Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 43
POrro sunt alij tantum horrorem vitare volentes, qui dicunt quod nunc est possibile Christum nunquam credidisse in proprio genere, Paulum fuisse saluandum. Sed ista responsio incidit in Scyllam volens vitare Charybdin. Si namque quod Christus credidit in proprio genere potest nullatenus credidisse, potest & quod similiter voluit nullatenus voluisse, quare & quod fecit exterius non fecisse; potest ergo non orasse, non locutus fuisse, non ambulasse, non passus fuisse, nec homines redemisse; potest & nunquam instituisse Ecclesiastica Sacramenta, nec iustificasse quempiam aut saluasse, sicut series rationum 33. & 35. huius plenius manifestat; quae omnia plane interimunt hypothesin principalem. Rursum tunc actus credendi seu volendi Christi creatus in proprio genere praesens vel praeteritus potest nunc non esse, nec vnquam fuisse, contra hypothesin manifeste. Praeterea si Christus secundum homiĀ¬ nem ita potest, potest & alius purus homo vt Paulus, maxime dum sint eiusdem naturae, saltem per omnipotentiam magni Dei, & eius cooperationem, seu assistentiam specialem; potest ergo. Paulus viator, qui credidit quicquam & voluit atque fecit, meruit, vel peccauit, nihil horum fecisse, nec operationes huiusmodi habuisse, contra hypothesin principalem. Amplius si sit ita, possibile est Christum mentiri, peiurare, atque peccare. Asserat namque nunc Christus cum iuramento firmissimo, sine aliqua condittione expressa vel tacita, quantum potest simpliciter absolute, quod Paulus viator portabit nomen suum coram hominibus, seu libere faciet hoc vel illud, vel quod hoc futurum, vel illud eueniet contingenter: adhuc secundum hypothesin possibile est illud nullatenus euenire; quare & est consequenter possibile Christum illud nec nescire nec credere, cum per praeostensa capitulo proximo non possit decipi vel errare; imo cum semper omnia vera sciat, possibile est ipsum nunc scire distincte oppositum eius quod nunc iuratorie asserit; est ergo possibile quod Christus homo nunc iuratorie asserat contra mentem, sicque esset in potestate libera viatoris reddere Dominum Deum suum mendacem, periurum, miserum & infamem, quod licet per se sit satis absonum & absurdum, est etiam per prius ostensa 30. secundi veraciter reprobatum.
On this page