Sectio 42
Sectio 42
Nunc autem circa ea que supra precipue in § 39 sunt tractata (scilicet qualiter Reges nostri se habere debeant in exercitio habitus potestatis vel iurisdictionis que habent: dubium infingit non dissimulandum. Cuius vel quorum impensis ea que incumbunt eis facerent.
Manifestum enim est ad missionem nunciorum et predicatorum prelatorum et aliorum ministrorum ecclesie nec non eorum qui quoquo modo in ea re erunt adiutores: expensas magnas fore neces. An ipsi catholici reges nostri: teneantur propriis sumptibus ea que agenda eis incumbunt explere. vel ipsimet habitatores orbis prefati quandoquidem omnia illa ordinantur et diriguntur ad eorum utilitatem: tenebuntur ratione negociorum vtiliter pro eis gestorum de suo sumptus ministrare. Et an si nollent poterunt compelli ad soluendum expensas factas.
Et certe videtur quod sic. Quoniam iure nature et diuino debetur his qui laborant pro bono publico temporali vel spirituali merces sua non ab aliis quorum vtilitas procuratur. Nemo enim militat stipendiis suis unquam. Nec plantat uineam et de fructu eius non edit. Et dominus ordinauit hiis qui euangelium annuntiant de euangelio uiuere: "Etsi vobis spiritualia seminamus mirum non est si carnalia vel temporalia vestra metamus" etc. hec omnia apostolus I Corinthios 9 ; et dominus: "dignus est mercenarius mercede vel cibo suo". Matthei 10 vbi apparet hoc esse de iure naturali et divino est etiam de iure humano: l. 1, § sed non ob impensas in fi. C. de rei uxorie actione et ibi doctores vbi habetur quod negociorum gestor potest repetere expensas vtiles si vtiliter gessit.
¶ Sed contrarium videtur: quia cum predicatio euangelii debeat esse pacifica / dulcis / gratiosa id est gratis data allectiua et suauis ideo non onerosa et auscultatio siue auditus eiusdem per eos qui extra ecclesiam omnimodis sunt et susceptio fidei et christianitatis voluntaria nec non ad suscipiendam nullo modo gentes alique compelli possunt sequitur quod in sua potestate etiam existit quantumcunque ipsam fidem suscipiant sumptus si non pres tare tant possunt inquietari vel male tractari.
probatur hoc: quia precepto christi iubemur fidem quam gratis et sine precio aut meritis nostris accepimus: gratis et absque precio aut meritis dare debeamus Matthei 10 et solum concessit cibum accipere: "Dignus inquit, est operarius cibo suo" id est secundum Hieronimum "tantum accipite quantum in vestitu et victu vobis necessarium est". Et hoc satis declarat apostolus in verbis supra relatis: "habentes alimenta et quibus tegamur his contenti sumus" 1o Ad Timotheum 6. Nec obligauit recipientes euangelii nunciatores: nisi ad prouidendum de cibo ut ibi. ergo non ad soluendas expensas. Quem cibum si audientes et recipientes simul euangelium predicatoribus denegauerint non adhibuit penas. sicut nec apposuit penas in hoc mundo non recipientibus eos nec fidem suam: sed punitionem eiusmodi reseruauit sibi pro dic finalis iudicii. "Qui autem (inquit non receperint vos neque audierit sermones nostros: exeuntes foras domo vel ciuitate: excutite puluerem de pedibus vestris. Amen dico vobis: tolerabilius erit terre sodomorum et gomorreorum in die iudicii quam illi ciuitati" Mattheus 10 et Marcus ultimo "qui vero non crediderit condemnabitur" Nec etiam apostolus excommunicauit corinthios nec eis influxit aliquam penam temporalem nole nolentes ex auaritia prouidere apostolo et sociis eius de cibo. unde ad verecundiam eorum de huiusmodi coram deo gloriabitur dicens: "Quoniam gratis euangelium Dei euangelizaui vobis: alias ecclesias spoliaui accipiens stipendium id est cibum ad ministerium vestrum. Et cum esseapud vos et egerem: nulli onerosus fui. Nam quod mihi de erat suppleuerunt fratres qui venerant de Macedonia et in omnibus sine onere me vobis seruaui et seruabo" etc /. Interdum etiam laborauit manibus querens cibum et alia necessaria pro sociis ne quibus predicabat grauis esset: ut patet actuum 20. Dum mileti existeret dixit quibus predicauerat et ad christum conuerterat: "Argentum et aurum aut vestem nullius concupiui sicut ipsi scitis: quoniam ad ea que mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus iste. Omnia ostendi vobis: quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos: ac meminisse verbi domini iesu /quoniam ipse dixit beatius est dare quam accipere" hoc ibi.
¶ Non obstat quod lege naturali et divina teneantur audientes verbum dei et recipientes spiritualia providere de cibo et necessariis predicantibus et propterea non prouidendo ex avaritia si haberent unde peccarent et quidem grauiter. Quoniam peccatum illud punibile non per homines pena corporali vel spirituali: sed in alio seculo per ipsum deum duntaxat sicut apparet in obligatione naturali que dicitur ad antidota et surgis ex illa equitate naturali vt benefacienti nobis benefaciamus vt in l. sed in lege § consuluit ff. de poenis et in c. cum in officiis de testamentis. Ex hac enim obligatione m nulla competit actio nec potest deduci in compensationem. l. hoc iure § penultimo. ff. de donationibus. et ideo ad debitum soluendum quod ex hac obligatione nascitur nemo potest compelli. Sic nec ad dandum elemosinam pauperi existenti in extrema necessitate. Ad quam tamen tenemur lege naturali. Et sic de aliis misericordie operibus: "Esuriui et non dedisu mihi manducare" etc Mathei 25. pro quorum omissione nullus ab homine punitur temporaliter vel spiritualiter. Et hoc ideo est quia opera pietatis exercenda uniuscuiusque relinquitur arbitrio an velit nolit ea explere sic in proposito arbitrio uniuscuiusque reliquit christus ut prouideret de cibo predicatoribus evangelii: licet gravius forte peccent isti quam illi ratione ingratitudinis quia deberent grati esse eis pro accepto beneficio: pro illa obligatione antidotali vide felinum in c. ad nostram de probationibus circa finem et panor in c. consuluit de vsuris.
¶ Similiter non obstat: quod vtiliter geramus negocium illorum etc / Tum 1o quia ecclesie vel summo eius pastori necessitas incumbit ex precepto absolute dato a christo vt predicetur per vniuersum orbem euangelium cunctis gentibus sine aliqua conditione de precio aut de expensis iuxta illud "Marci ultimo" "Euntes in mundum vniuersum predicate euangelium omni creature". Et Mattheus ultimo "Ite docete omnes gentes" etc / et Apostolus 1 ad Corinthios 9 "Nam etsi euangelizauero non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Ve enim mihi est si non euangelizauero" id est secundum glossam et s. Thomam: "utique euacuaretur gloria mea celestis si ideo predicarem vt sumptus acciperem. Nameuangelizauero tantum itaque non ex dilectione dei etproximi hec faciam neclibera voluntate: non est mihi gloria apud Deum necessitas enim precepti quod non audeo omittere mihi incumbit. Ue enim id est eterna damnatio mihi est si non euangelizauero sicut mihi iniunctum est".
Ex hoc sequitur 2o quia ex ordinatione predicatio euangelica est debita Iam omnibus gentibus de mundo. Hoc enim unicuique debetur quod est ordinatum ad ipsum est debita omnibus secundum ordinem diuine sapientie vt dicit S. Thomas, 1, q. 21, articulo 1o ad 3m et ideo pro soluvndo debitum non licet petere expensas a creditore. Nam sumus pontifex et alii ministri ecclesie debitores sunt et gentes conuertendi creditore secundum illud ad Romanos 1o "grecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum: ita quod in me promptum est et vobis qui Rome estis euangelizare" Et beatus bernardus lib. 3 ad eugenium: "ergo (inquit) si cognoscis sapientibusnon dominatorem /sed debitorem te esse curandum summopere tibi et tota vigilantia considerandum quomodo et qui non sapiunt sapiantnon desipiant et qui desipuere resipiscant. At nullum genus insipientie in fidelitate maior ergo et infidelibus debitor es: iudeis et grecis et gentibus. Interest proinde tua dare operam quam possis vt increduli conuertantur ad fidem: conversi non convertantur" etc. hec bernardus.
¶ Tum 3o quia christus precepto constrinxit predicatores gentium vt gratis euangelium darent. Et precise accipere cibum et necessaria concedit.
¶ Tum 4o quia si ab audientibus et etiam recipientibus euangelium expensas peteremus putarent quod non gratis sed precio illud uenderemus. Ita dicit Hieronimus super Mattheum quod si apostoli acciperent aurum et argentum: viderentur non causa salutis hominum predicare sed lucri
¶ Tum 5 5o quoniam ex negocium gestione causa pietatis non insurgit obligatio in illo cuius negocium geritur. Unde negociorum gestor non repetit expensas factas causa pietatis vt in l. ex duobus § 1 ff. de negotiis gestis et ibi bartholus. Sed que maior causa pietatis quam hec que pro religione facit? ut in l. sunt persone in fi. ff. de religiosis et sumptibus funerum. Maxime quando expeditur aliquid circa aliquem ex necessitate precisa vt quia ex precepto naturali vel diuino quis ad faciendum aliquid constringitur ut hic. Quia tunc expense non repetuntur. Sicut apparet in matre que expendit circa personam filii de necessitate precisa vt quia filius est intra triennium vel quia filius non habet alias unde viuat quia matrimonium est solutum divortio eius culpa: et onus filiorum spectat ad matrem vt l. nec filium C. de patria potestate et l. si quis a liberis § siue parens ff. de liberis agnoscendis isto casu mater non habet repetitionem etiam si fuerit protestata quod faceret animo repetendi ut glossa tenet et post eam bartholus in l. alimenta et in l. 1a et 2a C. de negotiis gestis
¶ Est alius casus quando necessitas est causatiua: puta quando impense fiunt in eam personam cui cura iniungitur aliquid faciendum quia debet facere suo sumptu vt l. suo victu ff. de operis libertorum. exemplum in matre pupilli quia cum pupilli cura iniungatur matri vt l. 2 § si mater ff. ad rebeli et l. diuus ff. qui petant tutores debet facere sumptu proprio per d. l. suo victu Unde impense quas mater fecerit in petendo tutorem pro filio pupillo: nullo modo peti possunt ratione cure sibi a lege naturali et humana iniuncte. Nec poterit proderit si fuerit protestata quod facit animo repetendi. Nam illa protestatio declaratoria voluntatis: nullum habet effectum in his que ex voluntate nostra non dependent: sed sunt decisa per legem secundum bartholum, in d. l. alimenta.
¶ Cum igitur predicandi euangelium per uniuersum orbem in omnibus gentibus necessitas sit precisa vt pote per Christi preceptum iniuncta et mandata et sic ex iure vel lege divina vt visum est ergo expense pro huiusmodi predicatione et conuersione gentium quas expendi contigerit nullo modo possunt repeti ergo propriis sumptibus papa vel rex vel quicunque christianus alius qui hoc onus vel curam susciperet predicationem et conuersionem huiusmodi tenetur officere. Nec poderit sibi aliquid si protestetur quod animo faciunt repetendi expensas quas fecerint: quoniam cum predicatio fidei et conuersio gentium sint decise per legem divinam et sic debita nec dependant ex sua voluntate idcirco illa protestatio voluntatis declaratiua nullius erit effectus.
¶ Similiter idem concludendum est ex necessitate causativa. Quoniam cum iniuncta sit cura diuinitus summo Christi Uicario in primis et prelatis ecclesie: immo vniuersis christicolis quia "unicuique mandauit deus de proximo suo" ecclesiasticus 17 potissimum cui sumus ille pastor iniunxerit curam ipsam predicandi euangelium et adducendi oues alias quas christum oportet per suos ministros trahere ad suum ouile sequitur quod qui eius modi curam asumeret vel cui iniuncta a christi vicario fuerit teneatur suis sumptibus expedire: nec vnquam iure repetere quantumcunque protestatus sit quemadmodum mater petens tutorem pro filio. Sic apostolus certe curam sibi iniunctam gentes docendi & illuminandi expediebat 1 Thesalonicenses 2 "Sed facti sumus paruuli in medio vestri tanquam si nutrix foueat filios suos ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis: non solum euangelium Dei: sed etiam animas nostras quoniam charissimi nobis facti estis. Memores enim facti estis fratres laboris nostri et fatigationis nocte et die operantes nequenquam grauaremus predicauimus in vobis euangelium dei. vos testes estis et deus quam sancte et iuste et sine querela vobis qui credidistis affuimus sicut scitis qualiter ununquenque vestrum tanquam pater filios suos deprecantes vos et consolantes" etc Et alibi "tanquam paruulis in Christo, lac uobis potum dedi, non escam" 1 ad Corinthios 3 Ecce apostolus tanquam mater et pater fouebat et lactabat et consolabatur gentes doctrina christi vt filios propriis sumptibus non quibuscunque: sed quos nocte ac die manibus laborabat. Et parum hoc ei erat sed etiam animam id est vitam pro illorum salute exponere desiderabat et tamen expensas repetere non curabat nec protestabatur.
¶ Et vsque adeo illicitum esse predicatoribus euangelii repetitionem intendere impensarum beatus apostolus iudicauit: quod etiam a cibo petendo qui ei iure nature et divino debebatur abstinuit / dum erat inter eos qui spontanee non dabant: et operabatur manibus. "Omnia (inquit) ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos" etc /. Vt parum supra retuli ex actuum 20 Et sic patet non obstare illud quod per leges humanas allegabatur in contrarium scilicet de negociorum gestione vtiliter facta. Et per error Ioanis de maioris (quem inter ceteros habet super 2o sententiarum dist. 44 quaestione 3 in materia infidelium ) manifeste conuincitur qui errans et in iure et in facto de huiusmodi nationibus indianis dixit quod quia in omnibus faciendis circa illos magne requiruntur impense quas rex alius non ministrat. licitum est illas capere: "quia alius (inquit) hoc velle rationabiliter debebit". et infra quod: "si rex infidelis voluerit suscipere fidem cum aliis soluendo pro impensis assumptis non est deponendus de regno" etc. hec ex illo. Verum quia in nostra apologia latine ac vulgari sermone conscripta errorem huiusmodi cum aliis Ionannis de maioris confutauimus latissime idcirco in presentiarum in hoc est supersedendum /.
On this page