Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 34
NVnc autem specialiter contra primam: Porro si esset, vt dicit, essentia Dei false ostenderet & erronee praesentaret, sicque speculum sine macula maiestatis diuinae fieret turpiter maculatum, suuma quoque veritas esset falsa, summa lux tenebrata, iustitia summa fallax, & fidelitas summa mendax. Tunc etiam Christus & Beati possunt facillime decipi tota die, quare & fieri miseri tota die, imo & nunquam fuisse beati: omnis enim fallacia, sicut & omne malum, beatitudini & faelicitati repugnant. Faelicitas namque secundum Philosophum I. Eth. 9. est bonum per se sufficiens & perfectum: quare & Boetius 3. de consolatione prosa 2. Liquet, inqui, esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Et beatus Augustinus super illud Psalmi 2. Beati omnes qui confidunt in eo; Beati, inquit, dixit, vbi est bonorum omnium summa & cumulus. Qui & 13. de Trinit. 5. Continuo miseri sunt, qui vel non habent quod volunt, vel id habent, quod non recte volunt; beatus igitur non est, nisi qui & habet omnia quae vult, & nihil vult male. Et infra 7. Non volet quis male viuere in illa faelicitate, aut volet aliquid quod deerit, aut deerit quod voluerit, quicquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit; Omne quod ibi erit bonum erit. Sed quis est qui non naturaliter & per se odiat & fugiat falsitatem, amet & appetat veritatem? Vnde Philosophus 4. Eth. 14. Secundum seipsum mendacium prauum & fugiendum, verum autem bonum & laudabile. Et in secreto secretorum partis primae 4. Veritas est radix omnium laudabilium, & materia omnium bonorum, quia est contrarium mendacio. Tullius etiam 2. veteris suae Rhetoricae dicit veritatem esse de illis, quae totaliter & cum ex parte sunt propter se petenda, & eius contrarium de simili modo vitandis. Quare beatus Augustinus II. de ciuit. Dei II. ostendens malos Angelos ante ruinam non fuisse beatos; Vita, inquit, istorum non fuit beata, quia quandoque desitura, siue id scirent, siue nescientes aliud putarent, quia scientes timor, nescientes error beatos esse vtique non sinebat. Et infraIIII. post magnam perscrutationem huius materiae sic concludit; Quocirca cuiuis iam non difficulter occurrit, vtroque coniuncto effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat; hoc est, vt & bono incommutabili, quod Deus est, sine vlla molestia perfruatur, & in eo se in aeternum esse mansurum nec vlla dubitatione cunctetur, nec vllo errore fallatur. Idem Enchirid. 9. ad illam faelicitatem tendendum est, vbi nulla quatiamur aerumna, nullo errore fallamur: error quanta possumus cura cauendus est, non solum in maioribus, sed etiam in minoribus rebus. Et infra 10. Si diligentius considerata veritate, cum aliud nihil sit errare, quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est, vel certum habere pro incerto, incertumue pro certo, siue falsum sit siue verum, idque tam sit in animo deforme atque indecens, quam pulchrum ac decorum esse sentiĀ¬ mus vel in loquendo, vel in assentiendo, est, est, non, non; profecto & obiosum est ista mise. A ra vita qua viuimus, quod ei nonnunquam, vt non amittatur, error est necessarius: apsit vt talis sit illa vita, vbi est animae nostrae, ipsa veritas, vita, vbi nemo fallit, fallatur nemo; hic autem homines fallunt, atque falluntur, miserioresque sunt cum mentiendo fallunt, quam cum mentientibus credendo falluntur; vsque adeo tamen rationalis natura refugit falsitatem, & quantum potest deuitat errorem, vt falli nolint etiam quicunque amant fallere. Item error atque deceptio circa futura, & maxime pertinentia ad deceptum magis videtur beatitudini repugnare, quam simplex ignorantia futurorum. Sed haec repugnat. Quare & Augustinus II super Gen. 25. 25. & 27. ostendit Apostatas Angelos non fuisse beatos ante suam ruinam, quia nec sui euentus futuri praescios nec certos: quod & cap. 26. de primo homine simile modo probat Lum bardus etiam secundi sentent. dist. 4. loquens de Angelis, Bcati, inquit, nunquam fuerunt, qui ceciderunt, quia sui euentus ignari fuerunt, quam causalem confirmat per beatum Augustinum super Gen. vbi prius. Et si quis dixerit Augustinum ibi loqui de praescientia futurorum pertinentium tantum non impertinentium ad Angelum vel hominem praescientem, de illis tantummodo arguatur. Ad Christum nanique & ad beatam virginem beatificatos in coelo pertinuit, quod propinqui sui secundum carnem & gratiam tunc peregrinantes a Domino, quos tantum amabant & desiderabant saluari, & ad hoc instanter orabant, pro quibus & Christus specialiter fudit suum sanguinem benedictum, quorum salus erat eis concessa & reuelata diuinitus vt saluarentur: quis igitur spiritus mendax praesumet in istis Christum decipere & virginem iam beatos, vel etiam in pertinentibus quibuscunque? Ad quem etiam Beatorum non pertinet? Nunquid sit deturpatus tenebrosae falsitatis erroribus, aut lucidae veritatis fulgoribo decoratus? quid etiam magis pertinet ad beatum quam sua beatitudo perpetua? & circa illam possibile est eum falli: nam non obstante, qd. Deus ostendit sibi in verbo sua beatitudinem perpetuo duratura, & ipse hoc viderit, potest non beatificare eum pro futuro, scilce beatitudinem subtrahendo, vel ipsum annihilando, vel ad statum viae remittendo, in qua peccet finaliter & damnetur. Item omne qd. nocet beatitudini est repugnans; sed ignorantia omnis nocet, dicente Ansel. 2. Cur Deus homo 13. Ignoratia, etsi aliquado ad aliud non nocet, hoc solo tamen nocet, quia scientiae bonum aufert. Item omnis poena est quaedam miseria; omnis aute error vel saltem inuitus, & in rebus pertinentibus ad errantem est poena, dicente August. 3. de ib. arb. 29. Approbare falsa pro veris vt erret inuitus, non est natura instituti hominis, sed poena damnati: quare Christus, Maria, & beati, toto tempore quo fuerunt beati, possunt fuisse decepti, puniti, & miseri, nec beati. Imo & istud videtur facere Deum iniustum, quia punientem sanctum Angelum sine culpa. Quare & August. 1I. super Gen. ad liter. 30. cuilibet occurrit: & verum est atque manifestum iustitiae ipsi esse contrarium vt nullo praeced, merito, hoc ipsum in quoquam Deus damnet, qu. in eo ipse creauerit. Et supra 24. Nunquid Deus prius est vltor, quam Diabolus peccator? Absit; & 3. de lib. arb. 29. Omnis poena, si iusta est, peccati poena I est: & 2, contra Iulian. 20. Deus iustus, si tanta paruulis mala nihil peccati trahentibus itrogaret, magis appareret iniustus: qui & infra 3. 4. & multis cap. consequenter, quarti vltimo, 5. primo, & post diuersis cap ac sexti primo, & deinceps non paucis cap, constantissime docet idem. Ansel. 2. Cur Deus homo 2. Quod autem, inquit, talis factus sit, scilicet primus homo, vt non necsssitate moreretur. hinc facile probatur, quod vt iam diximus, Sapientiae & iustitiae Dei repugnat vt cogeret mortem pati sine culpa, quem iustum ad aeternam fecit beatitudinem; sequitur ergo, quia si nunquam peccasset, nunquam moreretur; qui & Monolog. 69. dulcissime probat idem: Quod & concorditer sentiunt omnes Doctores Catholici, istam materiam pertractantes. Item si ista responsio esset vera, non esset possibile Deum beatificare quenquam perfecte: ad beatitudinem namque perfectam requiritur certitudo, quod ipsa aeternaliter sit permansura. Beatitudo namque, vt prius erat ostensum, est bonum in nullo deficiens, sed perfectum, & sicut dicit Boetius, quo quis adepto, nihil vlterius desiderare queat. Et Anselmus de casu Diaboli 6. dicit quod Angeli. qui steterunt, adeo sunt prouecti, vt sint adepti quicquid velle potuerunt, nec iam videant quid plus velle possint: Vnde & Propheta, Satiabor cum apparuerit gloria tua, Psalmo. 16. Et Apocalyps. 7. Non esurient, nec sitient amplius. Sed quis dubitauerit, certitudinem de bono pro semper esse magnum bonum, quod omnes desiderant & sine quo nequeunt satiari, etiam si omnibus alijs bonis affluant quantumcunque? Quanto enim plura & maiora bona habuerint, tanto certitudinem de illis semper habendis ardentius affectabunt: alioquin namque possent rationabiliter & deberent aliquem metum habere, ne forte amitterent illa bona; metus autem non potest perfectae beatitudini? sociari. Vnde Augustinus II. super Gen. 23. & post consequenter ostendit Diabolum & primum hominem non fuisse plene beatos ante suam ruinam, quia de // ipsa certitudinem non habe bant, qui illo 23. ita dicit, Neque sancti Angeli aeternae suae vitae ac beatitudinis incerti sunt. Nam quomodo beati, si incerti? Et infra 24. Si Deus non reuelauit Diabolo, cum adhuc esset Angelus bonus, quid facturus vel passurus esset, non iam plene beatus fuit, quandoquidem plene beati de sua beatitudine certi sunt, vt eam nullus perturbet metus. Et 25. Quonam modo beati possent esse non video, quibus incerta est ipsa sua beatitudo. Qui & II. de Ciuit. Dei II. similem tenet processum; Itaque beata, inquit, vita proculdubio non nisi aeterna est, aeternitatisque suae certa atque secura: quod & eius autoritates ex eodem II. & 12. allegatae superius attestantur. Idem 13. de Trinit. loquens de beatitudine finali sic ait; Quicquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit, omne quod ibi erit, bonum erit, & summum bonum Deus ipse erit, & se amantibus praesto ibi erit, & quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Ad beatitudinem ergo perfectam requiritur huius certitudo; sed Deus illam dare non potest, quia per nullam reuelationem, quia non per illam in verbo, quae est omnium lucidissima atque summa. Illa namque, vt dicit responsio, potest esse deceptio atque error; quare per illam nullus potest de ipsa aut eius reuelato certificari perfecte; nec per aliam, quia illa alia aut esset certa aut incerta: si incerta, non certificaret; si certa, aut per seipsam aut per aliam: si per seipsam, eadem ratione fuisset standum in prima, & tunc similiter reuertitur difficultas: si per aliam, sic vel erit infinitus processus, vel aliqua erit certa per seipsam, quare simili ratione & prima; & etiam posita vna certa, quotacunque sit illa, reuertitur argumentum; imo quod magis videtur absurdum, Deus nullum potest certificare de beatitudine sua praeterita vel praesenti, sicut praecedentia manifestant, quia quaelibet talis reuelatio potest esse delusoria atque falsa. Omnis quoque beatus credit & sperat futura, & continue prius fecit, & omnis talis credulitas atque spes potest nunc esse, & semper prius fuisse erronea atque falsa; nullus ergo talis nunc est, nec vnquam fuit certe beatus; quare nec hoc potest certitudinaliter reuelari. Si quis autem respondeat bonos esse certos de sua beatitudine aeternaliter duratura, certitudine firmissimae credulitatis omnem haesitationem actualem & metum de eius opposito excludente, eadem ratione habet concedere, quod Deus de omnipotentia sua non potest certificare quenquam de futuris perfecte, nec aliter quam est dictum, quod non videtur, quia de praesentibus & praeteritis bene potest, quare & de futuris, cum praesentia & praeterita nihil penitus ibi causent, vt potest haberi ex tricesimo & tricesimo primo huius, & maxime praeterita, cum ipsa nihil sint, quare nec causant. Si etiam praesentia vel praeterita essent certitudinis huius causa, essent & causa beatitudinis beatorum, quare & beatificarent beatos; Diabolus ergo &t eius peccatum & poena, ac aeterna miseria beatificaret Christum caeterosque beatos, quod est per se satis absurdum, est etiam falsum; quia cum sint finitae virtutis in agendo, haberent terminum maximum & remotissimum actionis vltra quem non possunt, // sicut videtur quasi per se notum: quod & ostendit Philosophus I do Coelo II6. & Auerroes in comment. Deus autem potest beatificare, & certificare beatos de praesentibus & praeteritis talibus vltra omnem terminum assignatum; imo non videtur quod & actio huiusmodi insimorum ad summum coelum ascendat. Vel si ista praesentia vel praeterita in beatorum certitudine quicquam essent. Deus potest supplere causationem illorum, & causare totum per seipsum; nam alias non esset omnipotens: Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus damnauit articulum asserentem, "quod Deus non potest in effectum causae secundariae sine ipsa". Quapropter & Petrus 3. sentent. distinctione vicesima sexta, dicit quod "Christus in quo fuerunt bona patriae credidit, & sperauit resurrectionem tertia die futuram", sed non perfectius eam cognouit praeteritam, quam intellexit futuram. Item tunc tali certitudine potuerunt boni Angeli fuisse certi de beatitudine sua futura ante confirmationem illorum, & Sancti nunc in via, imo videtur quod aliqui viatores habuerunt aliquam talem certitudinem de diuersis. Vnde ad Romanos capite octauo, Certus sum, inquit Apostolus, quod neque mors, neque vita, neque Angeli, nec principatus, nec virtutes, nec instantia, nec futura, nec fortitudo, nec altitudo, nec profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei. Et Act. 16. Visio per noctem Paulo ostensa est: vir autem Macedo quidam erat stans, & depraecans eum, & dicens, Transiens in Macedoniam adiuna nos: vt autem visum vidit, statim quaesiuimus proficisci in Macedoniam, certi facti, quod vocasset nos Deus Euangelizare eis: quare & Sapient. 7. dicitur, quod spiritus sapientiae est vnicus, multiplex, subtilis, modestus, discrerus, mobilis, incoinquinatus, certus. Quis etiam Catholicus non est sic certus de articulis fidei de futuro, scilicet quod erit finale iudicium, & generalis resurrectio mortuorum, & quod Deus vnicuique secundum opera sua reddet? Sancti ergo in via similem certitudinem modo habent, qualem habent & habebunt perfecte beati. Item haec certitudo est certitudo spei tantum; haec enim in viatoribus reperitur, vt proximo est ostensum. Quare & Lumbardus 3. sentent. dist. 26. Spes, inquit, est certa expectatio futurae beatitudinis; ergo in Christo & in alijs beatis est spes & certitudo tantummodo speratiua; quod falsum est, quia illa est imperfecta, beatitudo vero perfecta, sicut superius est ostensum. Vnde Apostolus 1. ad Cor. 13. Ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus, cum autem venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte. tunc autem cognoscam sicut & cognitus sum; nunc autem manent fidee, spes, charitas. Quare & Petrus 3. sentent. dist. 26. proposita quaestione, Vtrum fides & spes in Christo fuerint, sic respondet: Quibusdam non indocte videtur, fidem, virtutem, & spem in eo non fuisse, sicut & in sanctis iam beatificatis, vel in Angelis non sunt, & cum sancti credunt & sperant resurrectionem futuram, & Angeli eandem credunt, nec tamen in eis fides vel spes virtus est, quia & Deo per speciem contemplando fruuntur, & in Dei verbo resurrectionem futuram siue iudicium, non per speculum in aenigmate, sed praeclarissime inspiciunt Si enim quia credunt resurrectionem futuram, ideo verum est eos fidem habere, ergo ea consummata, post iudicium similiter & fidem habere dicentur, quia credent eam praeteritam; sed sicuti tunc credent, nec tamen fidem, quae fideles facit, habebunt, quia non credent absque scientia, quae non erit aenigmatica, sed per speciem, ita & modo credunt & sperant resurrectionem, nec tamen fidem habent, quia credendo cognoscunt. Venit enim eis quod perfectum est, & euacuatum est. quod ex parte est. Venit enim cognitio, & euacuata est fides; venit species, & desiit spes. Ita & Christus, in quo fuerunt bona patriae credidit quidem & sperauit resurrectionem tertia die futuram, pro qua & orauit patrem, nec tamen fidem, virtutem, vel spem habuit, quia non aenigmaticam vel specularem, sed clarissimam habuit de ea cognitionem, quia non perfectius eam cognouit praeteritam, quam intellexit futuram: Sperauit tamen Christus, sicut in Psalmoiait, In te, Domine, sperani; non tamen fidem vel spem virtutem habuit, quia per speciem videbat ea, quae credebat. Hugo quoque 2. de sacrament. part. 13. sentit idem; quod & concorditer sentiunt omnes Catholici Tractatores. Item si Deus nullum potest certificare perfecte, nullum potest beatificare perfecte, quia certitudo est beatissima pars totius beatitudinis, sicut ab Augustino erat superius allegatum. Cuius etiam animus habentis certitudinem tantum praedictam, non appeteret firmiorem? Quare non plene quietaretur, satiaretur, nec beatificaretur per illam, nec per totam beatitudinem quam haberet; quare non esset beatus perfecte, qualis tamen beatitudo in patria a fidelibus omnibus expectatur. Si enim aliqua beatitudo siue foelicitas est perfecta, vt docebatur superius, quae, si non illa? Quare dicit Apostolus I. ad Corinth. 13. cum venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Haec ergo responsio lumen beatorum eclipsat, visum eorum praestigiat, certitudine spoliat, totius scilicet beatitudinis beatissima portione, ad miseriam miserabiliter detrahit, & quod videtur mirabilius atque miserabilius omnium, Christum, Mariam, Sanctosque caeteros, qui I ab olim beati fuerunt, facit nunquam fuisse beatos, sed miseros semper ante, locumque beatitudinis summum coelum in infernum miseriae locum transfert. Praeterea, quod omnium videtur haereticissimum, ista responsio habet consequenter asserere ipsum Deum posse decipi & errare. Si enim homo vel Angelus in Dei essentia potest decipi & errare, potest & Deus, cum nihil intelligat, nisi quod & sicut in ipsa ostenditur & relucet. Haec etiam responsio incertat Deum similiter de futuris. Nam si per cognitionem suam de futuris possit decipi circa illa, per illam non potest esse certus de illis, nec Pater de omnipotentia sua posset certificare Filium de vllo futuro: ipse enim non est certus, quomodo ergo alterum certificare valebit? Imo & si esset certus, sicut nullus dubitat quin sit certus, adhuc filium certificare non posset: non enim posset ipsum certificare, nisi per reuelationem in verbo in essentia clara Dei; sed illa non certificat, quia cum ipsa stat error; quare nec filius nec spiritus sanctus possunt certe cognoscere quodcunque futurum. Ipsi enim nihil, nec vllo modo possunt cognoscere, nisiI quod, & vt a Patre recipiunt cognoscendum. Nam sicut totum esse suum habent a Patre, sic & totum suum cognoscere, & caetera vniuersa, sicut tricesimo secundi plenius est ostensum.
On this page