Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 5
Quod relatiue dicitur. Augustinus habet lib. 9. de Trinitate cap. 9. ad finem, Quod relarue pronunciatur. Itaque substitutum est Dicitur pro pronunciatur fortasse incolumisensu: sed tamen, quum haec esse Aug. Verba dicantur, apparet solita istis hominibus fide ac audacia in mutandis patrum scriptis, istud transcriptum esse, quod negligendum non putaui.
I SI Pater est genitor. Quanquam mihi religio est istius hominis argutiis inhaerere, praesertim in hac quaestione, vtrum Pater, qui est ἁνεννnoς, a seipso sit, vel ab alio, de qua nuquam ab vllo haeretico disceptatum esse ait lib. I. contra Eunomium Basilius: tamen quoniam locus Augustini hic citatus, a germano sensu mire de tortus est, libuit quaedam hic obiter annotare. Mutat enim iste quaestionem Augustini: id quod Arnoldus Vesaliesis huius operis abbreuiator etiam animaduertit. Quaerit enim Augustinus, Vtrum quaeque in Trinitate Persona possit per seip sam( non cum cateris duabus) dici Deus, aut Magnus, aut Sapiens, & siquid aliud dici de Deo potest. an uero non dicantur ista nisi quum Trinitas tota intelligitur & commemoratur, quemadmodum initio capitis primi de Trinitate libro y. (vnde hic totus locus transcriptus est) loquitur ipsemet Augustinus: & respondet, dici posse. Affert autem inter varias suae responsionis rationes & hanc quoque, Quodsi Pater, qui genuit sapientiam, ex ea fit sapiens: neque hoc est illi esse quod sapere, Sequetur vel Sapientiam patris esse in eo qualitatem tantum quandam, non autem essentiam, proptereaque non esse in diuiua natura summam simplicitatem: vel etiam sequetur, Sapientiam eam, quam Pater genuit, id est, Filium ipsum Dei (est enim haec Sapientia: quam Pater genuit, Filius eius) esse qualitatem dumtaxat, non prolem Patris. Quod vtrunque est blasphemum ac absurdum. Quare ait idem Augustinus, Si hoc est ibi(id est in diuina essentia) esse quod sapere, non per illam sapientiam (quam genuit) sapiens est Pater: alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Ergo hic fuit Augustini scopus, vt doceret non quicquid vel Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus est, relatiue dici: sed multa vnamquanque diuinam personam dici ad seipsam, quia hoc est illi tale quiddam dici, quod esse. Itaque & sapiens dicitur Pater ad se, non ad Filium: nec ex ea sapien tir quam genuit, sapiens est. Et Spiritus sanctus dicitur sapiens non ex Filio (qui dicitur Patris sapientia) sed ad sese, quia Deus est Spiritus sanctus, & Deo idem est sapientem esse, atque Deum esse. Haec inquam Augustini mens est. quam iste detorquens ad eam quaestionem transfert. Vtrum dicendum sit, quod diuina essentia essentiam diuinam genuerit: Vel quod Pater diuinam essen tiam cenuit. De quo vtroque dubitari minime potest, modo Essentiae vox, quemadmodum in superioris Distinctionis censura diximus, non consideretur essentialiter & abstractem extra Per sonas: sed personaliter seu hypostatice in persona Patris. Nam diuina essentia. i. Pater genuit essentiam diuinam, Filium nempe, qui est non modo diuina essentia: sed ταvτoτατ uoας, vt Grae ci loquuntur, omnino eadem essentia, quae pater. Itaque iste multa in hac quaestione longe ab Augustiniana dissimili perturbat, & perperam ex illo primo capite lib. 9. de Trinitate haec quae iam citat transcribit. Porro longe commodiora & aptiora alia ad hoc argumentum hoc ipso libro Distinct. I8. cap. 8. & Distinct. I9. commemorantur: certe quid quantumque absurdi ex hac sententia (per quam generaliter essentia diuina dicitur genuisse diuinam essentiam: consequatur, longe melius vno verbo expressit Basilius lib. I. contra Eunomium, quam iste totis duodecim huius Distinctionis capitibus, nimirum, quod hac ratione aliquid prius seipso esse statueretur & fingeretur. Quod est. ἐκ πῶν αδμματαταταον μόνερον: & diuina essentia, quae vna est ad numerum, vt ait Thomas in I part. Quaest. 8I. Artic. S. procul dubio multipli caretur, qui est pessimus error
I VIDETVN ergo diuinam Duplex in hac consecutione &collectione vitium a Lom.¬ bardo admissum est. Primum quod perspicue a distributo ad non distributum argumentatur, Est enim quiddam distributum, Pater, Filius, & Spiritus sanctus in diuinis. Essentia vero est quiddam non distributum. Itaque quum ex his Augustini verbis, Pater genuit illud quod ipse est, id est, essentiam diuinam sic iste efficit, At pater est essentia diuina. ergo essentia diuina genuit diuinam essentiam, paralogismus est manifestissimus, vbi quod de persona Patris proprie & vere enuntiatur, perperam ad ipsam essentiam ge neraliter traducitur. Gignendi enim actio non in essentiam: sed in ipsam Patris rationem & hypostasin proprie cadit. Quanquam enim Pater qui Filium genuit, est essentia diuina: tamen proprie non gignit Pater quam essentia: sed quam Pater est, φανερονdε, ait Basilius libro 2. contra Eunomium 8π και ετι παλρος καν ον EX ξνεαν αpisn¬ ci τe ονoματα. ἀνλα τῶν ιδεωμάτυν ixi δολπμα. Apparet Patris & Filij vocabula non essentiam denotare, sed Personarum proprietates. Itaque, ait idem Basilius, etiam in eadem essentia diuersitatem designant. Damascenus lib 2. cap. It. Orthod fidei, δεοτῆς μλυ πάρτυῳ φυοιν δολoς Io δε παlῆρ, τυOλα&¬ auoiv. i. Deitas naturam, Patris vox Personam significat. Itaque contra ipsissimam Augustini & orationem & mentem concludit iste ex Augustino essentiam diuinam extra Personarum relationem ¬itiam considerata genuisse essentiam diuinam. Hoc vnum est istius locivitium. Alterum, quod idem iste falso negat concedi debere. Quod Pater diuinam essentiam genuerit. Nam in solutione huius ipsius obiectionis, quam ex Augustino profert, sic Lombardus ipse loquitur, vt concedat Patrem de seipso genuisse illud, quod ipse est: ergo essentiam diuinam. Verum postea interpretatur IA lud quod est Filij vocabulo, non autem essentiae diuinae, quod subterfugium tantum est, nimirum ne fateretur Patrem genuisse diuinam essentiam. Quare vere conceditur & orthodoxe Patrem genuisse diuinam essentiam, sed eandem, quae est ipse, non autem aliam, aut a sua diuersam. De quo libro 8. de Trinitate luculenter agit Augustinus. Neque enim verba haec Augustini, Pater genuit illud, quod ipse est, sic sunt intelligenda, quasi Pater Patrem genuerit. Quod esset necesse tamen, nisi de ἐoig diuina quae est in Filio eadem, quae in Patre, Augustinum interpretaremur.
AD CAP. V. INON est dicendum. Quicquid neget iste, recte &concedi & dici potest, Diuina essentia ge nuit Filium, quoniam tunc vox Filij restringit generalem essentiae significatione ad personam Patris. Perinde igitur sonat ista locutio, Diuina essentia genuit Filium, atque haec, Pater genuit Filium. Augustinus dixit durius, Pater alterum se genuit. Quaenam igitur fuit istius locutionis repudiandae, id est, sine commoda interpretatione non admittendae ratio: Nimirum duplex. I. quod cum actiones sint proprie ἀοφάνεων. I. suppositorum, non essentia ipsa proprie gignit Filium, sed Pater. Hanc rationem affert, longe quidem isto suo magistro peritior Thomas in prima parte Quaest. 2I. art. 8. 2. ratio est, quod ex hoc dicendi genere Essentia diuina genuit Filium facile quis in eum errorem induci potest, vt vel dissimilem & aliam numero putet esse essentiam Filij in diuinis ab essentia Patris, qualis est in rebus humanis diuersa patrum & filiorum essentia saltem numero: vel vt Patrem & Filium communi quadam essentia, velut materia, constare credat, ex qua vterque Filius & Pater confsatus atque compositus sit. Quod ipsum refuta lib. 9. de Trinitate cap. S. Augustinus, quasi si quiddam aggregatum Deus.
I ESSENTIA de essentia. Procul dubio concedit Augustinus, quod iste tamen tam sollicite & anxie negat, nempe Essentiam diuinam esse de essentia diuina: Et tamen vtranque esse vnam essentiam, & eandem. Itaque distinguenda sunt commode verba Augustini, quod non facit iste. Est essentia diuina de essentia diuina nimirum ratione ὑποςάνεως &τροσῳ ὑπάρξεως .I. ratione Personarum. Est enim Filius a Patreest tamen vna & eadem vtraque essentia Patris & Filij, nempeταυτoτατι και ατλἰτλι voias, quia cadem ad numerum est essentia, quae in vtraque illa Persona Patre & Filio inest, vti & in Spiritu sancto.
X De natura Patris. S Substantia de substantia. Hi duo loci & surculi(quorum prior ex ca2. Ii. de Fide ad Petrum decerptus est, posterior ex lib. Is. de Trinitate cap. 2o siquis attendat ad ipsas stirpes & venas, ex quibus eruuntur, aliam mentem habent, quam quae illis ab isto affingitur. Nam vocabula haec Natura & Substantia iste sic exaudit, vt pro essentia sumantur, id est, pro ea re, quae est extra ἀοοςάσuς abstracta forma. Ego vero vtramque hanc vocem, quam quam suo loco, pro ipsa Persona sumi dico, idque significare, quod Graeci puοιν & κοῶςααν proprie appellant, quae non est abstracta quaedam ab hypostasi forma & essentia: sed in ipso suo ὑπεμει¬ μλῳ considerata, & caracteribus designata ac constans natura. Idque ipsum diligenter mecum obseruat hunc Lombardi locum refutans Thomas in I. part. Quaest. 2t. Artic. 8. 8. ad I. Sic enim scribit, Vnde minus igpropria est istadlocutio) Natura de natura: sapientia de sapientia: quam essentia de essentia. Sed & hic ipse Lombardus seipsum euertens postea ita explicat lib. S. Di stinct. 2. cap. I. vti nos hoc loco facimus. Quare haeret in aqua. Quanquam enim saepe naturan & substantiam cum voce essentiae Augustinus ipse (vti &reliqui scriptores Latini) confundit. saepe tamen religiose earum vocum discrimen obseruat, quemadmodum faciendum quoque ipse docet lib. 9. de Trinitate cap. 4. Ergo de natura Patris est Filius, & de substantia Patris est, &de persona Patris est. Nam personae Patris character dictus est Filius Heb. I. Vers. 2. quia Pater eum genuit. Neque enim hae phrases apud Augustinum fignificant, Essentia diuina diuinam essentia genuit, sed Persona Personam: Atque haec pauca verba longissimam huius Distinctionis congeriem euertunt.
AD CAP. VII I EX qua prouecta est. Codex Hilarianus habet Profecta, quod & dilucidius est, & ad men tem Hilarij verbaque ipsa, quae in eo capite prae cesserunt, aptius. Verbum enim Prouebendi nescio quid Sabellianum sapit: saltem est a recentiore, & paulo post Hilarij tempora enata Marcellianorum haeresi prolatum: qui personas diuinas dicebant vnius cuiusdam materiae extensionem esse & prouectionem. Sic igitur Hilarius, Non enim per desectionem, aut protensionem aut per deriuationem ex Deo Deus est: sed ex virtute naturae in naturam eandem natiuitate subsistit, natiuitas Dei non potest eam, ex qua profecta est, non tenere naturam. Itaque malim ex ipso prototypo restituere profecta.
2 Quam de Deo subsistit. Hilarius habet vocem, Deus, quae hic non est de nihilo. Sic igitur ule, Neque enim aliud, quam Deus subsistit, quod non aliunde, quam ex Deo Deus subsistit. Tam accurata enim vocis Deus inculcatio demostrat eam esse mentem Hilarij, eamque fuisse Arianorum (aduersus quos disputat) quaestionem, vtrum ex Patre Deo sic natus esset Filius, vt esset idem cum Patre Deus. Deum enim esse, sed gratia non natura: dignatione non essentia, illi quanuis blasphemi & scelerati homines, tamen concedebant. Hilarius autem ostendit non tantum natum esse ex Patre Deo Filium & non aliunde: sed etiam esse Deum de Deo (quemade modum, etiam prima svnodus Nicena loquuta fuerat). I. eiusdem essentiae. Quae verba retinere voluit consulto Hilarius: iste perperam omisit. Hanc enim esse illius loci mentem & ita explicandam apparet ex his eiusdem Hilarij Verbis quae sequuntur, Eandem autem naturam inde (ex Patre)ita, non vt natus sit ipse, qui genuit CNam quomodo erit ipse), id est, erit Pater (cum genitus sits)sed ut in his ipsis subsistat ille, qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit.
Cum Hilarius Graecas voces ψοοηλoς καi μοoBiως suo more his vocabulis, Naturam genitam, naturam vnigenitam, naturam nascibilem, & similibus aliis procul dubio exprimere voluerit, intelsigunt pij & eruditi viri Naturae nomen hic Personam ipsam Filij: non autem essentiam duntaxat diuinam denotare. Itaque longissime a scopo & mente Hilarij hos locos detorqueri, & ab isto proferri iam apparet ad huius controuersiae statum, in quo quaeritur, non vtrum Persona Personam: sed vtuum ipsa diuina. essentia in sese & extra Personas considerata diuinam essentiam gignat. Confrmant nostram sententiam verba ipsa Hilarij quae sequuntur ibidem, Non enim suae originis est Filius, neque natiuitatem sibi non extans ipse conquisiuit ex nullo: sed ex viuente natura viuens natura extans tenet in se naturae potestatem, professa autoritatem naturae, Verba enim ista, Filius ex nullo, autoritatem naturae ex viuente natura viuens natura, hoc loco de Persona, non de ipsa essentia diuina per se, & in abstracto considerata accipi debent, tum ob significationem vocum Filius & Nullus, quae Personam proprie designant: tum ob absurdum inde consequens. Alioqui enim duas essentias diuinas, easque diuersas omnino fingeret Hilarius & essentiae ipsi autoritatem tribueret in diuinis, non Personae. Itaque impares essentia Patrem & Filium constitueret. qui fuit hoc nostro seculo error Oentilis valentini & O. Genebrardi. Quod tanto scriptori & pio nunquam certe in mentem venit. Hilarius idem lib. 4. de Trinitate, Non alius Deus ad Christum deputatur, vt Deus sit: Deus est ex natura, ex natiuitate, ex Deo. Alius enim ad eumCPatrem, )non d eputatur, quia non est in eo alia praeterquam quae Dei est veritas. es. vera natura seu essentia. Quamquam autem Natura pro essentia apud Hilarium saepe vsurpatur videndum tamen est quomodo illa in quoque loco & argumento sit sumonda.
QVOD in vno subsistit. Locus insigniter a Lombardo corruptus: in quo & sensum & verba eandem fide commutauit, qua pleraque alia. Sic habet Hilarius, Et per hoc non refertur ad aliud, quod in unum subsistit ex uno. Lombardus, & ideo non refertur ad aliud quod in uno subsistit ex uno. Primum ex pronomine referente Quod facit coniunctionem Lombardus, omnino deprauato Hilarij sensu. Dicit enim Hilarius illud quod ex vno est, & in vnum, non ad aliud referri. i. non alia atque alia definitione aut ratione in Patre & Filio Deitatem esse aut appellari. Iste aliter accipit. Hic Lombardi naeuus est vnus. Alter, quod mutauit etiam verba haec in vnum in ista in vno, quae tamen non sunt eiusdem significationis. In vnum subsistere dixit Hilarius, quae vnam & eandem plane rationem ac definitionem habent, velut in vnum consentire. Iste subsistere in vno essentiam di- uinam dixit, tanquam in vno subiecto aut ὑπιςα¬ μλῳ subsistere, quam tamen saltem in duobus, Patre nempe & Filio esse hoc ipso loco fauetur. Alias vna tantum persona diuina statuetur.
Ac si in generatione. Est & hic quoque locus, sed non pari vulnere, a Lombardo laesus. Quod enim affrmatiue scripsit Hilarius, iste ἀπορηλικῶς transcripsit. Habet igitur sic Hilarius, Ac sic in generatione Fili, &c. Omnino Vero καταφανλικῶς legendum esse hunc locum propter voces has, & naturam apparet.
Multis vulneribus hoc caput a nobis confo diendum fuit, quae alij istius hominis amici videant quomodo sanare possint.
DE natura Filij. Hoc primum vulnus est quod vel ipse Lombardus, dum suae orationis filum non considerat, sibi infixit: yel illi attulerunt librarij magna discipulorum incuria. Legendum est procul dubio de natura patris, & Soiritus sancti, deturbandum autem est istud insolens & absurdum de natura FilijHoc suadent tres rationes. I. Status quaestionis & conclusio ipsa Lombardi, qui ex his locis colligit esse concedendum quod Filius de natura Patris genitus dicatur, atque vt essentia essentia in diuinis generet. Ergo subsistitue dum est nomen Patris. 2. Ratio ἀτοτολῆς πεξεως. Quis enim vuquam vel fando audiuit, vel in vllo scri ptore orthodoxo legit haec verba, Filius ex na turaF ilij genitus est: Ergo legendum est, Filius de natura Patris, &c. 2. Ratio particula Imo quaem sequitur. Illa enim docet vocem Filij fuisse antea praetermissam. Qui mecum non sentit, alias suae sententiae potioresque causas afferat, quo me adstipulatorem habeat. Sρoλλμμλῳ enim isto crepitaculo non commoueor, Aliter Sorbona legit: aliud Magistri nostri in suis codicibus habent, quorum plaerique lippientes ne vllum quidem in isto capite vulnus vnquam animaduerterunt, quae tamen, vti iam apparebit, sunt plurima.
2 EX Deo natus est. Discedit hic locus ab Augustini & sensu & verbis. Sic igitur Augustinus libro s: contra Maxim. capite a, infra morincip. Non enim iam erat hominis Filius, & Deo donante factus est Dei Filius: ex Deo quidem natus, sed gratia non natura. Praetermisit iste τ quidem: In quo non tantum istius orationis venustas, sed perspicuitas posita est. Vult enim Augustinus falsam esse etiam illam Arianorum & Seruetanorum sententiam, qui contendebant Christum reipsa prius hominis quam Der Filium extitisse, sed tamen, quum esset homo factus, hunc hominem postea factum quoque esse Dei Filiuim gratia, & ex Deo natum. Ergo huius vocis Quidem haec sententia est.
Patris agnosce. Locus iste propter praetermissa aliquot verba mentem Augustini non repraesentat. Sic igitur ille, Si non de Patris, substantia aliam quaere: Si aliam non inuenis, quia omnino non inuenis, Patris agnosce, & Filium cum patre, &c. Haec sunt igitur perperam defecta, quia omnino non inuenis.
Deus de Deo natus. Hic ratio Augustini negligitur, quemadmodum & aliquot eiusdem verba. Sic igitur Augustinus. Et hoc esse, quod Deus est de quo est, hoc est Deus de Deo. Quocirca Deus de Deo natus, quia non alius prius fuit, sed natura coaeterna de Deo est. Quia enim Filius Deus de Deo Patre est, Deum de Deo natum esse colligit Augustinus: & quia Deus de Deo natus est, vnum ex his altero priorem esse negat, quia vtriusque natura est coaeterna, cum vterque sit Deus. Quae connexio argumentorum hic neglectaest. Ergo quam bona fide verba illa aurea praestantissimi authoris recitentur, omnes intelligunt.
Non est natus ex nihilo. Quod est ταpiρVoν & corollarium apud Hilarium, iste facit ipaον & caput disputationis: ippor autem ipsum omnino praetermittit. Tria colligit illo loco Hilarius, quae veterem Arianorum haeresin prorsus euertunt. Illa vero, quia non sunt ab hoc argumento aliena, breuiter explicabo. I. Filium Dei esse ab aeterno & aeternum. 2. Filium Dei esse natum de ipso Patre qui fuit semper, idcitcoqu non esse Filium ex nihilo. X. Filium Dei Patri coaeternum esse, ergo Patrem non prius fuisse Deum quam Patrem. Haec opponit Hilarius duplici illi notissimae Arianorum blaspherpiae ἐκ μο ῶντῶν extitisse Filium, itemque λυ orαν ἐκ bo. Erat tempus, quando Filius nondum erat. Quod autem illic dicitur, Ergo Filium non esse ex nibilo, est coroslarium tatum. Verba Hilarij sunt ista, Quod igitur & per Mosem de Deo significatum est, & per communem sensum nibil aliud nobis intelligendum permittitur, id ipsum vnigenito Filio esse proprium Euangelista festatur, quum in principio erat verbum, & quum apud Deum hoc erat, & quum lumen verum, & quum vnigenitus Deus in sinu Patris est, & quum Iesus Christus super omnia Deus est. Erat igitur atque est, quia ab eo est, qui quod est semper est. Ab eo autem esse, id est, ex Patre esse natiuitas est. Esse autem semper ab eoqui est semper, aeternitas est. AEternitas vero non ex se, sed ex aeterno. Ex aeterno autem nihil aliud quam aeternum. Quod si non aeternum, iam nec pater qui generationis est autor, aeternus. Haec prima est Hilarij collectio: sequitur secunda. Nemini autem dubium est, quin generatio significet natiui¬ tatem: & natiuitatem manentem doceat, non etiam non manentem. Porro autem ambigi non potest, neminem, qui erat, nasci. Nam nascendi ad eum non proficit causa, qui per se maneat aeternus. Sed vnigenitus Deus (Haec iam transcripsit Lombardus omissa coniunctione Sed, ex qua intelligi poterat quod de nihilo dicitur esse, obiter tantum allatum) qui & Dei sapientia, & Dei virtus, & verbum est, quum natus sit, Patrem testatur autorem. Quum ex manente natus est, non est natus ex nibilo. Iam tertia Hilarij collectio sequitur. Et quum ante tempora aeterna natus omnem sensum necesse est nascendo praeueniat, nec reliquit in verbis, vt non fuerit, antequam nasceretur. Et postcam, Aut enim non semper Pater, si non semper Filius: aut si semper Pater, semper & Filius, quia quantum Filio temporis, ne semper Filius fuerit, abnegatur, tantum Patri deest, ne semper Pater sit. haec ille. Quod autem ait Hilarius, Filius Patrem testatur autorem, dextre intelligendum est. Nam vt docet Augustinus lib. 2. contra Maximinium cap. I4. Ariani hoc ipsum pro se dictum arripiebant, vti quod Graeci vocant Patrem ainor: Filium antem ananor. Si per nomen autoris minorem vis facere Filium Patremque maiorem, ait Augustinus, nec eiusdem substantiae, cuius est Pater, detestabor, & respuam: Sin ad Personae originem referatur, concedit Augustinus Patrem esse autorem Filij. Haec ad totius huius loci explicationem dicta sint, ne esset sine aliquo fructu hoc nostrum annotamentum.
Multa in tota hac distinctione quinta reprehendi possunt, nos tamen ex iis carptim tantum quaedam perstringenius, quoniam ex superioribus scholiis nostris reliqua facile cognoscentur. Primum omnino & curiosa, & ex mera bar barie profecta est ista quaestio, Vtrum essetia diuina essentiam generet. Nam istis hominibus, diuina essentia & Deus, res diuersae sunt. Haec disputatio & controuersia posterioribus temporib) confirmata est & aucta, anno Domini trooextatque in Actis. Synodi Romanae sub lnnocentio 2. cap. 2. & in Antiquis (quae Decretalia Gregorij Noni dicuntur) repetita est cap. Firmiter, & cap. Damnamus. Tit. de Trinitate. Sic curiositas ista Lombardi hanc quaestionem peperit: quemadmodum & alias quaestiones perplexas, quae ab eodem isto Distinct. I8. cap. Et notandum, et cap. seq. tractantur. Thomas in prima parte Quaest. 39. Artic, 8. Occan lib. I. Distinct. 2. Quaest. I. Hoc ipso loco Ioannnes Durandus, Ioannnes Scotus, & reliqui fere omnes scholastici idem vno ore definiunt, nimirum, Diuinam essentiam neque generare, neque generari. Se AIRichardo de Villa noua aliud visum est, Generare nimirum, & generari diuinam essentiam, etiam quatenus per se & nude spectatur, extraque καῶςαῶν: ita nunquam errror suo patrono caret. Ioachimus Abbas Hlorentinus ex. professo aduersus hunc locum Lombardi scripsit. sed Abbatem lnnocent. s. in Latera. Concil. damnauit. Basilius libro primo contra Eunomium scribit esse, fuisseque omnium aetatum memoria indubitatum Theologiae ἀξεωμα, το τον Oεον ματι παφ μωὑτυύ, μὸτε παρ ιτεερὑδυι&tς, id est, Deum neque ase, neque ab abio esse. Itaque, vt loquitur idem Basilius, αλνηλὸν esse. Quod de diuina essentia per se considerata procul dubio intelligendum est. Gregorius Nyssenus Trinitatem, id est, Personas diuinas causa & causato, αἰτ9 & aἰna ro primus distinxit, anno Domini sqo, quod ipsu postea quoque a Hlorentino Concilio probatum est, anno Domini Ia4o. Sed Personae, non ipsa essentia diuina (quae vna est, & simplicissima) hac ratione discernebantur. Haec est prima nostra in hanc Distinctionem animaduersio, nempe curiositas periculosa.
Secunda est, quod perturbatissime haec eadem Distinctio scripta est. Nam quae hoc loco tradit, eadem postea huius ipsius libri Distinct. Ig. & 19. & lib. 2. Distinct 2. repetit (quasi erambe denuo apposita non satis ipsa per se mors esseti nisi eadem ter & quater regereretur.) Et quae hoc loco tractat, ea ipsa confuse scribit. Debuit enim obiectio ex Augustino allata cap. 9. subiici cap. 4. esseque. cap. 8. huius Distinctionis. cui eidem subiicienda ac annectenda erant, quae idem iste cap. Ti. circa medium habet, quonia illa sunt manifestissime confirmatio eius solutionis, quae ad illam obiectionem cap. 2. num. 2. affertur.
Tertium animaduertendum est istum habere perpetuum in interpretatione locorum, quos citat, paralogismum a distributo ad non distributum. et. istum a Persona ad essentia argumentari Na quod a plis Patribus de Persona, & ratione Personae enuntiatum est, iste ad essentiam traducit, sic colligens, Pater genuit, ergo diuina essentia genuit.
Quartum obseruandum est Lombardum in tota hac Distinctione nusquam intellexisse quomodo phrases hae sint orthodoxo sensu sumendae, Di¬ uina essentia generat, diuina essentia genita est. Itaque in suis solutionib) verba fundit ille quidem, nusquam tamenhic aperte docet vocem Essentiae vtrobique pro Persona sumi. Quod tamen idem sapientior postea factus agnolcit, veluti lib. I. huius operis, Distinct. s. cuis haec sunt verba, Vbi vehementer moueri possimus, quod eam genitam aeternaliter ex Patre dicit, nisi forte naturam pro Persona hic accipiatur. Itaque & plus & melius imprudens dixit Lombardus, quam bene meditat, quod & Tiberio Caesari cotigisse legim:
Quintum, quum tractat quaestionem hanc, Quare Verbum dicatur Filius substantiae, & Filius naturae, non modo obscurus &ieiunus est iste, sed nullus. Primum enim dubitari potuit, vtrum haec loquutio materia quandam comunem designaret, ex qua Pater & Filius sumerentur. Cui responderi debet non designare. Deinde quam ra tione Filius de substantia esse dicitur. Ratio vero huius quaestionis & loquutionis est, qoquum in rebus creatis, praesertim naturalibus, substatia ac essetia praeexistat illi proprietati & actioni, per quam Pater est Pater, vel Filius est Filius, idem in diuinis sentiendum videbatur, nimirum prius essentia Dei Patris esse & quasi substrata illi actioni, per quam Filium generat. Na vt in scho lis loquuntur, κν οντος nullae sunt qualitates. Inde igitur natae sunt istae loquutiones, Latinae quidem, sed explicandae, Naturae Filius, Filius de substantia, Filius de essentia Patris. Graece vero ος ἐκ τῆς μνας, δος ἐκ ἤῆς φυνεως & similes, quae ex rebus naturalibus ad Deum transferuntur pro captus nostri ratione, & tantarum rerum intelligentia, nostrae infirmitati accommodata. Sed longe diuersa est ac separata rerum creatarum & ipsius creatoris ratio atque natura. Itaque dextre sunt explicandae hae phrases, & rerum dissimillimarum naturae non sunt confundendae. Id quod fit in istis omnibus obiectionibus & verbis Patrum perperam intellectis. Atque haec sunt ex plurimis pauca, quae notanda in hanc Distinctionem existimauimus. Confer autem eam cum cap. 8. nostrae Synopseus.
On this page