Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 32
Et viam etiam immutabilitatis voluntatis diuinae potest eadem hypo¬ thesis impugnati. Nam si Deus posset nolle priuatiue, seu etiam positiue pro nunc praesentia ista esse, quae nunc vult esse, & praeterita illa fuisse quae vult fuisse, & ammodo semper nolle illa praesentia atque praeterita fuisse futura, quae semper ante voluit fuisse futura, esset mutabilis, sicut & omnes Autores huius hypothesis confitentur. Sed similiter omnino intrinsece se habet voluntas diuina ad futura, sicut ad E praesentia vel praeterita, vt potest haberi per prius ostensa tricesimo huius; alias etiam re futura facta praesente vel praeterita intrinsece mutaretur contra vicesimum tertium primi libri; ergo si futura quae vult, & semper prius fore voluit, potest pro nunc & semper post nolle fore, non positis illis in esse, est mutabilis: vel e contra, si Deus sine sui mutatione, futura, quae nunc vult, & semper prius voluit fore atque fuisse futura, potest pro nunc & semper post nolle fore ipsis non positis, & nolle illa fuisse futura; potest similiter sine sui mutatione nolle pro nunc praesentia ista esse, praeteritaque fuisse, & semper post nolle haec fuisse futura. Nam nulla causa vel ratio dissimilitudinis potest dari. Et si fortassis quis dicat hanc esse causam dissimilitudinis inter ista, quod nunc necesse est Deum velle & semper voluisse hoc praesens praeteritumue fuisse futurum, & ideo, si post hoc nollet, necessario mutartur; non sic ante de futuris; ergo Deus aliter intrinsece vult praesentia & praeterita quam futura, & aliter intrinsece eandem rem primo futuram, deinde praesentem, ergo est mutabilis. Voluntas quoque diuina non est magis necessaria respectu praeteritorum vel praesentium, quam futurorum, sicut tricesimum huius docet. Et si quis adhuc aliter dixerit, quod si Deus posset post hoc nolle de hac re praesenti vel praeterita ipsam fuisse futuram, quam semper voluit fuisse futuram, & hoc faceret, ipsa res esset mutabilis, & necessario mutaretur de fuisse futurum in non fuisse futurum, non sic autem de re futura; quare & voluntas diuina hic necessario commutaretur similiter & non ibi. Sed quare magis in hoc casu res praesens vel praeterita mutaretur, quam res futura? Nulla enim causa nec ratio potest reddi, nisi quia rem praesentem vel praeteritam necesse est semper fuisse futuram, & Deum semper conformiter voluisse, & non sic de re futura, & sic ista responsio similis est priori. Rursum ad idem, Mutatio in effectu non est causa mutationis in agente, sed magis e contra, vbi sit mutatio in agente, & maxime in effectu voluntatis diuinae: alias enim ad mutationem suorum effectuum continue mutaretur; ipsa quoque est impassibilis, inalterabilis, immutabilisque omnino a suis effectibus vniuersis, sicut vicesimum primi docet. Item istud videtur quasi vna communis animi conceptio apud omnes; omne quod est vnius dispositionis, & potest esse oppositae, hoc potest. per aliquam mutationem, loquendo de potentia actuabili, & non penitus absoluta. Hoc videtur in omni alia materia tam absoluta, quam etiam relatiua. Nam si hoc non est ens, vel homo, vel calidum, & potest esse, per aliquam mutationem hoc esse potest. Et idem apparet in omni specie relatiua: nam si hoc non est duplum huius, vel pater, vel cognitum, & potest esse, per aliquam mutationem hoc potest, sicut tricesimum huius monstrat. Hoc idem non improbabiliter confirmatur, quoniam, vt videtur, si hoc non est tale, & potest esse, potest fieri tale, communiter loquendo de fieri, sicut Dominus refugium factus est nobis, vt idem tricesimum manifestat: omnis autem huiusmodi factio, mutatio videtur aliqualis, quia de vno oppositorum in reliquum transitus siue motus. Et causa huius totius quasi maxima inserta naturaliter omnibus haec videtur, quia esse quod est, quando est, & non esse quod non est, quando non est, necesse est; & similiter fuisse quando fuit, & non fuisse quod non fuit. In hoc enim consentiunt Logici, Philosophi, Theologi, & communiter totum vulgus; & si necesse sit hoc esse aut fuisse dispositionis vnius, & potest esse oppositae, potest mutari, quia hoc non potest nisi per recessum a dispositione priori, tanquam a termino a quo, & accessum ad posteriorem, velut ad terminum ad quem motus. Et si quis dixerit illam maximam esse veram de praesentibus & praeteritis duntaxat non dependentibus a futuro; aduertat, quaeso, hanc glossam nulla communi animi conceptione, nec vlla autoritate maiorum, sed tantum quibusdam sophistarum argutijs sustentari. Dei quoque voluntas nequaquam a futuris dependet, sicut vicesimum primi, & tricesimum secundi docebant, sed futura ab illa, sicut decimum quartum primi monstrat: nec aliter intrinsece quouis modo se habet diuina voluntas ad futura, quam ad praescientia vel praeterita, nec e contra, sicut 30. huius claret. Praemissis igitur suppositis videtur, quod si Deus nunc est & semper fuit volens hoc fore, vel hoc fuisse futurum, & potest esse dispositionis oppositae, non posita re in esse, quod hoc possit per aliquam mutationem, & non ex parte voluti ante positionem eius in esse. Nam contradictionem includit quod aliquid mutetur de futuro in non futurum, nisi per positionem eius in esse, sicut 18. huius eratostensum; ergo per mutationem voluntatis diuinae. Potestque similiter argui supponendo A. esse vnum non futurum, possibile tamen fore, quod Deus fuit semper nolens A, fore, & potest esse volens A. fore; ergo per aliquam mutationem hoc potest, & non per mutationem ex parte rei, quia illa esset de non futuro in futurum, contra 18. huius, ergo per mutationem voluntatis diuinae. Porro istas ratiunculas logicas transeundo, idem ostendo per vnam Theologicam rationem, nempe si secundum hypothesin Deus semper voluit aliquid fore, & potest nunquam hoc voluisse, sed semper voluisse oppositum, sine mutatione quacunque; simili ratione, postquam Deus dixit, promisit, & iurauit se facturum A. seu A. fore, potest non facere A. & possibile est non fore sine sui mutatione, mendacio, vel periurio qualicunque. Potest enim nunquam sic dixisse, promisisse, neque iurasse, sine mutatione quacunque: quod si ponatur, potest non facere A. sine mutatione, mendacio, & periurio qualicunque; quod videtur mendacium, & contrarium Theologicae veritati. Nam Numer. 23. Balal volenti placasse Dominum, vt Balaam de suo cosensu vel permissione maledixisset populo Israel, cui parum ante, Dominus bona, & benedictionem promisit, respondit Balaam, imo Dominus per Balaam, Non est Deus, quasi homo vt mentiatur, nec vt filius hominis vt permutetur. Dixit ergo, & non faciet? Locutus est, & non implebit? Ad benedicendum adductus sum, venedictionem prohibere non valeo; ergo si Deus quicquam promiserit, puta A. futurum, nisi iliud impleret, esset mutabilis atque mendax. Secundum tamen praedictam hypothesin potuit Balal veraciter respondisse, etsi Deus dixit & locutus est Aufore, potest esse quod nunquam hoc dixit, nec locutus est, & hoc sine mutatione quacunque: quod si ponatur in esse, licet non faciat A. sed eius oppositum, non sequitur quod mutetur aut etiam mentiatur. Nec quisquam hoc dictum Balaam, quia malus fuit, tanquam non authenticum parui pendat, quia est dictum Domini summi autoris, sicut & Caiphae dictum fuit: nam Scriptura ibi praemisit; Cui, scilicet Balaam, cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore eius, ait, Reuertere ad Balale, & haec loqueris ei; omnesque catholici tractatores dicta Balaam ibi pro Prophetijs ac dictis diuinis, & authenticis amplectuntur, quod & Ecclesiae sancta facit, quae in die Epiphaniae sic canit, Balaam de quo vaticinans, Exibit // ex Iacobrutilans, inquit, stella. Item Psalmo 88. Neque profanabo testamentum meum, & quae, procedent de labijs meis non faciam irrita: Semel iuraui in sancto meo, si Dauidi mentiar; semen eius in aeternum manebit. Vbi Dominus innuit per Prophetam, quod si semen Dauidis non in aeternum maneret, sicut ipse promisit atque iurauit, qu. ipse profanaret testamentum suum, & quae processerunt de labijs suis faceret irrita, ac etiam mentiretur. Sed profanatio, irritatio, & mendacium mutationem important. Si tamen Dominus postquam promisit & iurauit hoc Dauidi, posset hoc nunquam promisisse, neque iurasse, posset hoc non facere absque profanatione testamenti, irritatione, vel mendacio qualicunqe. Item Malach. 3. Ecce, inquit Dominus populo Israel, Ego mirtam angelum meum & praeparabit viam ante faciem tuam: & promirtit alia bona multa, & ad confirmationem promissionis adiungit; Ego // enim Dominus, & non mutor, quasi diceret, Ego non sum mutabilis, ergo faciam vobis ista, ergo e contra, non faciam vobis ista, ergo sum mutabilis, quod tamen secundum hypothesin nullatenus sequeretur. Licet enim Dominus ista promisit, potest esse sine mutatione quacunqe; quod nuquum ista promisit; quod si ponatur, & si Deus ista non faciat, non mutatur. Item ad Hebri 6. Abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilij sui, interposuit iusiurandum, vt per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus: vbi supponit Apostolus, quod pollicitatio & iusiurandum Dei, quibus promisit haeredibus certa bona, quae sint A. sunt res immobiles,, quas si non impleret exhibendo eis A. bona, mentiretur, quare & similiter mutaretur, quod tamen secundum hypothesin nullatenus sequeretur. Simus enim in medio tempore inter promissionem & exhibitionem A. bonorum, tunc secundum hypothesim, potest esse quod Deus nunquam promisit nec iurauit haeredibus A. bona futura; quod si ponatur, potest Deus illa nunquam exhibere haere libus sine mutatione vel mendacio qualicunque. Ad haec omnia liquissiam fortasse breuiter respondebit, dicendo haec omnia debere intelligi in sensu compositionis semper coniunctim, non in sensu diuisionis siue diuisim, quia si Deus promissuno impleret, ita quod ista duo concurrant, qd. Deus hoc promisit, & quod Deus hoc non impleat, mutatur atque metitur: diuisim tamen hoc, puta A. quod Deus praemisit, potest non implere siue non facere sine mutatione & sine mendacio, quia potest esse quod hunquam. A. promisit. Sed autoritates praemissae, si respiciantur interius, non loquuntur coniunctim, sed tantummodo diuisim. Apostolus namque per praemissa voluit erigere haeredes ad fortissimum solatium, & firmissimam spem in Christo; Vt, inquit, per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae turam ac firmam, & incedentem vsque ad interiora velaminis, vbi praecursor pro nobis introijt Iesus secundum ordinem Melchisedech, Pontifex factus in aeternum: quomodo tamen haberemus fortissimum solatium, aut spem tutam ac firmam tantum in vna oratione composita, in vna coditionali, in vna congerie dictionum, puta, Deus no potest sine mutatione & mendacioI non simplere promissum existens promissu?: i. talis propositio non est possibilis, Deus sine mutatione & medacio non implebit promissu, vel si Deo quicquam promisit, & non implebit, mentietur atque mutabitur, Maxime cum illud, cui talis proposito seu conditionalis consolatoria, & speratoria, velut fundamento consolationis & spei totius innititur, scilicet Dei promittere sit infirmius & instabilius re quacunque. Nam omnis res praesens siue praeterita necessario est aut fuit; sed secundum hypothesin Dei promittere quod nunc est, & quod semper fuit, potest pro nunc non esse & nunquam fuisse. Imo videtur quod in hac parte minus solatium rationabiliter haberemus de promissis diuinis quam humanis. Nam si homo quicquam promiserit, saltem cum stipulatione solenni, aut iuramento, aliaue huiusmodi cautione, si non satisfecerit, potest redargui & conuinci tanquam falsus, mendax, & periurus; Deus autem non sic, quia potest nunquam aliquid promisisse. Quis enim catholicus praesumet assumere hanc spem; ad quam Apostolus nos inducit, esse in solis huiusmodi propositionibus, seu consequentijs, non in rebus? Nec sic sentit Apostolus, sed quod tute ac firmiter speremus rem ipsam promissam a Deo, sicut & Ecclesiae tota sperat, & sic solatium fortissimum habeamus. Quare & Apostolus ostendens se non loqui de immutabilitate consequentiae conditionalis, siue huiusmodi propositionis compositae, sed de immutabilitate voluntatis, consilij, promissionis, seu iuramenti diuini; Volens, inquit, Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilij, interposuit iusiurandum, vt per duas res immobiles, scilicet pollicitationem & iuramentum, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus. Videtur igitur quod Apostolus intelligat, & loquatur diuisim potius quam coniunctim, ad communem scile hominum intellectum, qui est iste, quod quodcunque promissum a Deo necesse est impleri, aut Deum mentiri, atque mutari; verbi gratia, Deus promisit heri se facturum hominibus cras A. bonum, tunc hodie dicent & ita intelligent, Deus faciet nobis cras A. bonum, aut mentietur atque mutabitur; Malachias quoque. Dauid, & Balaam, imo spiritus sanctus qui locutus est per istos Prophetas, videtur intelligere, & loqui similiter in autoritatibus recitatis: haec eadem etiam possunt reduci contra eandem hypothesin per viam immutabilitatis diuinae scientiae transtatis nominibus competenter.
On this page