Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 3
I Per creaturam. Manifesta primum pulcherrimi loci deprauatio, quod κτον του κοσμςυ (qua phrasi ex Hebraeorum idiotismo, Paulus vniuersum hunc mundum complexus est)ad so lum hominem hic restringit. Na quod παοα κπῶς, id est, omnis creatura, apud Marcum cap. IG. V.Is pro hominibus solum sumitur, idcirco fit quo id requirit loci illius argumentum & tractatio. Agitur enim de praedicatione Euancelij, quae non nisi hominibus & κοκαῖς κπνεων, id est, ratione vtentibus creaturis fieri potest, ac debet. Hic autem Pauli locus alio spectat, nempe reddi homines ipsos, qui Deum ignorant, inexcusabiles, quod ex reb) coditis (veluti e coelo, & pulcher rimis, quae in eo sunt, svderibus, e terra, & vario terrae ornatu) Deus cognosci potuit. Ergo un¬ οις τό κὸσμον perinde sonat, atque mundus ipse conditus: & de toto mundo, ac singulis illius partibus intelligitur, quae sunt nobis &ψευςα Ie δεαἰτον σεὸν argumenta. Deinde altera est eiusdem loci labes, quod κτισμς τῶ κὸσμον apud Paulum passiue sumuntur pro rebus ipsis seu condito mundo, ex quo intelligitur aliquem esse Deum. Hic vero sumit actiue pro homine ipso intelligente. Na il lud Per barbare redditu Proamo non rem ipsa, quae agit, significat: sed instrumentum potius, per quod agimus & percipims, vti praeclare explicatur in eodem argumeto lob. 2O. V. 2S. Sap. I2. V. I. & g. Id quod etia ex 2. M. Tullij lib. de Nat. deorum appa ret, ex mundi nimirum huius cospectu intelligere omnes homines, quantumuis verbi diuini ignaros, aliquem esse Deum. Ergo hic duplex error in citando Pauli loco admissus est: quem nos ( quoniam obscurus est, & in eundem locum iste ipse hoc eodem capite bis impingit) recitamus. Sic igitur habet: τα ταοξατα αυτούατῳ κτινεως κo¬ σμον Cτυiς πτονημασι νοξμλυα νάπoξατυι, vτe αiδoς αVreῳ δῶνωάμῆς, και πειOτυς ῶς το ἐενωι ωυroς δωτολνῆroiς. Id est, Ipsius enim inuisibilia, dum ex rebusconditis intelliguntur, ex creatione mundi perspiciuntur, aeterna videlicet eius tum potentia, tum diuinitas: ad hoc vt ipsi sint inexcusabiles.
2 Visibiles & inuisibiles. Inepte profecto siue mente, siue verba Pauli spectes addita est vox lnuisibiles a Lombardo. Paulus habet duntauat, ἐκ τυς κνισεως κνόμου, & ποιημασι, id est, ἐκ τῶν SMeno¬ μλῶν, vt interpretatur Apostolus ad Hebraeos, cap. II. Versi, tertio: nec addidit Paulus ἐκ τῶν do¬ φἀτυν, aut ἐκ μι φαινσμενων, id est, ex inuisibilibus Dei operib: inuisibilia Dei cognosci. Sed & ab Ambrosio ipso satis refutatur Lombardus, quem tamen sequenti capite laudat. Habet enim Am brosius: Deus, qui natura est inuisibilis, vt etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem visibilitate sua manifestauit.
Ad sensum autem Apostoli quod attinet, omnino praeter institutum & sensum Pauli putat Lombardus homines intellexisse opera Dei inuisibilia per alia inuisibilia. Praeterea fallitur iste, qui per illa visibilia Dei opera putat agnitam fuisse ab hominibus non renatis S. Trinitatem, aut illius vestigium. Nec enim eo collimat mens Pauli Rom. I. V. 3I, sed id tantum docet, quod est Ps. Ip. ex Sole, Luna, aliisque visibi¬ libus Dei creaturis ipsius potentiam & aeternitatem fuisse, etiam ab illis non renatis hominibus agnitam. Dei vero oα, ait Basilius, sine ipsius verbo cognosci non potest.
Deus reuel auit illis. Hoc Reuelauit, inepte est conuersum. Habet Paulus Rom. I. V. I9. Iparipure, & supra dixeratτ τνορὸν Oει φανερὸν δοιν ἐν ω uAois, fd quod de Deo cognosci potest, manifestum illis fecit Deus. (Est autem aliud reuelatio: aliud manifesta, & cuiuis homini exposita cognitio, ac notitia. Reuelantur quae obscura & tecta erant. Manifestantur autem quae ad intuendum omnibus proponuntur) Etsi vero vetus interpres iφανiρωνe conuertit barbare Reuelauit, tamen a mente Pauli noluit esse discessum: quemadmodum aperte facit hoc loco Lombardus.
Viderunt etiam. Illud Etiam additum est August, non sine incommodo sententiae. Sc enim August. Diderunt quicquid mutabile est, non esse summum Deum: & ideo omnem animam, mutabilesque Spiritus transcenderunt, quaerentes summum Deum. Hunc eundem locum sicut habemus in nostris exempl. citat Beda in suis Collectaneis, ne quis vitio codicis deceptum Lombardum existimet.
Omniumque principium. Hoc quoque additum est ad Aug. sed nullo sensus dispendio. Voluit enim Lombardus explicare quid summum Deum esse significet.
Deinde viderunt. Est & hic quoque locus ex Aug. sumptus, sed misere truncatus, que eundem tamen verius ex autoris sententia citat Beda in suis ad Rum. cap. I. Collectaneis, Sic habet Augustinus. Deinde viderunt (iidem philosophi nimirum) omnem speciem in re quacunque mutabili, qua est, quicquid illud est, quoquo modo, & qualiscumque natura est, non esse posse, nisi ab illo, qui vere est, quia incommutabiliter est. Lombardus confundit argumentum Augustini, & μξσον ταouλ oMqμoν tollit. Probat enim August. id quod mutabile est, ab eo esse, qui vere est, quia quod vere est, incommutabiliter est. Illud enim quod mutatur, vere non est: sed ab eo, quod est natura incommutabile, habet esse, tanquam a fonte. Lombardus igitur pro illis Augustinianis substituit haec sua. Deinde viderunt omne quod mutabile est, non posse esse nisi ab illo, qui incomutabiliter & sim. pliciter est. Dixit Augustinus, Nisi ab illo qui vere est, quia incommutabiliter est. Illud etiam Simpliciter, etsi ex eodem Augustini loco transcriptum est, tamen vim optimi argumenti, quo tertio loco iidem illi philosophi vtebantur, elidit.
I Corporis speciem. Obiter annotare libuit, vocabulum Speciem & hoc loco, & in disputatione de Sacramentis apud August. & illius seculi eruditos Patres pro ipsa rei substantia, & &niudes forma sumi: non autem pro externis rei accidentibus seu qualitatibus, qualis est, color, figura, &c. Nam Spiritibus tribuitur hoc loco species, qui colore, figura, & huiusmodi accidentibus prorsus carent. Eodem significato & Cyprianus in lib. de Coena Domini: & Ambrosius in libris de Sacramentis, vocabuloSpecies vtuntur.
Haec ergo tria. Ex August. libr. I4. de Trinit. cap. 8. sumptus locus, qui in alium sensum ab isto detorquetur. Agit enim illic August. non in vniuersum de trib. illis animae humanae facultatibus, quae memoria, intelligentia, & amor, seu affectus, seu voluntas dicuntur, & quarum memoria, & amor sunt communes homini cum brutis animantib. facultates: sed in ea duntaxat animae humanae parte seu facultate vestigia Tri nitatis quaerit August. quae ιεμονικὸν & Aoνικὸ μερoς vocatur, Verba Augustini sic habent, Nunc uero ad eam iam peruenimus disputationem, vbi principale mentis humanae (quo nouit Deum uel po test nosse)considerandum suscepimus, vt in eo reperiamus imaginem Dei, id est, Trinitatis. In qua ex variis ipsius actionibus inter se indissolubili nexu coniunctis, & tamen proprias, distinctasque actionum & effectorum notas & definitio nes retinentibus, aliqua Trinitatis imago apparet, nempe quod mens illa nμονικν meminit sui, intelligit se, dilligit se. Hic quoque cap. II huius Distinctionis in verbis, Proprie vero mens dicitur tacite agnoscit mentem humanam a reliquis animarum generibus apud Augustinum, in primisque in hoc ipso argumento, de Trinitate, & libris 14, & ig. cap. 9. distinguendam, ne subtilius argumentari hoc loco fortasse cuiquam videar
IVNDE potest. Leuis immutatio verborum Augustini, no leuem huius autoris culpam arguit. Hic legendum est, snde. Alias enim pror- sus est hiulca huius loci oratio. Ergo iste distiaxit sententia Augustini, & quod ille per parenthesin intelligenter inseruerat, hic propter dispunctionem temere immutatam, obscure refert. Sic enim Augustinus: Quae tria in sua mente naturaliter diuinitus instituta quisquis viuaciter perspicit, & quam magnum sit in ea (unde potest etiam sempiterna, immutabilisqae natura recoli, conspici, concupisci )reminiscitur per me moriam, intuetur, &c. Primum praetermisit iste vocem Sua, quae est apud Augustinum: vt doceat quenque nostram in seipso habere illam Trinitatis imaginem: & vocis Quisquis significationem tollit. Deinde continuam Augustini orationem secat in duas. Lombardus enim ait, eminiscitur enim, Augustinus autem. Quam magnum sit in ea reminiscitur per memoriam. Denique verba haec. Quam magnum sit in ea Lombar dus relinquit, hiulca prorsus oratione.
CAP. XVIII TMENS & notitia. Plures ab Augustino ex mentis seu auimae humanae facultatibus, earumque actionibus similitudines & imagines ad Trinitatis diuinae explicationem afferuntur, quae singulae per sese spectari & tractari debebant: non autem confundi, vt hic, veluti, in memoria, intelligentia, & voluntate, quae in eadem hominis anima inest, insinuat Trinitatem lib. Io, & lib. I4. cap. 6. Mens enim, ait, sui cogita tione se quodammodo in suo conspectu constituit. Qignit ergo mens dese ipsa cogitans, intellectum hunc & recognitionem suam. Sed ita sibi mens nota est cogitando, quemadmodum notae sunt res, quae memoria continentur. Ergo haec men tis de sese cogitatio est velut memoria quaedam quae gignit hanc seu conformationem, seu re¬ cognitionem, seu intelligentiam sui. Haec autem duo gignens & genitum, id est, Mens & Conformatio mentis in ipsamente, dilectione ter tia copulantur: quae dilectio nihil aliud est, quam voluntas. Ergo in memoria. intelligentia, & voluntate mentis humanae inest quaedam Trinitatis imago, ait August. Haec prima est similitudo. Secunda est quod earundem facultatum actiones quoque Trinitatis imaginem re ferunt: (quas idem Augusti. lib. Is. cap. V. Trinitat. ab ipsis facultatibus distinguit) qualis est conceptio mentis (quam tamen mente, ambigue vocat Augustin) )Notitia, Amor. Amor quippe ipse, & notitia simulsunt in mente, quae se amat, & nouit, ait li. 9. de Trinit. cap. 8. Sicut aute duo quae dam sunt mens & amor eius, quum se amat, ita duo quaedam sunt mens & notitia eius, quum se nouit. lgitur ipsa mens. i. conceptio & amor, & notitia eius tria quaedam sunt, & haec tria vnum sunt. Voluit enim Augustinus, quemadmodum ipse loquitur, id quod est in Trinitate inuolutum, his tot exemplis euoluere lib. 9. de Trinitat. cap. 4.
I NOTITIA eius. Praetermissa ab isto quaedam ex Augustino, alia vero trasposita, totum hunc, alias pulcherrimum locum de Trinitate, obscurant, tantum abest vt illustrent. Sic igitur reddimus his tenebris suam ex ipso Augustino lucem lib. 9. de Trinit, cap. I2. Omnis res, ait, quancunque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui. Ab vtroque enim notitia paritur a cognoscente, & cognito. Itaque mens quum seipsam cognoscit, sola parens est notitiae suae. Cognitum enim & cognitor ipsa est. Quod ergo cognoscit se, parem sui notitia gignit, quia non minus se nouit, quam est: nec alterius essentiae est notitia eius, non solum quia ipsa nouit, sed etiam quia scipsam. Quid igitur de amore dicendum est, cur non etiam, quum se amat, ipsum quoque amorem sui genuisse videatur2 Cur enim amando se, non genuisse dicatur amorem suum, sicut cognoscendo se, genuit notitiam suam: Ergo notitiam tanquam prolem nascentem deputamus. Est igitur quaedam imago Trinitatis ipsa mens & notitia eius, quae est proles eius: & amor tertius: & haec tria vnum atque. vna substantia. Haec iam ex ipso Augustino dilucida sunt: quae truncata, sunt obscurissima.
Tria imprimis in hac Distinctione videntur digna reprehensione. Primum quod Pauli locus Romanorum t. versiculo 2o. Ipsius enim ( Dei) inuisibilia ex rebus conditis intelliguntur, &c. pessime in alienum sensum detorquetur. Agit enim duntaxat de generali quadam de Deo notitia Paulus, ex qua cunctimortales (qui non omnino mente capti & destituti sunt) Deum aliquem esse intellexerunt, ideoque sunt inexcusabiles: iste autem ad specialem illam de Deo cognitionem hunc locum refert, quae tantum vere fidelium hominum propria est & peculiaris, & ex solo ipsius verbo habetur: nimirum, vt cogno¬ scamus quis sit verus ille Deus, & vt in vna & eadem essentia diuina sit Pater, Filius, & Spiritus sanctus, id quod omnino & a mente Pauli, & ab ipsa rerum veritate lprocul dubio est alienissimum. Distinguit enim Paulus τ ννωςὸν τον Oeς quod naturali quadam relicta nobis luce intelligitur ex aspectu rerum visibilium, Romanorum t. Versu 19. ab ea Dei notitia, quam idem appellat σοφιαν Oeῶ ἐνμν¬ Sηριῳ I. Corinthiorum 2. versu y. quae ex sola Dei reuelatione habetur, & cognoscitur. Itaque Paulus quum illa scriberet, habebat in animo Psal. I9. & IO4. & huiusmodi quasdam notitias communes & generales, quae Sap. cap. I8. explicantur: & ab Augustino recitantur lib. Is. de Trinitate cap. y. Denique & quas Marcus Tulius Cicero libro 2. de Natura deorum, homo nulla sanctae scripturae luce instructus, tamen commemorat his verbis. Itaque inter omnes omnium gentium sententias con stat. Omnibus enim innatum est: & in animo quasi insculptum, esse deos. Quales sint, varium est. nemo esse negat. Cleanthes quidem noster 4. de causis dixit in animis hominum informatas deorum esse notiones. Primam posuit eam, quae orta est praesentione rerum futurarum. Alteram, quam reperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur & coeli temperatione, faecunditate terrarum, aliarumque commoditatum complurium copia. Tertiam, quae terret animos fulminibus, tempestatibus, nimbis, niuibus, grandinibus, vastitate, pestilentia terraemotibus, & saepe fremitibus, lapideisque imbribus, &c. Quarta causam esse, eamque vel maximam aequabilitate motus, conuersionem caeli, Solis, Luna siderumque distinctionem, varietatem, pulchritudinem, ordinem. Quarum rerum aspectus ipse satis indicaret, non esse fortuita. Sic enim Chrysippus argumentabatur, Si est aliquid in rerumnatura, quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit, est certe id, quod illud efficit. bomine melius, &c. Ide Cicero Tusc. I. tradit esse nullam gente, quae non fateatur alique esse Deum: Virgil quoque idem testatur. Nanque Deum ire per omnes terrasque, tractusque, maris, coelumque profundum. Item, Principio coelum & terram, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, &c. Metamor. phos. Sed & Metamorphosi li. t. Ouideus Naso.
Et vt veniamus ad scriptores ipsos Ecclesiasticos, & nostros, Tertullianus in libello de Testimonio animae: Iustinus Martyr. in lib. de Monarchia: Athenagoras in Apologia huiusmodi varia ex poetis & philosophis testimonia collegerunt (vt Eusebij libros de Praeparatione Euangelica praetermittam) quibus efficitur, ex ipsius mundi, tanquam lucidissimi diuinae matestatis & potentiae speculi, solo aspectu & fabrica infideles etiam homines intellexisse, esse aliquem Deum. Quis autem is esset, aut vt ita dicam, Qualis, id est, trinusene an vnus, ne per insomnium quidem suspicati sunt. Haec enim tam arcana, salutaris, & distincta de Deo, eiusque natura cognitio, ex sola sacrae scripturae doctrina, & Spiritus sancti lumine disci atque haberi ab hominibus potest. Adeo quidem vt Augustinus in Quaest, Veter. & Noui testam:ti, Quaestione 8y. scribat inter ipsa primordia Ecclesiae perspicue Trinitatis arcanum traditum non fuisse. Thomas in prima secundae Quaest. SX. D ipliciter fidei derogat, ait, qui Trinitatem Personaram naturali ratione probare nititur i. quia fides est de inuisibilibus, quae rationem humanam saperant. 2. quia hac ratione exponit ludibrio ipsam fidem Christianam: Idem Quaest. 29. artic. y. negat proprietates diuinas ex creaturis cognosci posse. Ergo etiam, teste ipso Thoma, nedum Augustino, ex rebus conditis Deus trinus intelligi, id est, hoc Dei inuisibile & arcanum cognosci nequaquam potest, quicquid Lombardus ex Augustino se protulisse existimet. Nam illa etia ἀφατα Oεo, quae cerni dicit Paulus, non Dei essentia sunt, sed tantum ἀρετας vt Petrus loquitur t. Epistola 2. versu 9. Neque obstat quod Plato Epistola 2. ad Dionem, & Trismegistus in Pimandro, Sectione prima, quaedam de tanto mysterio cogitasse creduntur. Nam eorum cogitationes de primo, secundo, & tertio principio seu Deo (ut Plato loquitur:)Vel de mente, verbo, & Spiriru (quemadmodum Trismegistus appellauit) sunt plane a Theologicis istis dissimiles: quoniam isti tres deos separatos constituunt, qualia sunt tria eiusdem speciei indiuidua: non autem vt vnam numero & eandem Trium essentiam agnoscant, quod fides Christiana docet. Itaque quemadmodum praeclare tradit Cyrillus libro I. contra sulianum, καύύαοιν & ὑφαῶιν in personis diuinis illi fin xerunt: vnde & Manichaeorum, & Arianorum haereses postea emanarunt. Deinde ista ista sic Plato & Trismegistus de tribus illis suis deis meditabantur, vt ad hominum rationem & cogitationem referrent, existimarentque reueram meditatione quadam κουῶν seu verbum a mente fuisse productum, vti ex nostrae ipsorum mentis cogitatione vox progreditur: sicque Filium Dei Nῶυον τρoροεικὸν, non autem ξδiαλιτὸν esse intelligebant & docebant, qui fuit Arianorum & postea Seruetanorum furor. Denique haec tota istorum oratio fuit idealis tantum, & ex superstitiosa ternarij numeri commendatione nata. Etsi quidam censent hanc eorum sententiam ex veteri Hebraeorum traditione, & purae religionis reliquiis extitisse.
Secundum autem quod in hac Distinctione reprehendendum puto, est in eo, quod Augustini Sanctissimi Patris, & de tanto mysterio verecunde ac reuerenter vbique loquentis mentem iste nequaquam perspexit, aut obseruauit. Nam varias quidem Trinitatis imagines piis proponit Augustinus totis libris XV. de Trinitate, imprimisque a libro &. ad vltimu vsque: sed tamen eas tantum pingit iis, qui iam ex Dei verbo istam doctrinam didicerunt, vt a nobis adhuc in istis terris versantibus, & ab animo nondum plane iusto, sed tamen iam ista intelligente per charitatem, (sic euim Augustinus loquitur libro 18. capite 2.) natura non tantum incorporalis, sed etiam incommutabilis & iusta (quae est Deus) quantum fieri potest, intelligeretur. Istas igitur velut rudiores picturas piis proposuit: quas tamen esse ab ipsa Trinitatis (cuius exprimen¬ dae gratia afferuntur) natura dissimillimas docet idem libro 1g. de Trinitate capite, v. Itaque capite is. idem sese excusat diligenter, quod frustra quaerat incomprehensibilis rei imagines in rebus creatis. Est enim Deus tam immensus, vt nulla humana meditatione exprimi possit capite 2. de Cognitio. verae vitae. Lom bardus tamen ita aptas iudicat istas similitudines, & ita eas vrget, vt capite &. huius Distinctionis, etiam eas ipsas (quas iciunas omnino, & duntaxat dicis causam, attulit Augustinus) putet praeclaram & perspicuam tanti mysterij notitiam dare: etsi tamen non sufficientem. Certe veteres & orthodoxi Patres Graeci minime tot similitudinibus vsi sunt, quibus Augustinus, quanquam in hoc argumento tum aduersus Sabellianos, tum etiam Arianos defendendo essent exercitatissimi, ne quid curiosum nimirum in hoc tam augustum argumentum inducerent. Apud Basilium & Naxianxenum extat tantum quaedam explicatio non prorsus abiicienda illa quidem, cur vnigenitus Filius Dei λοὸς a Ioanne capite. I. appelletur. quoniam illi Filium nominatum esse κουον existimabant ad sermonis humani similitudinem, tamen λοos potius dictus videtur Messias exhibitus propter praecedentia Prophetarum omnium de eo vaticinia, quod is esset, de quo nota iam essent oracula, & ad quem praecedentes omnes promissiones tanquam ad suum fundamentum spectarent. Apud Damascenum in lib. Curhomo ad imaginem Dei, &c, vbi hoc argumentum tractatur, nullae huiusmodi extant Trinitatis imagines, quales depinxit Augustinus. Et certe nimio (ut vere dicam, quod sentio) argutandi pruritu sibi in eo indulsisse videtur, vir ille pius, sumpta tamen occasione ex vno quodam Hilarij dicto libro 2. de Trinitate, quemadmodum fatetur Augustinus ipse, libro. 6. capite &. Dixerat Hilartus, AEternitas in Patre, species in imagine seu Filio: vsus seu efficacitas in munere seu Spiriti sancto misso. Inde tanquan a carceribus emissus Augustinus primum Trinitatis imaginem, quaesiuit in rebus omnibus, id est, plantis, & arboribus, & brutis ipsis. Quid ampliuss ln Sermo. I. de verbis Apostolicis in Sole, & igne quoque ipso, quo vtimur: nimirum quod quaecunqne a Deo creata sunt, vnitatem quandam habeant membrorum, item speciem, & ordinem. Deinde eiusdem inuisibilis & incorporei mysterij imaginem quaesiuit in ipsis corporis sensibus, & praesertim in visu, qui, vt fiat, interuenit obiectum ipsum, actio oculi, & animi intentio. Hanc similitudinem prolixe & ad fastidium vsque persequitur toto pene libro ri. de Trinitate. Postea ad ipsam hominis animam in genere consideratam accedit, & in ea Trinitatis imaginem varie, multisque modis reperit, nempe in his tribus, quae sunt in anima, Amans, Amor, Amatum. Deinde in ipso AονικOμερτ animae peculiariter idem perserutatur, & inquirit, veluti in mente, amore, & notitia, item in mente, intelligentia, & volun tate. Item in mente, notitia, & amore. Item in mente, verbo, & dilectione: quae & serupulose pertractat Augustinus, & ita, vt saepe multa absurda (quod tanti viri pace dictum sit) habeat, quale illud est, quod notitiam & amo¬ rem in mente hominis putat esse substantias, non autem δυνάμας ac qualitates naturales & congenitas menti. Vnde ex eodem Augustino libro i2. Trinitatis capitee. apparet tandem deuentum esse ad ineptissimas, & omnino tanta rei, maiestate indignas similitudines, Veluti quum Trinitatis Personarum imaginem ponerent, & quaererent in coniugio, vbi est mas, foemina & proles: & libro 9. capite q.in tribus annulis ex eodem auro confectis, & inter sese connexis. Quae similitudines ita postea displicuerunt, vtcum hanc de Trinitate doctrinam aliquot post Augustinum seculis Anselmus tractaret, eamque ex solis, naturalibus rationibus veram esse colligeret, huiusmodi tamen Augustinianis exemplis prorsus abstineret, licet idem plenas & to:as ex eodem paginas alibi describere non veretur. Quod igitur in Augustino venia potius, quam imitatione dignum fuit, Lombardus sedulo ac studiose taquam κυειαν suae Theologiae δοξον etiam rem ipsam obscurans proposuit hac Sectione.
Tertio reprehendo, quod memoriam, intelligentiam, & voluntatem, earumque facultatum actiones Lombardus scribit substantialiuer inesse animae, tanquam eas ad trium Persona rum diuinarum similitudinem tres quasdam anmae &olas distinctas constituat: quae tamen sunt tantum δυνάμυις animae, neque etiam illius uipn si proprie loquimur, quicquid de ea re quidam litigiose scribant. Sunt illae quidem gum κaαd δυνάμεις, non accidentariae. Itaque aut explicatam oportuit tam obscuram sententiam: aut Sabellianis venia danda videbitur, qui Trinitatem non τpα ἐνυτο σατα esse volunt, sed τpeis δυνάμες eiusdem rei & essentiae.
On this page