Text List

Sectio 40

Sectio 40

§ 39

Sane circa predeterminata est adhuc nobis considerandum quod dum reges nostri sunt et fuerint in statu de quo conclusio 5a cum suis probationibus tractat: dupliciter se possunt habere de iure (quicquid hodie de facto fiat) circa habitum potestatis et iurisdictionis que (vt diximus) habent.

Vno modo quantum ad incolas prefati orbis qui modo sunt iam sacris misteriis initiati et alio modo respectu eorum qui nondum effecti sunt christiani.

Et quidem respectu incolarum qui iam receperunt fidem et sunt baptizati qui a e Iam sunt intra ecclesiam et subditi Romano pontifici quantum ad spiritualia: ita quod habet in eos iurisdictionem plene in habitu: et per consequens habitum illum videtur christi vicarius per dictam institutionem transtulisse in quantum huius modi in reges nostros qua ipsos constituit suos delegatos quia potuit eis concedere quod habuit cuius ipsi sunt capaces / et omnia que necessaria erant ad expeditionem aut explicationem predicationis euangelice et conuersionem ac manutentionem in fide suscepta incolarum: ut probatur per c. preterea de officio delegati cum sua materia et l. 2 ff. de iurisdictione omnium et l. qui procuratorem dat ff. de procuratoribus Ideo reges nostri habent habitum illum plene purificatum de presenti quantum ad explicationem prefatam. Unde imminet regibus nostris cura per provisionem presentationem missionemque prelatorum predicatorum et ministrorum ceterorum ecclesie illos in fide suscepta conseruandi et cetera faciendi que sunt iurisdictionis voluntarie id est fori voluntarii absque aliqua coertione.

Et quoniam iam habent ibi subditos in habitu ratione predicta: possunt subdelegare illaque ipsi reges nostri habent in habitu eorum alicui qui sunt de illis nouiter effecti christiani scilicet vt sui generis alios qui nondum christum per fidem et baptismum induerunt exhortentur ad ipsam fidem suscipiendam christianam. Ceteros vero perseuerent in bono incepto et similia alia que sunt iurisdictionis voluntarie. Possunt enim Reges nostri eas subdelegare tanquam principis id est summi Christi vicarii delegati quia simpliciter habent a lege quod possint delegare vt in c. Pastoralis et c. fi. de officio delegati et c. cum causam que de appellationibus et C. de indiciis l. a iudice, et C. qui pro sua iurisdictione l. unica.

Quod si reges vel domini naturales permisissent proprio beneplacito aliquem vel aliquos hyspanorum in teritorio sue iurisdictionis et dominii demorari: poterunt catholici reges nostri comittere vel delegare eisdem eadem.

de peccatis autem iam conuersorum ad fidem puniendis quecunque et quantacunque sint grauia vel contra ipsas suas respublicas comissa vel in personas particulares seu priuatas non pertinet ad reges nostros curare nec comittere aut delegare possunt ex defectu iurisdictionis coercitiue aut contentiose id est fori contentiosi: cum exercitium regie potestatis non habeant: quovsque gentes et populi illi per proprium et liberum consensum ditioni sue se submittant predictam institutionem papalem approbando et acceptando prout abunde in superioribus manet probatum. Habent enim nationes ille suos et proprios iudices, reges et magistratus, cum plena iurisdictione et regia potestate: quibus stant vel cadunt. "Tu (inquit apostolus) quis es qui iudicas seruum alienum. domino suo stat vel cadit" ad romanos 14. Illi enim de illis habent iudicare nisi per hyspanos de facto impediantur. Quia vero summus Christi vicarius autoritate apostolatus sui potest de quolibet peccato mortali corrigere ac punire quemlibet christianum vt in c. nouit de iudiciis cum sua materia. Ideo putarem non absurde posse dici quod in casu quo reges et magistratus indorum negligerent punitionem publicorum criminum in suis communitatibus: possent reges nostri habitum illum ad actum reducere non sua sed autoritate apostolica puniendo illa crimina preuia tamen rationabili et pia exhortatione ad Reges illorum vt illa puniant. Veruntamen quia supponimus reges nostros esse de iure per nuncios suos extra proprium territorium immo existere in alieno scilicet illarum gentium (ut pluries ostensum est) ideo possunt habitum illum temporalem ad papam in tali casu spectantem alicui de iam conuersis vel de hyspanis modo et ratione dictis iuxta ea que § 30 determinata fuerunt delegare sed in articulo hoc maxime cauendum est scandalum quod facile oriri poterit ex hac licentia 1 ad Corinthios 8 et ad Romanos 14 sed ponderanda sunt omnia secundum ea que statim dicentur.

Est autem iurisdictio voluntaria que inter volentes redditur tantum quia per eam non possunt coerceri nisi velint vt in l. omnes, ff. de officio proconsulis et notata in c. per venerabilem extra qui filii sint legitimi et c. sicut extra ne clerici vel monachi et in c. nouit. de officio legati et extendit se ad forenses dummodo consentiant ut C. De emancipationibus liberorum l. 1 et in c. fi. de feriis et bartholus et baldus et alii super d. l. omnes, Cuius actus sunt adoptare emancipare contractus inire etc. in quibus cause cognitio non requiritur vt C. de feriis l. actus

Quod si a fide suscepta (quod absit) contingat istos nonnunquam declinare iudicibus ecclesiasticis auxilium brachii secularis petentibus: possunt et debent Reges nostri habitum illum deducere quodam modo ad actum immo tenentur opem scilicet ferendo: non quidem tanquam iudices iurisdictionem in actu habentes sed tanquam ministri ecclesie catholice in fidei favorem. vt in c. excommunicamus el. 2o § moneam de hereticis et in c. presidentes eo titulo lib. 6 cum ibi notatis ubi patet quod potestas secularis etiam si non habeat iurisdictionem nisi de facto: tenetur ad requisitionem iudicum ecclesiasticorum contra hereticos suam prestare potestatem.

Quantum vero ad eos incolas illius orbis qui nondum nomen christi sunt professi ex huiusmodi habitu cum non habeant illum reges nostri de presenti purificatum id est perficionatum: nihil penitus incumbit regie celsitudin e i agere circa eorum peccata quantumcunque gravia vel idolatrie vel innaturalia que intra terminos sue infidelitatis districti aut iurisdictionis committere vel commisisse reperiantur: nisi prouidere quam diligentissime vt per doctrinam et exempla proborum virorum qui prius faciant quam doceant: illuminentur quatenus assistente diuina gratia ad Christum ducantur: si tamen velint audire verbum vite voluntarie. Quod si nolint non possunt ad audiendum compelli: sed excuti puluerem de pedibus super illos iuxta formam quam Christus ordinauit et mandauit in suo euangelio predicando.

Hac enim via qua Christus incessit et forma qua usus est et quicunque veri eius discipuli fuerunt totus mundus qui in tenebris et in sordibus omnium malorum et quidem pessimorum erat: lucem magnam vidit et scelera sua reliquit.

Si autem forte interim ad notitiam regum nostrorum veniret aliquos horum infidelium occidere innocentes vel ad immolandum diis suis vel Anthropophagi (id est) vescentes cadaueribus humanis vescendi causa eos occidere (nam si mortuis iam vel peste aut captis in bello vel alias vescerentur: nihil ad regiam celsitudinem de his qui foris sunt) sane in casu huiusmodi: Reges nostri omnibus viis pacificis possibilibus conari debent vt ostendatur illis quam graue malum committunt suadereque gratiosis verbis et exemplis pluries et iterum vt vel paulatim talia relinquant. Quod si pertinaciter ab huius modi cessare noluerint vis moderata eis potest inferri. Non quidem vt eos propter illa crimina puniant nec sibi subiiciant seruos: quod hic non sit proprie bellum sed quedam defensio: sicut priuate persone et sibi auxilium ferentes: possunt adversus se opprimentes. Quoniam ex defectu potestatis et iurisdictionis quam reges nostri non habent nisi in habitu / adhuc non plene quoad illos infideles qui non receperunt fidem vt probatum est sepe: non possunt illa punire: quia iterum nihil ad nos de infidelium criminibus intra suam infidelitatem et districtum commissis: 1 Ad Corinthios 5 Sed quatenus oppressis auxilium ferant et eos qui iniuriam patiuntur dumtaxat liberent. Prout latissime probauimus in libro 2o de vnico vocationis modo omnium gentium ad veram religionem et in prima parte apologie tum hyspano idiomate tum latine scripsimus.

Veruntamen circa hunc casum duo sunt multum regibus nostris animaduertenda: Alterum ne scilicet pretextu eius modi criminum excusandorum seu innocentium ab iniusta morte liberandorum: hominum iniquorum (qui semper occasiones querunt) inexplicabilis habendi cupiditas falso fingat quod in rei veritate verum non est: quatenus bona indorum rapiendi et personas sibi subiicendi querant oportunitatem. Quod tyranni et predones toto conamine contendunt; et fuit hac tenus in terris illis occiduis frequentissimum.

Alterum est ut prius quam uis illa inferatur exactissime ponderandum sit: an plures innocentes qui nihil tale commiserunt interficiendi sint in bello si contra illos moueatur: quam quos a pernitie liberare satagunt. Aut etiam si preponderat scandalum quod ex tali pugna necessum est oriri ut fides gentibus odiosa reddatur et predicationi obstaculum fiat liberatione paucorum qui ex manu crudelium possint tandem liberari. Tunc enim a tali modo innocentes liberandi profecto cessandum esset ex precepto diuino et dissimulandum cum eis: quoniam talis actus uitiosus foret contra regulam rationis existens que dicta minus malum eligendum esse tam in vna eademque persona quam in multis et diversis: tam in malis culpe quam poene ut patet per philosophum 2 Ethicorum c. 9 ex 3o ethicorum c. 5 et 5o c. 6 et alibi patet etiam per c. duo mala et in c. sequenti nota. 13 dist. et 14 dist. c. 1o et 22, q. 4, c. non solum et in l. 1 § penultimo ff. de periculo et commodo rei uendite

Minus enim re vera malum est sine comparatione permittere aliquos innocenter pati et iniuste occidi ab idolatris et Anthropophaxis quam quod nos pro illis ab iniusta morte eruendis per crudelia bella (que calamitas dicuntur et sunt generis humani) maximas perficere hominum strages inter quos quidem millia millium innocentum necessario etiam oportet trucidari.

Non enim omnes sunt qui humanis carnibus uescuntur: etiam ubi huius modi vicio homines sunt infecti nec omnes aut semper idolis victimas humanas immolabant: sed per pauci respectu eorum qui talia non agebant vel agunt. Ex quo indubie sequeretur aliud maximum malum videlicet christi nomen fore uniuerso orbi illi auditu horribile et odiosissimum: nec non crudelis et iniusta stimabitur christiana religio ergo melius et sanctius et sic eligibilius erit permittere paucos perire innocentes occidentium scelera dissimulando quam quod pro illis liberandis innocentium millium millia occidamus.

Hec consequentia probatur ex regula quam ipse redemptor mundi nobis statuit: Matthei 13 in parabola de zizaniis exhortas in medio tritici. Unde Sanctus Thomas in locis diuersis de huiusmodi loquens ait: quod: dominus abstinendum mandauit ab eradicatione zizaniorum tritico parceret id est bonis. Quod quidem fit quando non possunt occidi mali quin simul occidantur et boni vel quia latent inter bonos: vel quia habent multos sequaces: itaque sine bonorum periculo interfici non possunt ut Augustinus dicit contra perminianum. Unde dominus docet magis esse sinendum malos viuere et ultionem seruandam usque ad extremum iudicium: quam quod boni simul occidantur etc. hec Sanctus Thomas super dicta parabola et 2. 2o q. 1o articulo 8, ad 1m et 22. q. 64. articulo 2 ad primum et in 4 distinctione 13 quaestione 2 articulo 3o ad 3 et 3 contra gen c. 146 et quolibet 10 articulo 15 ad 1m et in multis locis aliis. Ratiocinantur praedictis plurima iura c. denique, 14, q. 5, ubi Ambrosius inquit: "si non potest subueniri alteri nisi alter ledatur, commodius est neutrum iuuari quam grauari alterum etc" /.

Et pro hoc facit quod perplura iura habent. Prohibent nanque rigorem aut vindictam exercere quando non possunt precise distingui delinquentes ab illis qui non sunt culpabiles / ne innocentes iniuste patientur. Et quotiens pluries rationabiliter. perituri creduntur quam sint quibus opem ferre conamur. quod in bello accidere semper minime dubitatur. hec patent. 23, q. 4, c. non potest et 1. q. 7. c. Quotiens, el. 2o et de temporibus ordinatio c. 2, et 23, q. 5, c. ipsa pietas et 9, q. 1 c. ordinationes et 50 dist. c. ut constituerentur et 44 dist. c. comensationes et 4 dist. c. denique

Extra casum huiusmodi nihil incumbit regibus nostris (vt diximus nisi occupari se circa illa que in 2a conclusione includuntur: et sunt principatus sui vel ad principatum actu habendum preparatoria vt supra § 30 probatum fuit.

Et licet dicatur in superioribus quod habens potestatem vel iurisdictionem in habitu possit eam subdelegare: cum istis tamen infidelibus qui nunquam fidem susceperunt nec audierunt aut culpam aliquam contra ecclesiam non commiserunt reges nostri subdelegare non valent per supra dicta scilicet quia nec ecclesia uel summus pontifex non habent potestatem vel iurisdictionem in habitu de presenti purificato id est perfecionato quandiu ad fidem voluntarie non veniunt: et per consequens ibi non habent subditos quibus possit committere causam seu delegare. Iuxta ea que leguntur et notantur in c. pastoralis, § quoniam autem de rescriptis et multis iuribus in precedentibus allegatis ergo nec etiam reges nostri possunt ea facere vel delegare. Quod enim non potest causa prima que habet influere in secunda multo minus potest secunda sumpto argumento a maiori potentia cause efficientis. Et sumpto argumento ab effectu cause efficientis vt in simili argumentatur baldus in l. cunctos populos C. de summa trinitate

Porro circa huiusmodi speciem infidelium solum nanciscitur summus Christi vicarius potestatem vel iurisdictionem quam dicunt iuriste voluntariam vel similem voluntarie.

Quod patet primo sic. quia cum principaliter potestas ecclesie et eius capitis ac potestatis actus precipuus per quem ecclesie incepit edificatio vel constructio illus: consistat in fidei predicatione et adunatione fidelium ex infidelibus. Ad Ephesios 2 et ad Romanos 10 et c. cum ex iniuncto de hereticis et de statu monachorum c. quod dei timorem. Et hec debeat esse suauis et intellectui persuasiua et uoluntatis allectiua: charitatis et benevolentie ostensiua ut homines voluntarie moueantur et incitentur ad audiendum et suscipiendum verbum dei et sic ipsam catholicam fidem quia credere actus est voluntatis que cogi est impossibile: sequitur quod eius modi ecclesiastica potestas predicandi euangelii possit dici voluntaria iurisdictio vel voluntarie iurisdictioni esse similis.

2o patet et melius quia cum adoptari aliquem in filium qui filius non est sed extraneus vel forensis sit actus iurisdictionis voluntarie quasi ars immittetur naturam (Est enim adoptatio vel adoptio extranee persone in filium vel nepotem vel deinceps gratiosa et legitima aasumptio: vel vt plenius dicamus ad propositum abrogatio que est adoptionis spes et perfecte imitatur naturalem filiationem per quam reducitur adoptatus in potestatem adoptantis voluntarie tamen: quia nisi adoptatus voluntarie tamen quia suscipiat nihil valet adoptio vt in l. necque ff. De adoptionibus Et propterea succedit adoptatus patri adoptant ex intestato etc. /. in fine de adoptionibus § femine in glosa. et S. Thomas, in 4 sententiarum dist. 42 q. 2, articulo 1o Et infideles huiusmodi sint extranee persone et forenses: quia totaliter sunt extra ecclesiam et forum eius nec subditi quantum ad coercivam seu contentiosam iurisdictionem que exercetur in inuitum vt aliquid supra circa finem § 30 tactum fuit et in nostra apologia et in aliis nostris tractatibus latissime probatum patet: sequitur quod si adoptandi sunt in filios Dei hoc esse opus per fidem Iesu Christi sacro sanctum baptismi sacramentum suscipiendo secundum illud ad Romanos 8: "accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei: in quo clamamus abba pater": atque proinde voluntarie: ita quod ipsimet adoptatio libere sine aliqua coactione vel violentia velint adoptari in filios Dei (id est) velint esse christiani iuxta illud ioannis 1. "dedit eis potestatem filios Dei fieri: his qui credunt in nomine eius" (hoc est) in potestate liberi arbitrii reliquit eis quatenus si voluerint filii Dei fiant credendo in eum etc. Nam si inuiti ad credendum cogerentur adoptio non valeret. Et hoc est quod Ambrosius inquit: "voluntarium militem Christus elegit": 15, q. 1, c. non est.

Cum igitur hec potestas ecclesie vel summi pontificis trahendi et inuitandi ac persuadendi infidelibus vt velint adoptari et esse filios dei per fidem ac fidei sacramenti susceptionem scilicet baptismi: et sic ecclesiam ingredi seu connumerari fidelibus qui sunt hereditas Dei habeat fundamentum in libertate & acceptatione voluntaria liberi arbitrii temporum infidelium supposita gratia Dei prout s. Thomas docet: 3 par. q. 8, articulo 3o ad primum dicens quod "illi qui sunt infideles etsi actu non sunt de ecclesia sunt tamen de ecclesia stica stica sunt tamenpotentia. Que quidem potentia in duobus fundatur. Primo quidem et principaliter in virtute christi que est sufficiens ad salutem totius generis humani. Secundo in arbitrii libertate"

Sequitur quod eiusmodi potestas siue iurisdictio ecclesie que ad infideles qui fidem nunquam nec receperunt nec audierunt se potest regulariter extendere est potestas vel iurisdictio voluntaria vel similis ei quam iuriste appellant voluntariam. Et hec ipsa delegari et comitti potuit per papam in reges et per reges in alios ministros Idoneos ecclesie: quoniam nihil aliud est quam mouere / mandare / precipere aut exhortari vt pacifice mansuete beneuole charitatiue et exemplariter gentes ille inducantur et trahantur ad fidem.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 40