Text List

Prev

How to Cite

Next

Capitulo 29

Capitulo 29

§. 29.

¶ Pars 3a nostrae Conclusionis dicit bellum prefatum aut jus indicendi bellum contra nos habuisse habereque continuum: et fore perpetuum usque in Diem iudicii: nisi aliquo quatuor modorum interrumpatur vel terminetur. Nunc autem videamus an sit continuum vel terminatum seu interruptum De primo, (scilicet) quod sit continuum patet quia semper causa subest justi belli adversus nos. Tum 1o: quia nec de pace nec de tregua vel satisfactione aut depetenda remissione fuit unquam tractatum: ut constat cunctis qui ad partes illas transvolarunt imo nec dignati sunt vel de ipsa cogitare hispani: vel quia semper duxerunt gentes illas loco vilium et contemnibilium personarum: vel quia se jure aggredi et subijcere sibi eas posse ac si fuissent mahometanos existimabant: et proinde illas justo bello obtinuisse.

Tum ¶ 2o quia vis etinjuria personalis continue semper incessanter que vivis infertur cum semper in servitude acerrima detineantur captivi et usurpetur sua naturalis libertas et tam domini et Reges quam judices et totus populus succumbentes semper jaceant sub illa. Unde vis seu violentia quotidie ac continue comittitur et quotidie ac semper nascitur estque in fieri et actu permanenti seu influenti per quam non solum infertur vis continue subditis faciendo eos per metum obedire tyranis et dominis violentis, ut sunt hispanorum singuli qui habent repartimentum sive comendam: verum etiam legitimis regibus sive dominis naturalibus infertur. Illis quidem vis compulsiva, istis autem expulsiva cui jure semper potest bellum propulsari et resisti: prout supra jam diximus. Ergo semper subest causa bellum indicendi, et per consequens bellum est continuum vel jus indicendi.

¶ Unde quod prius necessario requiritur ad interrumpendum predictum jus: quod cesset injuriarum et lesionum sive eravaminum illatio: et tyrannidis et oppresionis prememorati repartimiento aut comenda incursio, quia dum ipsa persisteret vel metus iterum inferendiea, profecto nec pax nec tregua nec satisfactio (nisi sola remissio) ad terminandum jus prodesset: ac per consequens non cessabit jus et causa, contra nos opprimentes et tyranice detinentes homines liberos, movendi bellum. Et regula est quod peccati venia non datur misi correcto: De Regulis iuris, Peccati, Lib. VI, et 24 q.2 c. legatur et De Schismaticis, cap.1, Lib. VI. Et sic patet secundum scilicet quod tale bellum non terminetur.

¶ Si autem pax vel tregua interveniret dum ipsa duraret, non esset licitum bellum ex parte illarum gentium quia contra naturalem equitatem est pacta non servare, ut in L. conventionum, ff., De pactis; et ff., De captivis et postliminio, L. postliminium, §. induci; et L. non dubito et cap. per, venit el 2o, De iureiurandum. et supra iam dixi.

¶ Quantum vero ad satisfactionem indelligendum est de possibile quia ut supra diximus impossibile foret illis secundum equalitatem reddere pro quibus restituere et satisfacere tenentur: non modo injuriarum damnorum et lesionum que tot populis regibus et regnisa se pror sus destructis et deletis intulerunt, ut taceamus et perditionem innumerabilium animarum que absque fide et sacramentis ad e terna tormenta transmiserunt (quibus satisfieri: non potest nisi longe gravioribus flamis quam illa, (si non peniteant) deputentur) verum etiam tam immensorum ponderum auri et argenti et lapidum preciosorum ceterarumque rerum mobilium et immobilium: proquibus nec Reges nostri quidem etiam si regna propria venderent ad satisfaciendum non sufficerent. Idcirco si delinquentes offensores que hyspani satisfactionem possibilem offerent bona fide: gentes ille deberent esse contente sed qualis et quanta satisfactio hec oporteret esse: alterius et temporis et considerationis est.

¶ Postremo dicitur in Conclusione: "sive remissione voluntaria." Quia videlicet lesi, (hoc est) omnes ille gentes, populi et reges, seu dominii eorum, voluntarie ac sua sponte cessante omni fraude: quacunque vi metu coactione vel desperatione rerum recuperandarum: et in voluntario absoluto vel mixto (scilicet) conditionato, ut etiam timore reverentie, ut Codex, De bis que vi metusve causa, per totum?; et in L.1, §. que onerande, ad fin., ff., Quarum rerum actio non datur, et ibi Glossa, remittant injurias et nocumenta sibi illata: liberati forent lesores et offensores hispani, quia quocunque modo satisfactum fuerit creditori ad suam voluntatem habetur pro soluto et satisfacto: licet non sit solutum, ut Digest., De pignorativa actione, L. si rem alienam et ff., Quibus modis pignus vel bypotbeca solvitur, L. item liberatura inprinci inprincipio n princ. et ff., De accusationibus, L. si rem, § satisfactum.

¶ Sed in hoc passu animadvertendum utique est quod erit semper vehemens presumptio quod nunquam ille gentes libera voluntate remittent hyspant ea que tyranice abstulerunt, nec damna que intulerunt eis tum ex magnitudine debitorum: tum et fortius quia nihil facient sicut modo nec faciunt aliquid: nisi ad vitandum aliquod maius malum et sic semper involuntarie a Deo, timorem hispanorum et eorum crudelitatum cordibus habent invisceratum. Nanque tandiu metus durat tyranni: quamdiu vivit ille tyranus: quia eadem causa metus semper manente vel durante, oportet eumden effectum, id est, metum manere: ac persequens ipsa oppressio et in iustitia durat et manet. Probatur hoc per Cap. 1 cum ibi notatis, De his que vi metusve causa fiunt, ubi apparet quandiu duravit justus metus uxoris: quamdiu vixit crudelis maritus. Et notant Glossa et Doctores ibi quod mulier aliquid gerens metu mariti excusatur nec valet aliquid de jure toto tempore vite mariti. Et Panormitanus, ibi in 2o notabili, dicit quod metus mortis dicitur imminere non solum durante vibratione gladii: sed etiam postmodum si tanta est potentia minantis ut verisimilter timeatur mors. Et quod Baldus, in L. 1, circa fin., Codex, De condictione ob turpem causam, quod idem est durante statuto tyranico, et Felinus, in cap. significasti, el 2o, 5a colum., numero 12, De homicidio dicit quod quamdiu spolians est potentior spo liato tandiu dicitur ei fieri vis. Hec ille. Humani enim moris est illum timere cuius judicium nunc erigitur nunc deprimitur, ut dicitur 16, q. 2, c. Visis. Et hec sententia notetur precor si completur in gentibus illis. Unde post metum illatum ex aliquo actu sequenti nunquam purgatur metus, etiam cum intervallo: eadem causa metus durante. Ita dicit Baldus, in L. 2, Quod metus causa. Et hec sunt valde notanda in ista materia indorum: quia per ea plures frivoles objectiones peremptorie solvuntur.

¶ Sed ad Conclusionem reddeamus: Cum igitur gentes ille cum suis regibus et dominis naturalibus bellum continuum adversus nos justissimum vel jus indicendi nobis habeant: nec pax vel tregua in eas et hyspanos fuerit unquam facta nec satisfactionem hyspani vel miniman aut fecerint aut obtulerint, imo nec de tali opere cogitarunt neque tot injurias et immensa et irreparabilia damna et mala que ab illis sustituerunt: remiserint lese partes: nec minus injuriarum et damnorum illatio et ipsa crudelis tyranis cessaverit, et quotidie ac indies magis addiderit: et mala malis, peiora peioribus addant. Ergo prefatum jus vel bellum continuum et perpetuum contranos hispanos habent: et nisi per aliquod predictorum quatuormodorum terminetur aliquando: usque ad Diem judicii profecto

durabit. Díxose en la Conclusión: "como enemigos del linaje humano" porque véanse las historias desde el diluvio y pasado acá: no se hallará nación que tanto haya lastimado, diminuido y apocado el linaje humano, y con tan diversas y nuevas maneras de inhumanas crueldades como nosotros havemos hecho en aquellas gentes innocentes en sesenta años.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulo 29