Sectio 43
Sectio 43
Est autem circa predicta iterum considerandum: quod cum summus Christi Vicarius sit loco christi ecclesie vniuersalis capud quia non puri hominis / sed veri Dei vicem gerit in terris c. quanto de translatione prelatorum et per consequens incumbat ei ecclesiam dilatare et dilatatam conseruare vt ex dictis beati bernardi apparuit: similiter per chrisostomum super Mattheum 16 homel 55: "filius que patris est et ipsius filii potestatem petro vbique terrarum concessit et homini mortali omnium que in celo sunt dedit autoritatem dando eidem clavos ad hoc vt ecclesiam vbique terrarum amplificet teneanturque omnes principes christiani /omnes communitates res publice tam seculares quam ecclesiastice obedire illius mandatis ac si mandata essent expressa Domini Iesu christi": quemadmodum latissime et pulcherrime docet beatus Cyrillus in libro thesaurorum "Dedit (inquit) filius dei petro plene et perfecte claues regni celorum. Quoniam sicut ipse accepit a patre ducatum et sceptrum ecclesie gentium ex israel egrediens super omnem quodcunque estprincipatum et potestatem et super omne quodcunque est: vt in eius nomine genua cuncta curuentur plenissimam potestatem: sic et petro et eius diadochis id est successoribus non minus sed plenissime" et infra: "omnes iure diuino caput inclinant et primates mundi tanquam christo domino Iesu obediunt" etc. hec cyrillus.
Ideo poterat et potuit Romanus pontifex iniungere cuilibet christiano principi regno vel communitati ecclesiastice aut seculari: aut etiam toti christiano populo: vt expletis prius suis necessitatibus de residuis prouiderent sumptus ad predicationem Euangelii per orbem illum et conuersionem inhabitantium necessarios et ipsi s tenerentur obedire onus inpositum humiliter acceptando. Hinc s. Thomas su super verba supra inducta apostoli "alias ecclesias spoliavi" I ad Corinthios 11o et ad Philippenses 4 circa finem ait quod "papa pro necessitate vnius ecclesie vel patrie potest accipere subsidium ab aliis mundi partibus. Ratio est quia ecclesia est sicut vnum corpus. Uidemus autem in corpore naturali quod natura quando deficit virtus in vno membro, subministrat humores et virtutem accipiens a membris aliis". hec S. Thomas.
Hac vsus potestate. Alexander Sextus Papa imposuit onus huius modo regibus hyspaniarum intelligens: quod propriis sumptibus debebant predicationi et conuersioni predictus operam dare. Unde ipsi reges nostri tenebantur et tenentur hodie propriis expensis si commode absque incolarum turbatione a terris illis habere non potuissent aut possent sumptus necessarios illis facere: expletis tamen prius (vt predixi) regnorum suorum necessitatibus. hoc patet per verba illa contenta in litteris apostolicis predicte institutionis et oneris: "hortamur (inquit) vos quam plurimum in domino per sacri lauachri susceptionem quamandatis apostolicis obligati estis et viscera misericordie Domini nostri Iesu christi attente requirimus: vt cum expeditionem huiusmodi omnino prosequi et assumere prona mente orthodoxe fidei zelo intendatis populos in huiusmodi insulis et terris degentes ad christianam religionem suscipiendam inducere velitis et debeatis". et infra addens preceptum formale: ita inquit: "Et insuper mandamus vobis in virtute sancte obedientie (vt sicut etiam pollicemini et non dubitamus pro vestra maxima deuotione et regia magnanimitate vos esse facturos) ad terras firmas et insulas predictas viros probos et deum timentes doctos peritos /et expertos / et expertosad instruendum incolas et habitatores prefatos in fide catholica et bonis moribus imbuendum et destinare debeatis omnem debitam diligentiam in premissis adhibentes" hec ibi in forma.
Ubi apparet expresse papam voluisse reges nostros precepto formali necessitatem importante ligare: atque per hoc ad predicta (scilicet) ad operam dandam vt fides predicetur per orbem illum et procuretur conuersio et salus illarum gentium animarum: et per consequens ad expensas exponendas necesarias. Patet sequela: quia finis imponit necessitatem his que sunt ad finem (id est) media conuenientia sine quibus finem ipsum adipisci non possumus: Ex 2o phisicorum Unde cui aliquid imponitur vel precipitur ut finis: etiam precipiuntur ea sine quibus acquiri non potest finis. Nam cum preceptum importet rationem debiti et dupliciter aliquid sit debitum primo per se et secundo propter aliud: per se est in unoquoque negocio id quod est finis quia habet rationem per se boni: propter aliud vero est debitum id quod ordinatur ad finem sicut medico per se debitum est vt sanet: propter aliud autem ut medicinam det ad sanandum. Sic igitur quia regibus nostris preceptum est et debitum per se vt finis vt euangelium diligenter per idoneos ministros faciant predicare: preceptum quoque est et debitum vt propter finem consequendum / vt expensas et omnia necessaria subministrent: quatenus ecclesia christi finem quem pretendit (scilicet) predicationem euangelii cum effectu et conuersionem illarum gentium adipiscatur.
Nimirum ad hec, propria sponte reges nostri per suam pollicitationem factam christi vicario et toti ecclesie dei se obligarunt. Et super hoc fuit quoddam pactum celebratum ex parte regum nostrorum cum pontifice maximo. Nam pollicitatio est solius offerentis promissio non extat acceptans sed est absens: transit tamen in pactum quando is cui quis pollicetur per nuncium vel per literas acceptat. Quia ibi est duorum consensus: l. pactum. ff. de pollicitatione. vide ad hoc glossam in clement. Romani de iure iurando
¶ Obligatur quis ex pollicitatione: quando pollicetur ciuitati / uniuersitati / clero / ecclesie / vel pauperibus alicuius loci: et ex causa / puta ad honorem dei vel huiusmodi. ff. de pollicitatione l. 1 § 1 facit glossa in c. scimus, 12, q. 1 que dixit quod ex pollicitatione facta deo potest quis conueniri allegatur 22, q. 5, c. iuramenti. sic, ex nuda pollicitatione facta reipublice. Allegatur ff. de eo, d. l. 1. facit c. ex parte de sensibus et Panormitanus in prohemio decretalium et in d. c. ex parte.
¶ Cum igitur principes nostri polliciti fuerint Romano pontifici vicario christi ac per hoc ipsi deo et ecclesie Dei vniuersali et cum magna causa immo maxima omnium legitima et finali causa puta ad dilatandum diuinum honorem et cultum per illum tam uastum indiarum orbem: et ad trahendas per fidei predicationem ad christum creatorem et redemptorem suum et introducendas in eius ecclesiam tam innumeras infideles nationes: sequitur quod clarissimi principes nostri remanserint insolubili et perpetua obligatione ligati etiam in exteriori foro ratione pacti celebrati et quantum ad conscientiam per preceptum obligans ad mortale: quia ciuiliter et naturaliter. Cum in uno actu concurrat naturalis obligatio ex promissione et cum iuris solemnitate que ciuilis obligatio nuncupatur. Quia solemniter Christi Vicario prefatam pollicitationem propria sponte Reges nostri obtulerunt: et in curam administrationis totum illum orbem solemniter assumpserunt ut patet instit. de obligationibus que ex quasi contracto nascuntur Unde obligati sunt ad dictam predicationem et conuersionem atque ad expensas et sumptus exponendos quotquot fuerint necessarii. Et facit l. 1, § 1 ff. si vsufructus petatur et in c. preterea de officio delegati cum sua materia
Et hec quidem vera et indubitaabilia intelliguntur erat si reges nostri nihil unquam ex gentibus et terris illis habuissent vt si fueramus in tempore illo quo ille orbis detectus fuit et gentes illius fuerant intacte a nostra tyranide quemadmodum erant in primeuo statu. Ad vero postquam tam tetra immanitate sunt diminute dissipate atque ad nihilum iam redacte: nec non tot millia leucarum que plenissima erant mortalibus desolata: quis adeo disipiet vt non intelliget reges nostros ad impendendum omnia necessaria promittendis predicatoribus prelatis et aliis ecclesie ministris ecclesiasticis vel secularibus quocunque nomine vel officio censeantur esse in vi restitutionis obligatos: absque hoc quod nec minimum quid a gentibus illis vel terris accipiant vel habeant. Quanquam enim regibus nostris semper displicuerint violentie / iniusticie tyranides iniurie / rapine ceteraque execrabilia facinora mala et damna irreparabilia que gentes ille a nostratibus sunt perpesse: non propterea a restitutione omnium predictorum damnorum et iniuriarum liberi sunt incliti reges nostri.
Probatur hoc: Tum 1o quia postquam predictam curam super humeros suos assumpserunt et ciuiliter et naturaliter se obligauerunt tenebantur gentes illas maxime a nostris defendere et tales nuncios vel ministros mittere qui terminos eorum que diximus preparatoria nuncupari (scilicet) illa duodecim que 2a conclusio complectitur non excederent. Quinimo tales consiliarios in suo senatu habere: qui non ignorarent regna illa ad suos habitatores pertinere naturales ac esse libera nec propter fidem predicandam amittere dominia et libertatem suam: et intelligerent quod non eo ipso quod reges nostri fuerunt a summo christi vicario in principes vniuersales illius orbis constituti: dabatur eis licentia illum ac si regna fuerant hostium aut hereticorum. et sic vacantia hostiliter inuadere et omnia turbare grassari et deuastare: quemadmodum proh deuastata et deserta iacent. hec nanque omnia in iure poterant reperiri clara: si diligenter vt res exigebat scructari curarent. Et ideo a culpa et forsan inexpiabili regius senatus non excusatur. Neque enim licebat eis iura ignorare circa que versabantur l. 2 ff. de origine iuris ergo ipsi catholici reges ad restitutionem omnium predictorum damnorum obligantur.
¶ Tum 2o hoc probatur per l. in re mandata C. mandati vbi omne commissum et negletum in re quam quis accepit in curam suam: non est culpa uacuum. Et est textus notabilis. Idem in l. tutori: C. de negotiis gestis.
Tum 3o probatur quia sicut Episcopus tenetur ad restitutionem damnorum iniuste datorum vel iniuriose per officialem suum vel vicarium procul dubi o um longe magis principes seculi tenentur de delictis suorum officialium quando quidem potentiores sunt ad pu mendum niendum et corrigendum delicta eorum. Patet per ea que doctores determinant. de restitutione spoliatorum c. 1 et ibi per Ioannem andream super verbo hominibus ubi dicit post hostiensem dominum teneri de violentia per homines suos illata diffusius vide ibi Panormitanum. Et etiam imputatur ei qui opere malorum hominum vtitur ff. de actionibus et obligationibus l. ex maleficio et institut. de obligationibus que ex quasi delicto nascuntur § sibi enim debet imputare qui tales elegit ff. de minoribus l. cum mandato et l. 2 C. de periculo nominatorum et l. unica C. de periculo eo lib. 11o pro hoc videatur textus vt iudices sine quoquo suffragio § licet eos in fine. ad hoc notata per glossam et plenius Hostiensem ut lite non contestata c. 1 facit ff. de officio prefecti l. 4, proficisci in authent. de iudiciis § nullo cum § sequenti et ibi notatis C. de custodia reorum l. consenta nai nei "C. quod metus causa l. si per impressionem in fi" pro hoc quod dolus procuratoris generalis nocet domino ff. de exaeptio do. l. apud celsum § quesitum in fine ff ad rebellionem l. procurator in principio presertim si potuit eum prohibere et non caret scrupulo societatis occulte: qui manifesto facinori desinit obuiare: 84 dist., c. error de sententia excomunicationis, c. quanto cum ibi notatis vel postquam sciuit non correxit: quia tunc videtur socius tacite vel expresse argumentum C. de falcidia, l. 1 § domus C. de his que a latronibus § § 1 princeps enim tenetur de omnibus et omnium autor esse videtur quia cum omnia possent corrigere: eorum merito particeps est que noluit vel neglexit emendare vt inquit Polcraticus lib. 4 capitulo vltimo hoc etiam tenet S. Thomas 2 2e q. 62, articulo 7 videatur de hoc in decisionibus de rota desisi 431 in antiquis.
¶ Obligantur igitur Reges nostri iure diuino naturali et humano ad resarciendum integraliter omnia damna irreparabilia / omnes iniurias / iniustitias / crudelitates / vastationes tot regnorum tot uastarum et deuastata terrarum / tam ingentium thesaurorum et diuitiarum raptarum: strages innumerabilium mortalium occisorum taceo que mala per nuncios capitaneos vel duces et ceteros illorum comites quos miserunt: nomine regio licet non de regia voluntate gentibus illis per totum illum orbem fuerunt illata.
¶ Uerumtamen licet ista vera vtique sint non tamen opus est regibus nostris ad supplendos sumptus necessarios pro hac expeditione: hyspaniam spoliare accipiendo ex redditibus, quos habet in ea: vt vestiat indos, et locupletes faciat. Sed quod quod regibus incumbit de necessitate salutis est. quod quocunque commoda, vel proventus in auro et argento ceterisque rebus preciosis ex regnis, et terris indorum sibi quoquomodo (iure tamen) prouenerint: sinant ibi manere; quatenus pro expensis necessariis explendis ad vtilitatem ad vtilitatem, et necessitatem spiritualem et temporalem illarum gentium prouide expendantur: nec quicquam eorum in hyspaniam iubeant asportari. Nempe si eiusmodi commoda, vel prouentus in de non tollant, vt ad vtilitatem hyspanie, aut aliorum regnorum suorum deferantur, vel in alios vsos expendant, vt puta quintam partem auri et argenti de mineralibus et margaritarum: et quod ex mercimoniis seu comutationibus, que inter indigenas, et hispanos contractabuntur frequentissime si noverim, non verbis quidem sed opere, et veritate se liberos esse, ac uim ab illis amplius non passuros iustitia seruante preterea, quod ex duanis, uectigalibus, guidagus, gabellis et datiis, que ex mercimoniis a mercatoribus hispanis: pro his, que ab hyspania illuc deferuntur, vel inde auferuntur, aut ibi venduntur, et ex multis aliis vtilitatibus pro tempore prouenientibus. Hec inquam, que ex numeratis reges nostri colligunt, et in dies affatim eis obuenire possunt sufficientissime profecto, non solum providebitur quibuscunque necessitatibus pro ista expeditione, verum etiam redditus impensas superabunt. Quod si ad aliquid tribuendum indigene ipsi essent obligate: his ad summum indubitanter satisfacerent. Nimirum vniuersa illa comoda sua sunt, et de terris sibi iure naturali, et gentium debitis procedunt, et sui causa finali hoc est propter bonum suum tandem ortum habuerunt.
¶ Dixi notanter pro expensis necessariis, quoniam multa expenduntur hodie que, pro manutentione illarum gentium in fide, et in pace necessaria non sunt, sed multum superflua: nec illorum gratia, vel respectu possunt dici prouisa. Cuius modi sunt expense pro curiis seu regiis foris vulgo audientias, quibus indi non indigent. Sed hispani, qui nesciunt in pace viuere, ac sine litibus, et ideo non debent tales expense et similes inter illa, que ad bonum illarum gentium necessario expectant computari: Solum nanque sufficit quantum ad securitatem attinet indorum, ut reges nostri prouideant, quatenus in aliquibus prouinciis sit aliquod presidium ducentorum vel trecentorum militum, qui terre custodie prospiciat. Quod re vera milites ipsi efficient, non cum multo labore, atque proinde parvo stipendio contentabuntur: potissime quia terra illa omnis felix, et abundans diuitiis cum sit, modis diuersis consequi poterunt pinguiorem fortunam quam tantopere diligunt, et indefesse perquirunt.
¶ Ex quibus omnibus tandem apparet, quod non possunt reges nostri hyspaniarum exigere a gentibus, et populis indorum, nec unum in obulum etiam tyranide qua in presentiarum premuntur cessante: atque ipsis populis et gentibus consensum liberrimum prebentibus ad suscipiendum eos in principes suppremos: sed ipsi catholici reges tenentur omnem utilitatem spiritualem et temporalem illorum vsque ad finem mundi propriis sumptibus quantuncunque magni extiterint suma diligentia procurare:
On this page