Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 33
CAP. XXXIII. Mouet eandem per viam reuelationis in verbo, & ponit sex respon¬ siones concedentium reuelatione in verbo, & arguit grauiter contra.
Is igitur per viam actionis Dei intrinsecae contra hypothesin istam obiectis, restat per viam actionis eius extrinsecae contra eandem obijcere consequenter, per viam scilicet reuelationis diuinae & eius effectus. Haec autem secundum doctrinam Patrum est duplex. Nam quaedam est in verbo Dei, in ipsa scilcetsumma luce, summa veritate increata, in essentia ipsa Dei; quedam vero in proprio genere creaturae, in luce scilicet inferiori creata. Primo ergo per viam reuelationis in verbo; Ponatur siquidem Deum reuelare vel reuelasse in verbo Paulo A. fore cras, tue Paulus aut videt aut vidit, scit aut sciuit A. fore cras, ergo necesse est eum sic videre aut vidisse, scire aut sciuisse, quoniam omnem actum humanum, quando est, necesse est pro tunc esse, & omnem actum humanum praeteritum necesse est fuisse: alias enim qd. homo nunc vult & facit, posset nunc non velle nec facere, & quod voluit & fecit, potest nunquam voluisse nec fecisse, quare & illud quod nunc est aut fuit, potest pro nunc non esse nunc, nec vnquam fuisse, contra omnes Logicos, Philosophos, Theologos, & vulgares, quod & hypothesis ista negat. Et si necesse est Fausum scire aut sciuisse fi, fore eras, necesse est Ai fore cras: nam necessario sequi¬ tur, Paulus scit aut sciuit A. fore cras; ergo verum est aut fuit A. fore cras, ergo A. est aut fuit futurum cras, ergo erit cras, sicut patet per ostensa 18. huius. Tota igitur haec consecutio est necessaria, & primum antecedens similiter, quare & vltimum consequens, sicut 30. huius paret; ergo necesse est A. cras fore, quare & simili ratione de quocunque futuro nunc est necessarium, & semper fuit necessarium ipsum fore, & de quocunque non futuro, ipsum non fore, cuius oppositum hypothesis supponebat. Ad istud autem dupliciter respondetur. Nam quida huiusmodi reuelationem concedunt; alij vero negant. Concedentes autem reuelationem huiusmodi respondent iuxta praedictam hypothesin consequenter, dicendo qu, sicut Deo per suam essentiam nunc scit, & semper sciuit quodcunque futurum fore, & potest nunc pro nunc illud non scire nec vnquam sciuisse, sed nunc & pro nunc scire & semper sciuisse cius oppositu; sic & homo vel Angelus, qui per eande essentiam scit & sciuit quodcunque futurum fore, potest. conformiter nunc & pro nunc illud non scire, nec vnquam sciuisse, sed nunc & pro nunc scire cius oppositum priusque sciuisse. Sed ista responsio videtur absurda. Nam si sic esset, possibile esset Christum, Mosem, Paulum, & quemcunque Prophetam, qui vidit secreta Dei in verbo, nuquam quicquam ibi vidisse, nec fuisse Prophetam, sed pseudoprophetam, & Antichristum, cum fuerit praeteritus pessimus, Mahumetem & quemlibet maledictum, qui nunquam aliquid ibi vidit, omnia Dei secreta ibi vidisse, fuisseque eximium Prophetarum. Haec etiam responsio non euitat, quoniam si Paulus scit & sciuit in verbo A. fore, & potest non scire nec sciuisse A. fore, aut potest velle & voluisse, non velle & non voluisse, non velle conformiter, vel non potest. Si potest, ponatur qd. reuelabatur in verbo Paulo A. adhuc futurum fore, & praecipiebatur similiter qu. vellet, praedicaret, & faceret conformiter reuelationi ostensae, sicut Deus praeceperat Ieremiae, Praedicabis, inquiens, verba quae ego loquar ad te, ser. 19. & Ezech. Vade & loqueris verba mea, Ezech. 3. & Ionae, Praedica, inquit, praedicationem quam ego loquoradte, Ion. 2. sicut & verisimiliter creditur qd. Archangel. Gabriel recepit per reuelationem & iussionem in verbo negotium incarnationis dominicae beatissimae virgini nuntiandum. Dominus etiam Iesus Christus de seipso testatur, Ego, inquiens, ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater. ipse mihi mandatum dedit quid dicam, & quid loquar Ioh. 12. Et infra 14. Sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio; & si quis homo vel Angelus habuit reuelationem & mandatum in verbo, quis vnqua dignius Dom. Iesu Christo vnico Dei verbo, vnicissimo Dei verbo? Vnde Aug. super Ioh. part. 1. hom. vlt. scili.et s 4. prima autoritatem exponens, sic ait; Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia no est ex seipso: Filius est verbum Patris, & sapientia Patris; In illo sunt omnia mandata Patris: neque enim Patris mandatum Filius aliquando nesciebat, vt eum necesse esset ex tempore habere qd antea non habebat. Ita enim a Patre, qd habet, accepit, vt nascendo acceperit, dederitque illi gignendo,. Nam & vita est, & accepit vitam, vtique nascendo, non prius sine vita existendo, quia & Pater habet vitam, & qd. habet est, nec accepit tamen, quia non ex aliquo est; filius autem accepit vitam dante Patre, a quo est, & ipse qu habet, est: habet n. vitam, & vita est: ipsum audi loquentem; Sic habet, inquit. Pater vitam in semetipso, sic dedit & filio habere vitam in semetipso. Nunquid existenti & non habenti dedit? Sed eo dedit, quo genuit, qui vitam genuit, & quia aeterna est ipsa natiuitas, nunquam non fuit filius qui est vita, nunquam fuit filius sine vita. Et sicut est natiuitas aeterna, sic est quinatus est, vita aeterna: ita & mandatum, non quod filius non habebat, pater dedit, sed, sicut dixi, In sapientia Patris, quod est verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso cui dicitur datum; & hoc est dare filio, sine quo nunquam filius fuit, quod est gignere filium qui nunquam non fuit. Factis igitur Paulo reuelatione & mandato praemissis, ponatur quod voluit, praedicauit, & fecit extrinsecus operando conformiter reuelationi ostensae. Et secundum istam responsionem A. adhuc existente futuro, possibile est ipsum non fore, & verbum nunquam sciuisse nec reuelasse, ac Paulum nunquam vidisse in verbo A. fore; quare & sicut dicit responsio, est correspondenter possibile. Paulum nunquam voluisse conformiter reuelationi praedictae, est ergo nunc possibile Paulum non praedicasse, non fecisse extrinsecus quae iam fecit: non enim potuit talia facere nisi prima voluntate, quare & illa praeterita, est possibile non fuisse. Et ut istud manifestius deducatur in lucem, ponatur iuxta autoritates de orando & modo orandi praemissas 23. & 25. primi; quod Paulo detur mandatum sub poena damnationis aeternae, quod omnem & solum ostensum sibi in verbo saluandum velit absolute saluari, iuuetque in orationibus & beneficiis alijs solum talem; ostendaturque sibi in verbo Petrum viatorem esse saluandum, que velit absolute saluari, oret pro eo, aedificet sibi domum, & alia beneficia administret, moriatur, & migret ad coelum adhuc Petro superstite viatore; tunc, sicut dicit hypothesis, possibile est Petrum non saluari, quare &, sicut dicit ista responsio, possibile est consequenter hoc nunquam fuisse ostensum in verbo, Paulum A nunquam hoc vidisse, nunquam hoc voluisse, nunquam pro eo orasse: nunquam ei domum aedificasse, nec alia beneficia ministrasse, nec ad coelum sed ad infernum migrasse, vel retentis mandato & reuelatione praemissis, ponatur Paulum in nullo paruisse mandato, & sic mortuum ad inferos descendisse, tunc possibile est Petrum adhuc viatorem non esse saluandum, nec hoc vnquam fuisse reuelatum, quare & Paulum non fecisse seu omisisse contra mandatum, nec peccasse, nec descendisse ad inferos, sed ad superos ascendisse; vel forsitan, sicut multis magis vide hitur // oportunum, ponatur Paulum recipisse mandatum, quod nullum ostensum sibi in verbo damnandum velit saluari, nec oret pro alicuius talis salute, & quod quemcunque ostensum sibi in verbo saluandum velit saluari, & oret pro eo, ostendaturque sibi in verbo Antichristum esse damnandum, quem nec velit saluari, nec oret pro eo, & sic decedens saluetur, vel contraria faciens, & sic decedens damnetur, adhuc Antichristo superstite viatore &c. sicut prius. Cabriel etiam medio tempore postquam venit ad virginem gloriosam nuntians quod conciperet filium benedictum, antequam concepit, potuit non venisse ad eam, nec illud nuntium protulisse, vt patet per deductionem priorem. Dominus etiam Iesus Christus medio tempore postquam fuit incarnatus pro humano genere redimendo, priusquam redemit, potuit non fuisse incarnatus, & postquam praedixit discipulis illud, Matth. 20. Ecce, ascendimus Hierosolymam, & filius hominis tradetur principibus sacerdotum, & Scribis, & condemnabunt cum morte, & tradent eum gentibus ad illudendum & flagellandum & crucifigendum, & terito die resurget; ascenditque Hierosolymam ad illum finem; priusquam pateretur, potuit ista non dixisse, nec Hicrosolymam ascendisse: postquam similiter iam propinquior passioni, tristabatur vsque ad mortem, & sudauit sudorem sanguineum, priusquam pateretur, possibile fuit non sic fuisse tristatum neque sudasse, quae omnia patent per deductionem priorem. Vt autem haec multa virtualiter in vno verbo recolligam, suppono nos esse in medio tempore inter tales effectus praeteritos & reuelata futura; & sicut dicit responsio, PossibileC est illa reuelata futura non fore, & nunquam fuisse reuelata, visa nec voluta, ergo possibile est illos effectus praeteritos non fuisse: nam necessario sequitur negatiue, Causa non fuit, ergo esfectus non fuit, & antecedens est possibile, ergo & consequens, sicut tricesimo huius patet. Vel e contrario affirmatiue, Necesse est illos effectus fuisse, ergo &st illas volutiones, visiones, & reuelationes: nam necessario sequitur affirmatiue, Effectus fuit, ergo causa eius fuit, & antecedens est necessarium, ergo & consequens, sicut idem tricesimum demonstrauit. Et si necesse est illas visiones & reuelationes fuisse, ergo & illa reuelata fore sicut superius est ostensum: nec potest quisquam ad aliam partem biuij rationabiliter declinare, dicendo Paulum non posse, non velle quod vult, nec posse non voluisse quod voluit, sicut potest non scire quod scit, & non sciuisse quod sciuit facta huius reuelatione in verbo, quoniam per locum a simili & a proportionalitate videtur, quod sicut Paulus scit aliquid in verbo, siue in Dei essentia, sic potest velle seu diligere aliquid in spiritu sancto siue in Dei essentia. Nam sicut filius & Dei es¬ L sentia se habet ad nostrum scire, sic spiritus sanctus in eadem essentia ad nostrum diligere: alias enim nequaquam nostra charitas nec dilectio veraciter diceretur, quod tamen 42. primi erat ostensum. Quare si propter hoc, quod verbum sciens & ostendens aliquid futurum, potest nunc pro nunc illud non scire neque ostendere; potest Paulus hoc videns, nunc & pro nunc illud non videre, cum similiter sit de spiritu sancto volente aliquid futurum, erit & similiter de Paulo volente in ipso. Haec etiam responsio non iuuat, sed magis illa queat respondentes, quia si facta reuelatione huiusmodi, & Paulo volente conformiter, necesse sit Paulo, sic velle, aut in praeterito voluisse, necesse est eum sic videre, & in praeterito sic vidisse: nam haec sua volutio ab illa sua visione causatur, quare necesse est sic esse reuelatum in verbo aut fuisse, quare & necesse est sic fore, sicut superius est deductum. Item aliqui sunt effectus causati a sola visione, siue volutione, aut nolutione coniuncta. Sola visio namque certa de aliquo prospero vel aduerso propinquo causat in corde & corpore sic videntis dilectionem aut tristitiam, dilatationem vel constrictionem, spem vel timorem, & multas passiones alias corporales, sicut ex 18. secundi potest haberi; veluti in Christo sudorem sanguineum, & in quibusdam mortem, sicut videtur in Nabal.. Reg. 25. sicut & refertur de quodam magno de Anglia post deportationem reconciliato, quod nimio gaudio incurabiliter resolutus vitam cum gaudio terminauit: quamobrem arguatur de talibus sicut prius. Igitur contra omnes admittentes reuelatione in verbo procedit haec ratio vna breuis, Necesse est hunc effectum esse vel fuisse, ergo &st illam reuelationem in verbo, quare & illud reuelatum necesse est fore. Sed hic a multis multipliciter respondetur; omnes tamen in hoc vno conneniunt, quod consequutio ilta non tenet. Et si contra omnes comuniter arguatur, necessario sequitur, Iste effectus fuit, ergo causa eius fuit, Antecedens est necessarium, ergo &s consequens: concedunt; sed si arguatur vlterius, causa eius fuit, ergo reuelatio illa in verbo; dicunt concorditer hoc non sequi, sed esse fallaciam consequentis, quia iste effectus potest non habuisse hanc causam, sed alias causas multas; In assignatione tamen harum causarum multipliciter variantur. Nam quidam dicunt, possibile est illam reuelationem in verbo non fuisse reuelationem, quia nec fuisse veram, sed apparentiam vnam falsam, & illam, possibile est fuisse causam huius effectus. Alij vero dicunt opinionem, aestimationem, seu apparentiam creatam in proprio genere posse fuisse causam huius effectus. Tertij visionem oppositi illius reuelati in verbo. Quarti complexam & simplicem visionem simplicis obiecti in verbo. Quinti libertatem voluntatis creatae. Sexti autem Deum per se solum. Sed contra omnes istas responsiones simul est primo generaliter arguendum, deinde contra singulas singulatim. Omnes enim conueniunt in hoc vno, quod effectus ab vna causa productus, potest non fuisse productus ab illa, sed ab alia. Ex isto autem videtur sequi per locum a simili, saltem de omnipotentia Dei, quod quaecunque causa aliquem effectum produxit, potest illum nullatenus produxisse, & quaecunque effectum a quacunque causa productum potest non illa sed alia produxisse: Paulus ergo, qui aedificauit domum, & genuit filium, potest non sic fecisse, & Petrus potest illam domum aedificasse, & illum filium genuisse, cum absurditatibus alijs multis nimis.
On this page