Sectio 41
Sectio 41
¶ Contra predeterminata possunt non ulla opponi et refricari presertim quoad possessionem capiendam illius orbis sine vocatione vel citatione incolis facta vel ordine turis seruato. Quia videtur opus non esse illos vocari aut citari / aut ordo iuris super hec seruari nec consensum eorum expectari: sed sufficit sola papalis institutio / cuius virtute poterant reges nostri possessionem illiuscemodi orbis propria autoritate capere atque proinde dominium et iurisdictionem omnimodam exercere / similiter omnia que ad iudicium spectant regie vel imperatorie potestatis. hec nanque videntur sic posse probari.
¶ Tum 1o quia qui confert titulum potest dare licentiam apprehendendi propria autoritate possessionem vt in c. Pastoralis de privilegiis. Idem in venditore vt in l. predia ff. de acquirenda possessione: Idem in iudice vt in l. iuste ff. eo. et notatur in c. qualiter et quando, el. 2o de accusationibus et notatur in c. cum nostris de concessione prebend.
¶ Tum 2o quia quando papa donat aliquid alicui: illi quibus donat ex plenitudine potestatis statim efficiuntur possessores. Ita notat innocentius in c. bone, el. 2o de postulatione prelatorum. Idem videtur in imperatore si dat iurisdictionem vel priuilegium vel sententiam vt valeat etiam non citatis subditis. Quia super iure dominii sui non subditorum iudicat. vt l. fi. ff. de seruitutibus prediorum vrbanorum secundum baldum in margarita verbo papa
¶ Tum 3o quia cum causa princeps vel papa potest omittere citationem in sententia diffinitiua vt est glossa notabilis in l. antepenultima in fi. ff. ex quibus causis et textus expressus in c. de causis de officio delegati et baldus notat in l. 2. circa principium C. quomodo et quando iudex. Item papa contra tenentes res ecclesiae ferentes sententiam quia valet sententia eis non citatis secundum ioannem andream in c. cum olim de sententia et re iudicata etc.
¶ Tum 4o quia princeps est supra ius et potest tollere ius ciuile: C. proposuit de concessione prebendarum et Innocentius in c. sive in ecclesiarum de constitutionibus. et potest tollere solemnitates iuris ut in speculator titulo de legato § 4 verbis «sed nunquid legatus. Item non astringitur ad cause cognitionem: c. cum ad monasterium de statu monachorum et Ioannes de Imola in c. cum venissent de institutionibus quod sufficit factum proponere coram papa nec libellus requiritur facit glossa in l. relegati ff. de poenis quod in principe magna causa est voluntas.
¶ Potest etiam supplere defectus iuris et omnem defectum solemnitatis omisse notat cardinalis in clement. 2 § ceterum de re indicata in 2o notabili. ergo cum papa sit princeps suppremus in tota ecclesia vniuersali et concesserit siue donauerit totum illum orbem indiarum regibus nostris hispaniarum subsistente magna immo maxima causarum videlicet predicatione fidei et conversione animarum. Nam summa ratio est que pro religione facit l. sunt persone in fi. ff. de religiosis et sumptibus fine. patet quod nec vocatio seu citatio populorum fuit necessaria nec iuris ordinem siue solemnitates iuris obseruari s: aut cause cognitionem nec incolarum consensum expectare.
¶ Quoniam omnia hec videntur suppleta fuisse per principem supremum scilicet papam: quando quidem prefatam institutionem fecit et concessit siue donauit ex plenitudine potestatis ergo potuit rex noster capere possessionem totius illius orbis propria autoritate atque proinde libere per omnia exercere iurisdictionem et iura cetera regie potestatis.
¶ Sed nimirum he obiectiones minime obstant predeterminatis et facile dissoluuntur: quia non sunt applicabiles sed impertinentes valde ad presentem casum.
Nam ista intelligentur intra ecclesiam (id est) circa et in quantum ad populum christianum et in spiritualibus spectant vbi papa suam potestatem habet in pleno et purificato habitu de presenti: secus est extra ecclesiam quantum ad infideles qui nunquam receperunt fidem et eorum temporalia: qui omnibus modis extra eam sunt: in quos nullam potestatem vel iurisdictionem aliam nisi voluntariam vel similem voluntarie habet videlicet providere qualiter gentes que extra fores ecclesie existunt pacifice atque gratiose ad ingressum in eam inuitentur prouocentur et inducantur et sine vlla offensione pertrahantur iuxta preceptum Pauli 1 Ad Corinthios 10: "sine offensione ne estote iudiciset gentibus et ecclesie Dei: sicut et ego per omnia omnibus placeo non querens quod mihi vtile est: sed quod multis vt salvi fiant". Manifestum enim est quod nisi gentes ille voluntarie prefatam institutionem de regibus nostris papalem ratam haberent et sic per liberum consensum reges nostros in vniuersales principes et dominos susciperent et possessionem illius orbis traderent obseruatis prius. his que circa eas agenda sunt et in 2a conclusione § 11 posuimus: et ordinem continent naturalem necessario seruandum: maxime offenderentur et eorum salus impediretur cum certo certius procul dubio existat maxima scandala exinde oritura fore per vniuersum illum orbem et impedimenta fidei: contra intentionem Dei et finem vicarii christi vt § 7 in 3a consideratione et in 2a item in conclusione prima § 11a latissime probatum est.
¶ Non fuit (inquam) nec unquam erit intentionis vicarii Christi quod Reges nostri omnia iura diuina naturalia et humana transgrederentur confunderent et euerterent nisi ut in omnibus que circa gentes illas agenda sibi erant videlicet applicatione nunciorum suorum ad terras et orbem illum in eorum ingressu: in significatione cause finalis sui aduentus et sic in vocatione seu citatione ad audiendum potissimum in consensu expectando illorum regum et populorum et in apprehensione possessionis regnorum illorum: et exercitii regie siue imperatorie iurisdictionis seruarent ad unguem ordinem naturalis et diuini ac humani iuris seruarent ad unguem: quatenus rite ac recte omnia fierent: iustitia non violaretur: gentes eiusmodi: non lederentur: fides non impediretur aut blasphemaretur: et sic tandem leges tam humane quam diuine in suo uigore permanerent.
¶ Quinimo si sic per impossibile secus pontifex maximus intenderet (quod nephas et sacrilegum non dicam credere sed suspicari solum esset) ipsi reges nostri non acceptare aut mandatum pape non adimplere diuino precepto tenerentur. Probatur hoc per ea que probata sunt in 2o consideratione § 7 et satis aperte 11, q. 3, c. si dominus et c. Iulianus et c. imperatores et c. qui resistit et late notatur per canonistas: ibi et in c. si quando de rescriptis et in c. Que in ecclesiarum de constitutionibus vbi dicunt quod cum princeps aliquid mandat contra legem diuinam vel naturalem aut aliquid iniustum mandatarius non debet immo tenetur non parere: quia hoc facit autoritate iuris vt in predictis locis et in authent. vt nulli iudicum collatio 9 Vnde quandocunque per executionem mandat timetur magnum scandalum vel deuiat prima fronte ab honestate vel aliter dubitatur de mente principis licite potest et debet mandatarius non exequi et scribere principi quare parere non debeat et expectare secundam iussionem. Nec ex ista dilatatione debet princeps turbari vt patet expresse in d. c. si quando et in d. authent. vt nulli iudicum. Et ad hoc extat notabile dictum Innocentii in c. inquisitioni de sententia excomunicationis Vt ibi ait quod si mandatum pape contineret heresim vel vehementer presumeretur statum ecclesie perturbari vel alia ventura non debet subditus parere: quia debet obuiare malo et non adiuuare. Quod dictum dicit Panormitanus in d. c. si quando esse semper mente tenendum. Ex quo infertur secundum eum: quod si princeps mandat aliquid de cuius executione presumitur scandalum venire in ciuitate non debere parere. Idem dicendum si princeps aliquid mandat contra Deum: non est obediendum sibi etiam si princeps credat iuste facere et tibi soli notum sit mandatum continere peccatum: vt probatur in c. litteras de restitutione spoliatorum.
¶ Cum igitur ex inordinata applicatione seu accessione nunciorum Regum nostrorum ad orbem illum et ad singulas partes illius ex ingressu noxio et contra voluntatem illorum populorum: ex subita et inopinata inuasione ex apprehensione immo vsurpatione propria authoritate possessionis ex exercitio iurisdictionis intempestiuo et regie potestatis non vocatis / sed contemptis quinimo inuitis quinimo interfectis vel captis / et spoliatis / aut oppressis regibus et principibus naturalibus et populis omnibus libertate naturali nudatis et dire seruitutis iugo addictis dimisso denique ordine iuris naturalis atque diuini necessario seruando sine quo nihil est validum qui continet duodecim particulas ut in 2a conclusione visum est quas preparatoria appellauimus quod tantaque prouentura necessum est scandala et turbationes vniuersorum regnorum provintiarum populorum & omnium inibi habitantium incolarum tanta ignominia nominis christiani tanta infamia et dedecus christiane religionis catholice fidei tot impedimenta et maxime efficacia: tanta demum proh dolor strages crudelissima corporum & animarum sicuti abunde factum propriis vidimus obtutibus: manifestum est quod etiam si papa mandaret aut mandasset Reges nostri contrarium facere sub eterne mortis poena tenerentur secundum iuris ordinem in omnibus procedere: cum non minus quam papa legi naturali et diuine ac dictamini recte rationis subiecti existant. Quanto ergo magis omnia illa seruare et contraria vitare reges nostri debent: quo summus christi vicarius in concessione seu institutione prefata ea mandasse intelligitur et si non dicantur expresse consideratione § 7 et in conclusione 1a § 11o et per hec satis apparent generaliter responsa ad obiecta.
¶ Nihilominus tamen non pigebit singilatim ad quodlibet respondere: Ad 1m. ergo dicimus quod qui confert titulum potest dare licentiam apprehendendi possessionem etc /. Verum est in his que subsunt potestati dantis et seruato iuris ordine ut notatur in iuribus que ibi allegantur.
¶ Ad 3 2 m quod quando papa donat vel facit aliquid de plenitudine potestatis etc. Respondetur quod quando Papa facit aliquid de plenitudine potestatis, non inuertit per hoc possessionem alicui possessori, quia nec per hoc acquirit aliquam possessionem de nouo, secundum Innocentium. hec baldus in l. si quam, C. de sani. et aqua pluuia arcenda 5 columna. Et etiam hec quia hec plenitudo potestatis in papa est in beneficialibus et in iurisdictione spirituali tantum non in temporalibus secundum baldum ubi supra. Allegat Innocentium. Et cum in materia nostra tractetur de temporalibus et inter vel contra non subditos in quos iurisdictionem etiam in habitu plene de presenti purificato non habet: ideo nihil obstat plenitudo potestatis. Quod autem additur in obiectione de imperatore, falsum est, si subditi possunt pretendere aliquod interesse. Quia nec imperator nec rex aliquid potest facere vel priuilegium concedendo: vel legem condendo vel iurisdictionem exercendo: aut sententiam pronuntiando in preiudicium subditorum illis non vocatis et etiam consensum prebentibus vt patet per 2am considerationem et in aliis supra § 7 probatis. Et sunt iura pene innumerabilia per que hoc probatur. Ad quod videas que doctores loquuntur in c. Que in ecclesiarum de constitutionibus et in c. dilecti et c. humilis de maioritate et obedientia et in c. quia plerique de immunitate in ecclesiarum. Post Innocentium. Et bartholus in prima conclusion ff. § omnes.
¶ Ad 3 quod papa potest omittere citationem in sententia diffinitiua etc /. Verum est in beneficialibus et ecclesiasticis cum legitima et inter subditos intra ecclesiam. Sed extra eam nihil ad eum coercitiua iurisdictione vti aut per eam iudicare. Vt per multa iam probata claret.
Ad quartum quod princeps est supra ius &c /. Absolute falsum est sed supra ius positiuum dumtaxat. Et potest tollere illud cum causa: non autem sine legitima causa nisi cum peccato vt § 7 probauimus.
¶ Potest etiam supplere iuris defectus et solemnitatum que non sunt fundati in iure naturali. nec valet si dicat princeps vel papa in sua dispositione: supplentes omnem defectum ex plenitudine potestatis: quia intelliguntur defectus iuris ciuilis mere non autem naturalis &c Vt in clement. Pastoralis de re iudicata. Et ibi per cardinalem § penultimus Et ideo negatur consequentia 1a et ratio est quia licet causa fidei predicande et gentium illarum conuertendarum summus pontifex potuerit Reges nostros instituere quantum in eo fuit in principes vniuersales illius orbis intelligitur tamen sine preiudicio notabili regum dominorum et iurium suorum et populorum incolarumque ipsum orbem inhabitantium et seruato iuris ordine et consensu habito libero eorumdem dictam institutionem habente ratam ceterisque alis conditionibus & debitis circumstantiis in lege naturali fundatis que in 2a conclusione patent. Quas nullus princeps / rex vel imperator aut papa potest supplere ad hoc quod actus (eis omissis) valeant vt est quantum consequentia 2a valet ¶ probatum. Ex quibus etiam non obscure videre est quantum consequentia 2a valeat.
Et sic credimus plenissime fore satisfactum dubio vel obiectioni mote supra § 5 scilicet: quod quamuis omnibus regibus de mundo non esset licitum absque licentia regis ynga vel suorum successorum inquirere aut scrutari vel tollere thesauros de sepulchris animo retinendi eos etc. /. vt glossa conclusio responsiua principalis questionis posita in § 4 habet non tamen videbantur reges nostri contineri in illa generalitate ratione institutionis papalis sed non obstat vt iam patet quin non minus quam de aliis principibus mundi predictam conclusionem de nostris regibus quantum ad huiusmodi intelligi debere affirmamus. Et ideo neque pro se neque vt alii hyspanorum sibi divitias conquirant reges nostri concedere authoritatem inquirendi et tollendi eiusmodi thesauros valent: donec suspensa fuerit prefata institutio et in habitu sua iurisdictio. Vnde quicunque thesauros predictos aut res preciosas quascunque tulerint ex sepulchris: aurum vel argentum margaritas et cetera ex mineralibus de licentia regum nostrorum vel suorum gubernatorum: furtum committunt et tenentur ad restitutionem. Vt conclusio alia que precessit conclusionem responsiuam ait. Et per hoc ad quid reges nostri teneantur toti orbi eiusmodi potest coniici facile /.
On this page