Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 35
NEc secunda responsio potest stare, quae dicit causam talis effectus praeteĀ¬ riti posse fuisse non reuelationem in verbo, sed apparentiam, aestimationem, seu opinionem creatam in proprio genere, quia illa est vel fuit falsa si reuelatum non erit; quare possibile est Christum Mariam, sanctosque beatos esse deceptos & miseros, nec de beatitudine sua certos, cum absurditatibus alijs contra responsionem priorem inductis. Item Paulus in proprio genere & in actu credebat A. reuelatum fore, & illud non fuit futurum; ponatur, quia est possibile, & huic compossibile; quare verbum non ostendit ei A. fore, sed A. non fore; igitur simul particulariter & actualiter credebat contradictoria sub propria sua forma, vnum in proprio genere, alterumque in verbo, quod est impossibile manifestum, & contra Philosophum 2. Priorum. Item illa credulitas in proprio genere fuit vnus effectus, ergo habuit causam, & non nisi illam reuelationem & visionem in verbo; illa enim sublata, nulla causa sic credendi fuisset in Paulo potius quam in Petro, & necesse est illum effectum fuisse, quia effectum illius, scilicet opus extrinsecum prius factum necesse est fuisse; ergo necesse est causam illius fuisse, scilicet illam visionem in verbo; vel e contra, si possibile est illam causam non fuisse, ergo &est effectum, sicut tricesimum tertium huius plenius arguebat. Nec potest quis dicere quod Paulus opinabatur A. fore tantum gratis & libere sine causa; quia tunc nulla est ratio, quare Paulus opinaretur potius sic quam Petrus, nec quare Paulus potius opinaretur A. fore quam A. non fore, cum nulla euidentia, nulla causa penitus sit potior pro hoc quam contra, imo forsitan apparentius & opinabilius ac fauorabilius est in casu A. non fore, quam fore. Nec potest Paulus gratis & libere quidlibet opinari, sicut nullus ignorat, quia nullus potest aliquid opinari, nisi appareat sibi verum, & hoc non est in cuiuslibet libera potestate. Quare & Philosophus 2. de Anima 15I. ostendit quod phantasia non est opinio, quia phantasia est in nobis cum volumus, id est, voluntaria secundum Auerroem, opinio autem non, quia necesse est quod opinatum est, esse verum vel falsum, apparere verum vel falsum. Opinari, inquit Philosophus, non in nobis est, necesse enim verum aut falsum dicere. Vbi textus, quem Auerroes exponit, sic habet; AEstimare autem non est in nobis; necesse enim est aut falsari aut verari. Ponatur etiam quod Paulus sit homo grauis & stabilis, & reuertitur argumentum. Vel etiam supponatur, quod hoc a Deo receperit in mandato, velitque ac credat in proprio genere, & operetur extrinsecus tantum conformiter reuelationi & mandato diuinis; & reuertitur difficultas. Ponatur etiam quod tantum sic faciens olim sit mortuus, & in coelo, & secundum istam responsionenm nunc est possibile ipsum fecisse difformiter, imo contrarie reuelationi & mandato praedictis, & semper post mortem fuisse in inferno, sicut tricesimum tertium huius plenius arguebat. Hoc etiam argumentum vadit immediate contra istam responsionem, retento casu tricesimo tertio huius praemisso. Sequitur enim quod Paulus, postquam huius reuelationem & mandatum accepit, & paruit bene merendo, & in charitate viuens ac moriens beatifice coronatur, post hoc omisisse, contrariumue fecisse, & semper post fuisse sine charitate in peccato mortali miser & damnatus, sicut praemissa deductio tricesimi tertij huius probat. Et si quis dicat non sequi nunc esse possibile Paulum fuisse sine charitate & non saluatum, quia Deus de sua potentia absoluta potest seruare charitatem in peccante mortaliter, ipsumque talem saluare; saltem necessario sequitur nunc esse possibile, quod Paulus, qui per A. actum meruit vitam aeternam, per eundem peccauit mortaliter, & meruit mortem aeternam, faciendo scilicet illum actum contra reuelationem & mandatum Dei in verbo, & quod Paulus, qui toto tempore post A. fuit bonus, Deoque charus, toto illo tempore fuit malus mortaliter odiosusque Deo; & quod Paulus, qui toto tempore post mortem suam fuit beatus, toto illo tempore fuit miser: nam nulla maior miseria quam peccatum: vnde Parab. 14. Miseros facit populos peccatum, Sequitur etiam per ratiocinationem praemissam, quod erit in potestate Antichristi, & cuiuslibet viatoris, leges Dei peruertere, & fidem Ecclesiae commutare. Factis namque Paulo reuelatione & iussione in verbo circa Antichristum, seu quemibet alium viatorem, sicut 3; huius tangit, ipsoque bono A & bene in charitate parente, & sic mortuo ac beatificato in coelis, possibile est Antichristum vel alium viatorem sic facere, quod Paulus habens charitatem non fuit bonus nec charus per illam, nec meruit, sed peccauit, & quod beatus in coelo fuit miser in coelo, cum abusionibus alijs istis similibus, vertentibus, imo peruertentibus legem Dei & fidem Ecclesiae generalem, sicut nulli Catholico scienti legem & fidem non constat: quod tamen nullus praesumet concedere, nisi discipulus Antichristi, qui sermones contra excelsum loquetur, & sanctos altissimi conteret, & putabit quod possit numerate tempora & leges contra Deum, Dan. 7. Haec autem principalis falsigraphia non diffugit argumentum. Est enim possibile quod Deus reuelet Paulo in verbo A. fore, absque hoc quod Paulus habeat talem volutionem, aut credulitatem creatam in proprio genere, sicut nullus ignorat; quod si ponatur, reponitur argumentum. Omnia namque duo omnino distincta realiter, ita quod neutrum habeat alterius vllam partem, nec sit aliqua causa eius, possunt ab inuicem separari. Omnis enim res sufficienter est habitis omnibus & solis causis & essentialibus rebus suis: si enim non esset, hoc esset propter defectum alicuius ad suum esse necessario requisiti: Deus autem non potest a rebus existentibus separari, eo quod sit forma necessaria, & esse quodammodo omnium, & eorum in esse necessarius conseruator, sicut secundum primi ostendit; omnes autem res creatae omnino, id est, secundum omnes partes distinctae realiter, etiamsi vna sit causa alterius, possunt ab inuicem separari, propter rationem praemissam, & quia Deus de plenitudine potestatis potest supplere causalitatem causae secundae. Hoc autem argumento fidelissimo comprobatur: in sacramento namque altaris existunt accidentia sine subiecto; multo magis ergo potest quodlibet accidens existere sine quolibet alio // existente, & quaelibet substantia sine quolibet accidente, quaelibet quoque substantia sine substantia alia creata quacunque omnino distincta. Hoc idem Philosophi, licet obscure, testari videntur. Aristoteles namque 7. Met. 55. reprobans volentes definire singularia, puta Solem, Peccant, inquit, additione talium, quibus ablatis, adhuc erit Sol, puta terram girans aut nocte absconditum: si enim steterit aut apparuerit, non adhuc erit Sol? Sed absurdum, si non: Sol enim substantiam quandam significat. Plato quoque similiter in Timaeo ponit duas virtutes ignis, scilicet calorem & lucem, & quod diuinae potestates coniunctae sunt domestico & familiari corpori oculorum, ignem perlucidum, serenum ac defaecatum sine calore peremtorio & edaci; ignis ergo secundum cum potest esse sine calore, & eadem ratione omnis substantia sine proprio accidente, & sine accidente non proprio multo magis, quaelibet quoque substantia sine qualibet alia modo dicto. Quibus & concorditer Augustinus II. de Ciuit. Dei 10. Propter hoc, inquit, natura diuina dicitur simplex, cui non sit ali quid habere, quod vel possit amittere, vel aliud sit habens illud quod habet, sicut vas // aliquod liquorem, aut corpus colorem, aut aer lucem siue feruorem, aut anima sapientiam: nihil enim horum est id quod habet: nam nec vas liquor est, nec T corpus color, nec aer lux, siue feruor, nec anima sapientia est. Hinc est quod priuari etiam possunt rebus quas habent, & in alios habitus vel qualitates verti atque mutari, vt & vas euacuetur humore quo plenum est, & corpus decoloretur, & aer tenebrescat siue frigescat, & anima desipiat. Et 15. de Trinit. 13. Longe, inquit, huic scientiae scientia nostra dissimilis, quod autem scientia Dei est, ipsa est sapientia, & quae sapientia ipsa essentia siue substantia, quia in illius naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, aliud esse, sed quod est sapere hoc est esse; nostra vero scientia in rebus plurimis praeterea & admiscibilis est & receptibilis;. quia non hoc est nobis esse quod scire vel sapere, quoniam esse possumus, etiamsi nec sciamus nec sapiamus. Qui & supra Iohan. partis secundae homilia 45. seu 99. totius, Mutabilis, inquit, est mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, & amittit dediscendo quod sciebat, & ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse, quod nosse: potest enim esse nec nosse; at illa diuina non potest, quia id quod habet est, ac per hoc non sic habet scientiam, vt aliud illi sit scientia, qua scit, aliud essentia qua est, sed vtrumque vnum. Vnde & 368. propositio sententiarum Prosperi est transtata. Beatus quoque Gregorius I8. Moral. super illud Iob 28. Sapientia vero vbi inuenitur, &c. sentit idem. Item verbum caro factum est ante naturaliter omnem reuelationem in proprio genere sibi factam pro nobis captiuis & miseris redimendis propter solam reuelationem aeternam a Patre aeternaliter sibi ostensam in essentia Dei sola, secundum capitulo proximo praeostensa; ergo medio tempore, in quo simus inter incarnationem & redemptionem, possibile est eum non fuisse incarnatum, quia non habuisse illam reuelationem, quia nec humanum genus fuisse ostensum redim dum per eum, quia nunc est possibile quod non redimatur per eum, vt dicit hypothesis principalis. Et si quis dicat, non sequi verbum nue posse non fuisse incarnatum, sed non fuisse Sincarnatum ex illa causa, scilicet pro homine redimendo, sed ex alia; ergo &s post redemtionem hominis consummatam per eum, & post finale iudicium similiter poterit; vel si tunc non poterit, neque ante: voluntas enim diuina semper est aequaliter libera aut necessaria respectu illius, sicut ex tricesimo huius patet. Tunc etiam simili ratione posset Deus nunc, nunquam voluisse Sacramenta Ecclesiae fuisse institura ad illum finem, ad quem fuerunt instituta, nec habuisse illum effectum quem semper habuerunt; quare & nunc est possibile illa Sacramenta semper fuisse delusoria, falsa, vacua, & figmenta, & homines iustificatos & // Isaluatos. per ipsa semper fuisse peccatores atque damnatos. Item eadem ratione nunc est possibile, quod Deus contulit alijs operationibus, rebus, aut signis quibus vsi sunt mali, omnem sacramentalem virtutem; quare & est consequenter possibile, quod mali semper vsque nunc & in inferno damnati semper vsque nunc sint nunc boni & in coelestibus praemiati. Sequitur etiam, sicut patet per deductionem praemissam, quod sit in potestate Antichristi & cuiuslibet viatoris facere verbum fuisse incarnatum & passum ex alia causa finali quam fuit, pro illo scilicet redimendo quem non intendebat redimere, & non pro illo redimendo quem redimere intendebat, quod non videtur sanae fidei conuenire. Sequitur quoque fuisse & esse in hominum potestate euacuare totum effectum atque virtutem dominicae passionis, sicut octauo huius plenius est argutum.
On this page