Capitulo 11
Capitulo 11
Capítulo 11 Del precedente 5o Principio, síguese el 6o. Y éste puesto en latín, para que los doctos lo vean, y si les pareciere, lo corrijan. Principio 6°.
Ad hoc quod rite, id est secundum jura et cum debitis circumstantiis, incliti Reges nostri sumi Indiarum principatus justam possessionem adipiscantur, necessario requiritur ut consensus intenveniat Regun et populorum orbis prefati, ita ut libere consentiant institutioni seu donationi de Regibus nostris per Apostolicam sedem facto.
Probatur hoc principium multipliciter. Primo sic: Sedes Apostolica per dictam institutionem seu donationem non privavit gentes illas suis dominiis, ipis dignitatibus, regalibus, statibus et jurisdictio nibus, ex eo maxime quod ad illas noscuntur pertinere jure nature et gentium, ut ex precedenti Principio apparuit; ergo non privavit eos libertate et quibus libertatem attinent, quia libertas non bene pro toto venditur auro, cujus nulla est estima tio, ut in L. libertas, ff., De regulis iuris. Est namque libertas naturalis facultas, id est possibilitas eius quod cuique facere libet nisi quod ui aut iure prohibitur. Servitus vero est qua quis dominio alieno contra naturam subjicitur, ut L. libertas, ff., De statu hominum. Ad libertatem autem spectat maxime consentire vel non consentire in alienum regem vel dominium, cum per hoc deducantur Reges liberi et populi in servitutem, Reges quiden recognoscendo superiorem quod regibus naturaliter maximo est horroripopuli autem coguntur duplicem pati atque duriorem servitutem. Et hoc est maximum prejudicium utrorumque. Est namque subjectio et juramentum fidelitatis quadam species servitutis. Et qui subest jurisdictioni alicuius dicitur quasi servus illius, ut ff., De usafructuario L. si usufructus, 15; et L. cum servum, ad fin. et ibi Doctores, Codex, De servis fugitivis; et inc. c. cum olim. el 2o de privilegio necesse est ut ommes quibus pro judicatur simul et libere consentiantut in cap. cum omnes, De constitutionibus in Regula "«Quod omnes tangit»", De regulis iuris, Lib. VI: ergo ad hoc quod rite ac recete, incliti reges nostri sumi indiarum principatus justam possessionem orbis prefati, necessario requiritur ut concensus interveniet et regum populorum orbis prefati etc.
2o item probatur: Regna illa et populi totius illius orbis sunteaspopulorum vel erant jure nature et gentium liberi eo tempore quo eas reperimus: reges et principes habentes, non recognos centes superiorem extra se nec dejure nec de facto, ut dictum est, exercentesque justum et merum imperium et omnimodo potestatem et iuridictionem, sicut alii reges de mundo. Est enim orbis ille novus in altissimo mari oceano ab omni regione alienarum omnium quas unquam homines noverunt, remotissimus, qua agentibus indianis illis preocupatum et possessum, et super eum regnare proprios et naturales reges invenimus et oculis conspeximus, et sic: ab omni superiore prorsus exemptos seu liberos. Quod probatur: ff., De justitia et jure, L. ex boc iure, ibi "«discrete sunt gentes, regna condita dominio distincta»." Ubi apparet gentes ille et reges earum fore liberos neminem recognoscentes superiorem jure naturali et gentium, Ergo sine consensu libero et beneplacito eorum non potest. eis dare alium novum regen. Alioquin fieret eis violentia et gravissima injuria et damnum enormissimum, si subieceremus reges et regnicolas, dominos et subditos liberos, servituti contre naturam et rationem. Et consequenter talis principatus esset violentus, usurpatus et tyrannicus, ut probatur C.1 q.1, c. principatus; et L. decernimus, Codex, De sacrosanctis ecclesiis. Videatur Baldus, supra Capite IV.
Cum igitur intentionis sumi Christi vicarii non fuerit prejudicium libertati et juribus regum et populorum illorum irrogare aut violentiam eis de quoquomodo inferre vel injuriam nec quod illi inferant, licentiam dare aut illatam approbare, manifestum est sumum Christi vicarium intellexisse atque voluisse ad hoc quod rite acrecte Reges nostri adipiscerentur illius orbis possessionem justam summi principatus ut a regibus et populis prefati orbis peteretur beneplacitum, ita ut libere consentirent institutioni seudonationi papalide Regibus nostris facte.
3o, item probatur sic: Quandocumque homo liber et fortius liber populus vel communitas habet obligari ad aliquod onus subeundum vel solvendum debitum aliquod et regeneraliter quando tractatur de prejudicio multorum, oportet omnes quos tangit vocari et consensum liberum ab eis obstineri. Alioquin nihil valebit quod agetur, ut satis apud iurisperitos est clarum. Sed si superponeretur Rex Hispaniarum, in quantum est Rex Castelle et Legionis, indianis nationibus et principibus earum, in Regen et dominum universalem aut supremum, de Jure aut de facto, obligarentur saltem civiliter quoad forum Juditiale vel judicium humanum, ad gravissimum onus et ad solvendum debitum intolerabile, utpote recognoscere in regem et dominum, hominem quidem ignotum sibi regen alterius, extranee, barbare ac fere prima facie nationis, et propterea suspectum valde prestare obedientam, subjectionem, reverentiam, redditus, collectas, servitia, novas indictiones, ceteraque jura regalia; unde tractatur de incomparabili et forte irreparabili nocumento. Ergo omnes Reges et populos universos illarum nationum oportet vocari et illarum consensum liberum expectari ab eis et obteneri Omniaista plana sunt. Quia notum est in iure, citandos fore omnes quoscumque negotium tangit principaliter, ut in regulaiuris: «et ab omnibus debet approbari vel repprobari», videlicet omnes illi qui leduntur, vel quorum juri detrahitur, vel quibus fit prejudicium, quibus data est potestas a jure naturali, divino et humano, consentiendi vel contradicendi, ut dicit Baldus in L. nam ita demum, ff., De adoptionibus, et Glossa: ibi sumit argumentum quod quando rescripta impetrantur, debent intervenire qui percriptum lederentur: ff., De natalibus restituendis, L. filium ; et ff., De minoribus, L. in cause cognitione, causa et in Autbent., Ut sponsalitia largitas, cap. ad bec, Collatio 8.
4o, etiam probatur: Et confirmatur omnia predicta quia sic reperitur indivina Scriptura adeo ordinatum ut, in datione et constitutione novi et sumi principis a principio celebranda et de principe quem Deus signaverat seu eligerat, interveniret liber consensus et autoritas sive acceptatio voluntaria populi sine qua etiam divina institutio de principe sumo, effectum non sortiebatur. Hoc patet: Deuteronomio 17, ubi habetur: "«Cum dixeris: constituam superme, regem sicut habent omnes per circuitum nationes: eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit, etc...»" In quibus verbis duo decrevit et jussit Dominus debere concurrere ad justam institutionem regis. Alterum ex parte instituendi, scilicet quod divina Providentia fuisset electus, expectando in electione judicium Dei. Alterum ex parte populi (videlicet) quod talem a Deo in Regen electum populus voluntarie reciperet libenterque ratum haberet atque possessionem traderet regni. Que duo satis denotant predicta verba, (scilicet) illum constitues quem Deus tuus elegerit: ubi actus voluntarius, id est consensus et approbatio populi requirebatur, ibi eum constitues, 1d est ratum habebis seu acceptabis et in regem habebis quem Deus insinuaverit ibi elegisse. Unde licet Deus potuisset constituere regem super populum Hebreorum etiam invitum cum sit Dominus universorum, Ad Hebreos 1 (16), et quilibet homo et quisquis populus sit servus Dei, Danzel 4 (17), no luit tamen privare illum populum privilegio naturalis juris quod spectat ad omnes homines et ad omnem populum liberum, submittere se propria sponte alterius regimini si viderit sibiutile esse. Deus enim non destituit vel abrogat opus suum vel jus naturale quod a principio ipse tam sapienter tam ordinate tamque immutabiliter instituit. Nam divine providentis non est naturas cogere vel corrumpere; et magnus Dionisius, lib. 4, De divinis nominibus, ait «se conservare». Unde sicut ex divina ordinatione vim habebat precepti quod populus voluntarie illum quem Dominus elegerit, constitueret super se Regem, (id est) ratam haberet talem Dei electionem ut possessionem Regni ei traderet, ita equa ordinatione, divina consensus et rati habitio et traditio possessionis regni, ad exercitium regie potestatis, necessario requirebatur. Quem quidem populi consensum, etc. Si Deus non requireret, dixisset utique tantum modo "«is erit rex tibi quem Dominus elegerit»:" nec oportebat addi "«eum cons titues quem Dominus, etc»." Ponderanda enim sunt verba Scripture sacre cum sit plena misteriis, et aliquod improprium, /superfluum aut diminutum in ea reperiri possenefas sit arbitrari. Hec siquidem etiam patent in duobus primis Regibus Saul et David populi Israelitici. Nam ut 1 Regum, cap. 10 habetur, licet Saul primus fuisset ex precepto Dei per Samuelem unctus, et regem et per unctionem illam jus et titulum ad regnum illud adeptus fuisset, deinde tamen institui et acceptari a populoin regem oportuit, et tradi sibi possessionem Regni. Neque enim ausus fuit jurisdictionem vel autoritatem regie potestatis exercere, nec poterat Jure pleno, antequam populus electioni de se facte consentiret regnique possessionem sibi traderet aut concederet, ut ibi patet; vide ibi denuo.
Eadem reperies in 2 Regum, scilicet David qui licet unctus etiam fuisset in regen a propheta Samuele de mandato Dei ut in 1 Regum, cap. 16, non tamen fuit ausus se intromittere de potestate regia exercenda statim post mortem Saulis, nec assumpsit sibi regnum quamvis optime sciret se a Deo inregnum ut illius populi electum et unctum de eius mandato, non nescius quod preceptum erat divinum populi consensu et autori tate constituendus et intronizandus esset in regno: Primo, in Hebron per tribum Juda: venientes, inquit, viri Juda unxe runt ibi David ut regnaret super Juda, 2 Regum, cap. 2. Deinde 2o, venerunt universe tribus Israel venerunt quoquam semiores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis fedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regen super Israel, etc. Hec in cap. 5o,
Ecce qualiter David ultra institutionem promotionem unctionemque divinam, indiguit approbatione et acceptione ac traditione possessionis regni per consensum liberum totius populi, ad hoc quod legitimum ac juridi cum regni haberet ingressum, id est rite ac recte possessionem et regis potestatis executionem consequeretur in regno illo. Ergo per ad exemplum divine legis, ad hoc quod rite ac recte Reges nostri principatus Indiarum orbis supremi possessionem justam obtineant non sufficit duntaxat institutio seu promotio aut donatio Sanctissime Apostolice Sedis, sed necessario requiritur ut consensus regum et populorum illarum gentium interveniat ita ut libere dicte institutioni promotioni vel donationi de Regibus nostris facte per ipsam Sanctam Sedem, consentiant. De hoc vide plenius nostrum tractatum in libro De thesauris, capítulo 22 et sequentibus et sic patet 6o Principium.
On this page