse huius comentator verum esse ostendet. Primum quum perpendens quae quaestiones vtplurimum ab isto proponantur, ait, Istae difficul. tater vocales sunt, i. de sullabis: non autem reales, de re vlla. Est autem illud ridiculum hominem Theologum svllabas & verba consectari, quibus aihil subsit rei aut doctrine, quae vtiliter edisci possit. Deinde idem saepe Methodum probationesque istius scriptoris examinans, tandem respondet, Quanuis conclusio sit vera, tamen ille modus ponendi accipit aliqua fulsa. Quid autem est magis ineptum aut ridiculum, quam ex falsis verum, in S. Theologia praesertim, astruere velleDenique illud quoque pro colophone addendum est, quod Thomas ipse in I. parte quaest. 8g2. Artic. I. in responsione, grauiter & vere animaduertit, vt ostendatur, quam ridiculam Lom bardus faciat ipsam Theologiam, quum probationes dogmatum suorum prorsus ineptas af fert, quales certe sunt pleraeque huius autores omnes, Derogatur, ait Thomas, fidei Christianae, quum aliquis ad probandam fidem inducitrationes, quae non sunt cogentos. Cedit enim in irrisionem infidelium. Credunt enim quod huiusmodi rationibus innitamur, & propter eas credamus. Et haec quidem ostendunt quae iam autoritas sit istis scriptis relinquenda: quibus tamen solis, velut iustis fundamentis, innititur & incumbit tota Scholastica, quae dicitur Theologia.

6

CAP. VI Quae pro tuendis istis P. Lombardi scriptis afferri soleant: & breuis ad ea responsio. vae cum vera sint, conantur tamen nongBnulli Lombardum vel defendere, vel excusare. Quorum certe quidem rationibus, ne quem fortasse moueant, est hic quoque a nobis respondendum. Neque enim, vt ait Hieronymus, ita debemus bona recipere, vt mala quo que recipere cogamur. Imprimis autem illi istas rationes afferunt, quarum est haec. Vna, quod quae in Lombardo pro grauissimis erroribus, aut etiam falsis testimoniis, & corruptis locis annotamus, ea sunt tantum μνημονικα quaedam ἀμαρληματα, qualia etiam optimis quibusque, & fidelissimis scriptoribus plerunque accidunt, quod nemo, qui multa legerit, tam sit memoriosus, vt omnium sigillatim recordari queat. Praeclara sane defensio: imo grauissimorum Lombardi criminum confessio potius, quam eleuatio. Quomodo enimpossunt censeri ἀμαρληματα μνημονιμα, cum ad manum essent Lombardo ipsi authorum codices, quos proferebato Sic enim, quae citat affert, vt eum ex ipsis codicibus descripsisse, non ex veteri quadam memoria repetiisse & recitasse satis appareat. Deinde quomodo in singulis, quae producit, testimoniis sic memoria laberetur, vti eum fecisse demonstrauimuss Cur non saltem vel in vno quopiam loco memoriae suae infirmitatem excusaret, aut de penuria codicum sua conquere¬ retur) Quid quod Lombardo μνημονις illa ἀμαν¬ Tηματα condonanimus, & alia esse docemus, quam haec ἀπαφαἰτατα & ἀνατολἰῆnuα. Denique si haec sunt Lombardi memoriae duntaxat lapsus, cur non sunt a tot secutis postea interpretibus emendati, & pro illis ipsa autorum verba restituta: Nam si exceperint, Bonos illos discipulos noluisse detegere pudenda sui Patris. Ergo ista in Lombardo fatentur esse pudenda, sed a se eandem negligentia postea fuisse praetermissa, quam ab ipso primum fuerunt admissa. Deinde respondebo, hoc illis ipsis (qui toties Aristotelis nomen in ore habent) saltem venire in mentem debuisse, Amicus Plato, magis tamen amica veritas, ne videlicet vitia ista, quae tam multos postea in errorem induxerunt, in Lombardo inemendata relinquerent. Erat sane hominum Theologorum, & Dei gloria tueri, se profitentium, dicere etiam patri suo, non Noui te, vt Dei veritas sarta tecta, & illibata permaneret, Deut. S2. Versio. Haec igitur est nostra ad primam eorum excusationem responsio. Altera defensio, quae ab ipsius patronis profertur, est haec: Ab Aquila non cerni muscas, & quae nos, reprehendimus esse minutula quaedam & exigua, que ab ipso sunt merito neglecta. Respondeo vero neque istum esse tam eminentem Aquilam, vt in haec, quae obseruauimus, descendere non debuerit: neque etiam muscas, aut res leuis momenti esse ea, quae in eo annotauimus. Quae enim erant huiusimodi, vt incolumi autoris sensu praetermitti possent, nequaquam reprehendimus. Nec enim, vt ait Hieronymus nobis cura est de vocabulo, vbi sensus est in tuto) Et recte. Verum audiant ipsi Scholastici & discant, in rebus tanti momenti, qualis est religionis Chri stianae constitutio, esse quantumuis exigua, tamen diligenter perpendenda. Id quod eos ex Chrysostomo potius, quam ex me audire malo, Sic enim idem Homil. i9. ad populum Antiochenum: Hoc exiguum, ait, neglectum & omne, quod est reliquum, destruit. Saepius nanque qui domos aedificant, & tectum imponunt, unius tegulae excussae curam non habentes: totam domum per diderunt: & in vestimentis hoc ipsam euenire quis cernere possit. Etenim parua in illis facta scissura, nec resarcita, magnam facit discuptionem. Hoc & in torrentibus multoties euenit. Scio quid Hieronymus de optimo genere interpretadi ad Pannachiu scripserit: non se interpretem, imo ipsorummet alienorum verborum recitatorem duntaxat profitetur, adeo vt pene nusquam suam ipse vocem sonare voluerit. Scio quid de vo. interpretibus idem scribat, a quibus sunt multa ex sacris Bibliis praetermissa. Sed nec in eo laudandi sunt illi vo, nec eos, quos citat, autores conuertit iste in aliena linguam, vt, illi S. Scripturam. Itaque minime, vt illi est, excusandus Lombardus. Tertio loco dicunt Lombardum olim sic in suo Codice legisse, quemadmodum profert. In quo primum illi ipsi strenue sibi aduersantur, cum antea dixerint hos fuisse lapsus memoriae. Deinde falsum est, Autorum, quos citat, eodices illo tempore fuisse tam dissimiles & diuersos ab iis, quos sequens aetas habuit, & nostra haec quoque legit. Nam & ipse Lombardus eundem locum saepe bis citans illic recte transcribit, vbi eum ad suum propositum non torquet: alibi eundem corrumpit, dum vim illi facit, & ad suam sententiam accommodat. Praeterea eruditissimi viri plerique Augustinum & alios veteres ex plurimorum & diuersissimorum codicum collatione saepe emendarunt, & quidem diuersis temporibus, atqe etiam hoc nostro seculo: nulli tamen Lombardi lectionem vel retinent, vel vnquam fuisse ostendunt. ac ne Monachi quidem ipsi & lesuitae postremi operum Augustini emendatores. Denique etiam plurima vel addita vel detracta cernuntur, quae cum ipsamet autorum & locorum, quos Lombardus affert, mente manifeste pugnant, vt hac audacia excusari minime possit, nisi fortasse apud eos, qui, vt ait Hieronymus, Hiberas nenias libris authenticis praeferunt. Quartam defensionem pro Lombardo hanc afferunt: nimirum eam, quam habet nunc Lombardus, lectionem logi iam temporis praescriptione tuta esse, ac eam quoque, quam ex iis locis colligit, doctrinam in Ecclesia longa iam consue tudine & assensu hominum esse comprobatam, vt de ea, aut aduersus eam ne mutire quidem vlli mortalium iam fas sit. Quid igitur) Equidem illud respondeo, quod Chrysostomus Hom il t9. ad Populum Antiochen. de vitiis grauissimis, sed iam longo vsu inueteratis agens, ait, Ne mibi iam aliquis consuetudinem praetendat. propterea enim indignor & irascor, quoniam consuetudinem vincere non possumus. Hicronum. in 2. praefatione in lobum: Tanta est vetustatis consuetudo, vt etiam confessa plerisque vitia placeant, dum magis pulchros habere volunt eodices, quam¬ emendatos. Ergo quid mihi, obsecro, consuetudinem pro veritatis munimento profers, cum ea sit tam rerum malarum falsaeque doctrinae autor & custos: quam bonae & verae, quemadmodum ait idem Chrysost. Homil. 28 ad Popul. Antiochens lllud potius Augustuni ad Casulanum sequamur, Censuetudinem laudamus, quae tamen contra Catholicam fidem nihil vsurpare dignoscitur. Nam ait idem in lib. de Baptismo Paruulorum, Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est & malignus, quibus veritas reuelatur: aut circa Deumingratus est, inspiratione cuius Ecclesia eius instruitur. Nam Dominus in Euangelio, EGO SVM, inquit, VERITAS, non dixit. Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati. Denique, vt ex ipsis Pontificibus Romanis aduersus Pontificiae doctrinae & Romanae Theologiae patronos aliquid adferamus, verissimam esse contendimus illa InnocentiI III sententiam, qui ait, Malam consuetudinem, quae vetus est, esse veterem errorem, qui idcirco nequaquam sit excusandus. Ex quibus fit, vt nec ex longi temporis praescriptione, quonia aduersus Dei veritatem nulla est temporis praescriptio: nec diuturno hominum assensu confirmetur istorum scriptorum autoritas, si ab ipsa Dei veritate oppugnari demonstrabitur. Verum quinto loco fortassis excipient, nec ab ipsis Euangelistis & Apostolis verba Veteris Testamenti, quod citant, religiose fuisse seper obseruata. Sed huic excusationi facilisest resposiot Apostolos & Euangelistas eodem omnino Spiritu in illis citandis, quae ex Prophetis afferunt, fuisse impulsos, quo ipsimet Prophetae, dum illa scriberent. Idem enim Dei spiritus vtrisque dictauit. Ergo quod quaedam verba mutant nonnunquam Euangelistae aut Apostoli, id faciunt interpretationis tantum facilioris gratia. interea tamen sensum verum & mentem sequuntur, atque retinent. Itaque, quemadmodum ait Hieronymus de optimo genere interpret. Tan ta sermonum. varietas Spiritus vnitate concordat. Deinde Apostoli non sunt nudi alienorum ver borum recitatores, quemadmodum iste: sed etiam eorum suo iure interpretes, vtpote qui Dei Spiritu sensum non verba olim loquebantur: ergo sensum, non verba quaesiuerunt. Et ista quidem de Lombardo & Lombardicis scriptis hactenus. Sequitur Elenchus noster, quem vt verum esse probemus, ipsummet Lombardum postea audiemus loquetem. Vnum modo Lectorem admonemus, adiunctam esse ad huius libri calcem Synopsin Veteris, & or¬. thodoxae fidei de S. Trinitate, quae ex receptis Symbolis & Conciliis a nobis collecta est, quam breuissimam longissimae Lombardi scriptioni, & toti ipsius libro primo Sententiarum in studiosorum gratiam opposuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Prolegomena