Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 4

1

AD DISTINCT. IIII CAP. I.

2

Nulla enim res est. Locus ex lib. I. de Trinitate cap. I. circa principium sumptus, in quo transcribendo praetermisit iste vocem Ounino, quae non est nihili apud Augustinum, praesertim ad huius loci confirmationem, nempe, Ne Deum quide ipsum sese genuisse, quia omnino res nulla, id est, Res nullius generis, naturae, aut ordinis seipsam gignit. Deus quidem etsi res quaedam esse dicitur: tamen vt idem Augustinus docet lib. de Cognitione verae vitae capite 2. ab omni praedicamento excluditur. Itaque ab omni rerum genere: adeo vt, nisi particula & συsματα yopuua, Omnino, addatur hoc loco, non satis firma vis huius Augustiniani argumenti videri possit. Damascenus lib. I. de orthodoxa Fide, cap. 4. ζδεν Dδῶν ἐρτυν ις Oεoς. οOχῶς μοῶν, &οN ῶς καῳ τα δητα, & κῳ αῶτο το cυας ῶν. Itaque το καῳ gνiαν ibidem, vt & a Basilio & a Dionyvs. Eccles. Hierarchcap. 2. nominatur. facit ad nostrae sententiae cofrmationem quod idem August. in Enchiridio cap. I. & alibi hanc sententiam, Quod nemo seipsum generet, tantum de solis hominibus vsurpauit. Hic autem generalissime, etiam de Deo ipso. Ergo vox. Omnino erat necessaria. Cicero in. oratione de prouinciis Consularibus, C. Caesari, ait, supplicationes decreuistis, numero, vt nemini vllo ex bellos honore, vt omnino nemins.

3

AD CAP. III

4

I Solus potens, id est, Vnus. Sic Augnstinus, & quidem perspicue, un quibus verbis nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus: sed beatus, & solus potens, Rex regum, & Dominus dominantium: quod est vnus, solus & verus Deus ipsa Trinitas. Hic obscure, id est, Vnus & solus verus Deus, qui est ipsa Trinitas. Hic enim quum ait, Qui Vnus est Trinitas, obscure docet, & barbare loquitur: Augustinus aperte, Quod est unus Deus, &c. quia vox ista, Quod, ad rem ipsam seu ucur spectat, quae cum sit vna, non in ea Trinitas, sed in numero Personarum, & distinctione earum quaerenda est. Thomas in r. Quaest. 2I. art. primo, Ad 4. Quum dicimus Trinitatem in vnitate, non ponimus numerum in Vnitate essentiae, quasi sit ter vna: sed Personas numeratas ponimus in vnitate naturae. De quo luculenter in nostro contra Genebrardum Valentini Oentilis furores reuocantem libello scripsimus vbi hominis impudentisumum os tandem occlusimus. Vt tamen gratificer scholasticis, corumque doctrinae studiosis (quanquam, praeter dira conuitia, nullum ab us praemium me repor. taturum video) monendus est sector, istam opinionem & sententiam tam blasphemam, quae negat recurrere ac, conuerti inter se tres Personas, & vnicam illam essentiam, quaeque falsam esse hanc enuntiationem contendit, Tres Personae sunt vnica illa diuina essentia, fuisse Gilberti Porretani, quod crederet ille latius patere diuinam essentiam, quam tres ipsas Personas. Vixit autem temporibus Bernardi Abbatis. Clareuallensis, & quemadmodum refert Bernardus ipse Sermo. So. in Cantica Canticorum, dixit, Diuinitate Deus est Deus: sed diuinitas non est Deus. De quo vide Thomam in I. quaest. 29. artic. 6.

5

Non tres Deos. Longe commodius ad refutandum superiorem errorem recitaret iste, quae idem Augustinus eodem lib. 2. cap. 9. I. sequenti habet, propterea quod cap. 8. eo proprie spe ctat, vt doceat quae substantialiter de Deo dicuntur, aequaliter de singulis illis Personis enum tiari, i. Patre, Filio, & Spiritu sancto: non autem vt probet idem esse Deitatem totam, & tres Personas, contraque: vel idem esse Deum & Deitatem ipsam: item bonitatem qua Deus est bonus, esse idem re cum Deitate, atque ex his vnum altero latius non patere. Quod hic docendum erat. Ergo in illo cap. 9. haec Augustini verba sunt, eanque ad hoc argumentum aptissinia. In rebus, ait, quae participatione magnitudinis magnae sunt, quibus aliud est esse, aliud magnas esse (sicut macna domus, & magnus mos, & magnus animus, ln his ergo rebus aliud est magnitudo: aliud, quod ab ea magnitudine magnum est. Deus autem, quia non ea magnitudine magnus est, quae non est, quod ipse, vt quasi particeps eius sit Deus, quum magnus est (alioquin illa erit maior magnitudo, quam Deus. Deo autem non est aliquid maius) Ea igitur magni tudine magnus est, quia ipse est eadem magnitudo, Hoc & de bonitate, & de aeternitate, & de emnipotentia Dei dictum sit, omnibusque omnino praedicamentis, quae de Deo possunt pronuntiari, quod ad seipsum dicitur. Haec infra Dist. 22. discerpit iste¬ & quidem intempestiue. Basil. lib. I. contra Eunomium refutat eos, qui communem illam trium Personarum essentiam cogitant tanquam materiam ωες ὑπάiρχεμσων, qua tres illae Personae constent. Nam diuisionem hac ratione fingunt in bona illa diuina essentia, vel constituunt Tri¬ nitatem Deum aggregatum, praeter reliqua absurda quae Beruardus Sermo. 8o. in Cant. Canticorum enumerat. Vide quae annotauimus in Enchirid. Augustinianum cap. 9.

6

S Dicimus Deum, solum esse. Plane detortus ab Augustini mente locus: id quod ex ipsis verbis vere repraesentatis perspicue apparebit, Quia vero dicimus & Deum solum ipsam Trintatem, quanuis semper sit cum Spiritibus & animabus sanctis: sed solum dicimus quod Deus est, quia non & illi cum illo Deus sunt, &c. Iste vero sic conmutat Augustini & quaestionem & verba, Dicimus Deum solum esse ipsam Trinitatem, tanquam Augustinus, quid Trinitas sit, explicaret, qui tantum huius vsitatae inter orthodoxos phrasis Deus, solus est in colis, vim & notione explanat.

7

Censura.

8

Hae tot quaestiones, quae & hic fiunt, & postea sequuntur, vtrum dicendum sit, Deus Deum genuit: vel Diuina essentia Deum, vel Diuina essentia diuinam essentiam, vel Pater Filium, sunt ex hoc vno ignorantiae fonte omnes ortae, quod Theologi seu potius scholastici isti melioris literaturae fuerunt ignari, atque adeo imperiti ipsius Latinae linguae, qua tamen omnia sua do gmata tradiderunt. Ergo non animaduerterunt apud omnes, qui modo Latine siue de rebus sacris, siue de profanis loquuntur, scriptores concreta pro abstractis, quemadmodum vocant, & abstracta pro concretis nonnunquam vsurpari. Sic Christus hominem gestare dicitur ab Au gustino, pro humanitatem, vel humanam natura gestare, lib. de Agone Christia. Actiones qui¬ dem sunt suppositorum, non ipsius naturae in abstracto confideratae (vt recte hoc loco annotat Durandus) vnde fit, vt quicquid actionem: actionisque modum significat, ita efferri proprie debeat, vt per vocabulum μαεκειμλυου σημαντκὸν, 2I. per concretam & inhaerentem in ipso indiuiduo naturam enuntietur. Nam proprie dicendum est, Homo disputat, non autem, Homeitas, vt ita loquar, disputat: Homo gignit, non, Homeitas gignit: equus portat, non equina natura vel equeitas portat. Sed cum de rebus, explicandae nostrae notionis: gratia, distincte loqui mur, & quid in indiuiduo sit ipsa indiuidui natura, vel illius accidens, spectamus, tunc hoaν ab. stracte & per se cogitamus, spoliatam omnibus accidentibus, atque etiam naturaliter inhaerentibus proprietatibus. Ex quo fit, vt multa ipsi essentiae nude, atque per se cogitatae tribuantur, tanquam ipsius propria. Sic dicimus, Humanitas seu humana natura gignit humanam naturam vocabulo abstracto vtentes. Sed quid in proeposita quaestione verbis est opuss Siue enim dicatur, Deus Deum genuit, siue, Essentia diuina di uinam essentiam: siue, Deus diuinam essentiam genuit, certe propter, vnitatem diuinae naturae, quae multiplicari non potest, omnium istarum loquutionum eadem mens est & sententia, nempe haec, Pater Filium, genuit. Itaque & Deus & Essentia tunc relatiue siue personaliter sumitur, pro ipsa duntaxat Patris persona: non autem generaliter, absolute, & essentialiter, licet aliter Richardus, Oenebrardus, & alij similes insulsi homines sophistae sentiant, ac rixose magnis voluminibus contendant. Velle enim & affrmare Filium esse ab anae simpliciter, non autem ab ὑποσανiς Patris genitum, est haereticum, vt docet Basilius in exemplari Fidei, quod extat inter ipsius epistolas: &sic quoque in Concilio Lateranensi habito sub lnnocentio 2. aperte definitum est, & in nostra Synopsi transcriptum:

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 4