Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 44
Dhaec autem, sicut ad alia, non pauci, sed super capillos capitis mei multi, erroris veteris clamosi & tumidi defensores, eo quod contuma cem ceruicem recusant supponere iugo, licet suauissimo, veritatis, responsiones & obiectiones innumeras sibi ipsis, & veritati contrarias somniant & confingunt, quasdam falsigraphicas, quasdam litigiosas, quasdam peccantes in materia, quasdam in forma, quasdam in vtraque; B multas vero nec difficultatis inuolucrum euoluentes, verum multi¬ pliciori se reti inuoluentes; plurimas autem quas quilibet veritatis amicus ad modicum quid prouectus facile reprimet & conuincet. Peruersi namque, vt dicit Ecclesiastes, difficile corriguntur, & stultorum infinitus est numerus. Nec mirum: erroris nam semper est comes tortuosa pluralitas; simplex vero vnitas veritatis. Quare & Philosophus 14. Met. 3. Omnia, inquit, irrationabilia & repugnant ipsa sibi ipsis, & rationabilibus, & videtur in ipsis esse Simonidicus longus sermo: sit enim longus sermo, quemadmodum qui seruorum, cum nihil sanum dicant: vnde & Parab. 14. Vbi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Hae autem responsiones non omnes, sed probabiliores videntur rationabiliter pertractandae; inaniores vero sub silentio transeundae, ne tempus & studium, praetermissis vtilibus, circa inania inaniter consumatur. Dicit enim Philosophus I. Phys. 1I. Neque soluere omnia conuenit, sed quaecunque ex principiis aliquis demonstrans mentitur; quaecunque vero non, minime: & I. Topic. Quolibet contraria opinionibus proferente sollicitum esse stultum est, aut de quibus rationem habemus contrariam opinionibus. Quare non oportet omne problema, nec omnem positionem considerate, sed quam dubitabit aliquis rationis indigentium, & non qui poenae vel sensus. Qui & 3. Metaphys. 15. De fabulose, inquit, sophisticantibus non est dignum cum studio intendere; quare & Sapiens prohibet sapienter stulto secundum stultitiam suam respondere. Vna igitur responsionum istarum, quae sibi videtur probabilis, asserit, quod quamdiu obiectum creditum a Christo, aut volutum est futurum, potest Christus illud non credere neque velle, nec credidisse, nec etiam voluisse; cum autem fuerit praesens vel praeteritum, non sic potest. Sed ista per rationes tricesimi huius faciliter conuincetur, cum nullam huius necessitatis nouellae causam poterit assignare, nec ipsam ponere sine causa. Rursum ponatur Christum specialiter orasse pro Paulo adhuc superstite viatore, & similiter infideli vt conuerteretur ad fidem, aliosque conuerteret praedicando, ac beatificaretur in coelo; ponaturque Christum fecisse alia opera ad eundem effectum, puta venisse ad eum, circumfudisse eum lumine, prostrasse, excoecasse, & similia, sicut historia Act. 9. docet; nunc ergo medio tempore, in quo simus, possibile est Christum nihil horum fecisse, quia possibile Christum nunquam credidisse aut voluisse futura huiusmodi circa Paulum, cum sit possibile haec non fore, aut est possibile Christum irrationabiliter, erronee, & culpa¬ biliter haec fecisse, quia non conformiter, imo difformiter, & contrarie visioni in proprio ge¬ nere, & in verbo ac mandato paterno. Ponatur namque ipsum recepisse mandatum a Patre, quod nihil oraret aut faceret, nisi secundum quod esset sibi in proprio venere diuinitus reuelatum. Nec potest quis fingere, quod licet non sit possibile effectus Christi praeteritos non fuisse, possibile tamen esse ipsos non fuisse factos ad finem praedictum circa Paulum, sed ad alium finem omnino propter rationes praemissas 8. & 35. huius. Praeterea medio tempore, in quo sumus, inter sudorem Christi sanguineum & eius terribilem passionem, secundum istos possibile est Christum nullatenus sic sudasse, sicut 33. huius plenius arguebat. Alij astruunt, quod idem actus credendi in Christo, qui est aut fuit distinctissimus vnius obiecti potest. esse & fuisse distinctissimus obiecti oppositi, non illius; sed tunc hoc posset sine mutatione quacunque; quare esset pure indifferens ad ostendendum menti Christi hoc obiectum vel illud; quamobrem sine determinatione aliqua per se ipsum neutrum distincte ostenderet, vel vtrumque, sicut septimum primi plenius arguebat. Rursum omnis talis actus creatus in proprio genere, est res inanimata pure naturalis, non libera; ergo secundum ostensa contra quartam responsionem 30. huius semper sic agit & secundum vltimum suae potentiae, atque significat, quare si idem actus eodem modo dispositus possit repraesentare & ostendere vtrumque oppositorum, semper sic facit, quoniam nulla penitus ratio potest reddi, quare iste actus eodem modo omnino dispositus, heri ostendit animae Christi vnum oppositorum, & hodie alterum. Item si sit ita, cum actus proprijssime, distinctissime, immediatissime per se & primo repraesentet, significet, & ostendat obiectum, posset & eadem similitudo seu species esse similiter propria oppositorum, & eadem ratione qua vna & alia, & sic quaelibet pars definitionis & tota, sicque vnum oppositorum esset veraciter aliud: eadem quoque propositio numero esset vera & falsa, & contradictoria simul vera. Propositio namque affirmans per talem actum & speciem vtrique oppositorum communem vnum oppositorum de se, esset vera; propositio vero affirmans per actum & speciem eosdem numero, vnum oppositorum de altero esset falsa; & haec propositio esset illa, quia per nihil penitus differret haec ab illa; & quaelibet pars huius esset pars illius similiter, & e contra. Secundum hoc & similitudines rerum in anima non significarent naturaliter semper vnum, sed ad placitum hoc vel illud, cuius oppositum anima sapiens facillime experitur. Quare & Philosophus I. peri hermenias I. Quemadmodum, inquit, nec literae omnibus eaedem sunt, sic nec eaedem voces; quorum autem hae primorum notae sunt, & eaedem omnibus passiones sunt animae, & quorum hae similitudines, res etiam eaedem; quod & omnes Logici & Philosophi sentiunt concordanter; beatus etiam Augustinus 15. de Trinit. 10. his consentit. Item tunc talis species seu actus in anima esset pure aequiuoca seu aequiuocus; significaret enim plura, scilicet ambo contraria aeque primo, quorum ratio substantiae est diuersa, & eadem ratione, qua vna species siue actus, & omnes: quare nullus posset aliquid certe, distincte, & proprie intelligere, componere vel diuidere, diligere, nec odire. Talis etiam aequiuocatio nondum fuit ab aliquo Logico aut Philosopho adinuenta; imo secundum eorum sententiam nec est possibilis inueniri: omnes enim concorditer sentiunt, quod omnis species in anima naturaliter & vniuoce maxime significat semper vnum. Est insuper talis species in anima siue actus vniuoca seu vniuocus maxime, sicut praemissa testantur; quod & definitio vniuocorum in praedicamentis ostendit. Quis etiam terminus esset vniuocus, si non ille? Est igitur vniuocus & aequiuocus pure simul. Praeterea si sit ita de specie & actu in anima, eadem ratione sic erit in memoria, & in omni sensu interiori & exteriori similiter, imo & in medio sensitiuo, & etiam in obiecto: hic enim stat sicut & fundatur tota huiusmodi resolutio naturalis. Quamobrem e contrario accidit. Nam sicut vnum obiectum est tantum vnum, sic & causat naturaliter tantum vnam speciem similem sibi tantum in medio sensitiuo, sic etiam illa vltra in sensu exteriori, sicque vlterius per sensus interiores, donec similiter vltimo ad animam pertingatur. Praeterea visio seu cognitio vnius oppositorum causat vnum effectum in anima vel in corpore cognoscentis, puta delectationem, dilatationem & huiusmodi; cognitio autem & credulitas alterius effectum oppositum; potest ergo aliquis effectus praeteritus non fuisse, oppositusque fuisse, sicut tricesimo sexto huius fuit ostensum: rationes etiam // illae tricesimo sexto factae contra istam responsiunculam plene vadunt. Praeterea quicunque hoc dixerit, habet similiter dicere de actibus voluntatis, quare & habet dicere consequenter quod istud, quod Christus vel alius purus homo mediante tali volutione fecit exterius, potest nunquam fecisse, sed eius oppositum, quod // non fecit. Item tunc actus in Christo, vel in alio, qui est aut prius fuit amor & meritum, potest. nunc esse, & prius fuisse odium & peccatum: posset quoque amicus alicuius fieri seu esse inimicus eiusdem sine mutatione quacunque in alio vel in ipso, contra praeostensa 30. & 22. istius, & conra Augusinums. de Fint. vit. vbi dicit, Anicis relatiue dicitur: neque enim esse. s incipit, nisi cum amare coeperit: sit ergo aliqua mutatio voluntatis, vt amicus dicatur. Dicitque Anselmus de libero arbitrio 7. quod illa voluntas, quae est opus, scilicet actus voluntatis, quae est instrumentum naturale volendi, tam multiplex est quam multa, & quam saepe volumus. Quare & Philosophus 8. Eth. 7. distinguit species amationis & amicitiae secundum species amatorum; vnde sic ait, Altera, propter quae amant; alterae ergo & amationes & amicitiae. Alij vero ponunt esse possibile effectus praeteritos factos a Christo mediante cognitione seu volutione humana fuisse factos ab eo, mediante tantummodo sua cognitione & volutione diuina. Sed isti refellentur per tricesimum nonum huius. Rursum secundum istud, nunc est possibile Christum secundum naturam humanam nunquam aliquid voluisse, nunquam aliquid meruisse, nunquam homines redemisse: haec enim non fecit, nisi secundum naturam suam humanam; quare & est nunc consequenter possibile nullum hominem fuisse saluatum. Praeterea tunc actus Christi volendi creatus in proprio genere praeteritus potest non fuisse, vel Christus inuitus quicquam fecisse, voluisseque difformiter & contrarie voluntati diuinae, & mandato paterno, atque peccasse & miser fuisse. Alij adhuc in oculis suis subtiles, vt eis videtur, subtiliter respondendo affirmant Christum non intellexisse, aut credidisse in proprio genere per actus naturales similes actibus cognitiuis hominum caeterorum, sed per vnum actum supernaturalem supernaturaliter sibi datum, qui & sicut ipsum verbum & diuina essentia potest repraesentasse & ostendisse aequaliter quodcunque futurum fore vel non fore, sic & potest, vt asserunt, ille actus. Sed ista responsio Christum secundum naturam suam humanam & diuinam similiter molitur crudeliter mutilare. Nam secundum ipsam, Christus non potuit, neque potest habere propriam & perfectam operationem hominis naturalem, distinctam scilicet cognitionem obiecti per actum singulariter proprium & distinctum, sicut caeteri homines puri habent; nec Deus de tota sua potentia potest Christo talem cognitionem conferre. Si namque Christus potuit aut possit quomodolibet talem cognitionem & scientiam seu credulitatem de futuris habere, ponatur; & euacuatur responsio, & reuertitur difficultas. Aut si Christus non sit in aliqua potentia hominis mutilatus, potest, sicut & caeteri hominum in illam operationem hominis naturalem; & etiam si Deus non sit in sua omnipotentia defalcatus, potest saltem de plenitudine potestatis dare Christo actum huiusmodi cognitiuum. Nam si non potest, aut hoc est propter impotentiam actiuam in Deo, quod nullus concedet, aut propter impotentiam susceptiuam in Christo, quod dici non potest, cum quilibet alius homo eiusdem naturae sit actus huiusmodi susceptiuus. Rursum Christus & caeteri homines sunt eiusdem naturae, & isti naturaliter sunt capaces actionum huiusmodi, ergo &st ipse, sicut per se patet: quod etiam testatur Philosophus 2. de coelo 48. arguens quod si vnum astrum mouetur motu circumgirationis, omnia sic moueri; & 49. innuit simile argumentum de motu volutationis astrorum; qui & 59. similiter arguit de sphaericitate astrorum. Super quod Auerroes, Demonstratio, inquit, fundatur super hoc, quod omnia corpora coelestia sunt eiusdem naturae specie, & quod corpora coelestia sunt plura indiuidua in specie; & cum ita sit, & necesse est vt illud quod existit in aliquo indiuiduorum speciei ex rebus essentialibus, existat in omnibus indiuiduis illius speciei; & quod figura est ex rebus essentialibus in corporibus coelestibus, quia sunt animata; secundum has igitur propositiones verificatur iste sermo, & non est per exemplum. Item formae eiusdem naturae natae sunt habere operationes proprias eiusdem naturae, & anima Christi, ac anima cuiuslibet hominis alterius sunt eiusdem naturae. Item natura humana in Christo si esset dimissa a verbo, posset in se producere talem actum, nec verbum ipsam debilitat, sed fortificat potius nunc vnitam. Item simili ratione habent necessario dicere consequenter Christum habuisse & habere similem actum volendi; qui licet nunc esset aut prius fuisset distinctissimus respectu vnius obiecti, posset nunc non esse & prius non fuisse illius, sed alterius; quare & opus quod in praesenti a tali volutione procederet, vel in praeterito processisset, posset nunc non esse, & T in praeterito non fuisse; opus quoque, quod nunc non est, nec prius fuit, posset nunc esse, & prius fuisse. Item Christus potest habere actus cognoscendi & volendi similes actibus hominum caeterorum circa praesentia & praeterita; quare & circa necessaria, & circa futura omnia; quare & circa contingentia vniuersa. Praeterea non videtur quod idem actus creatus cognitiuus aut volutiuus posset immediate & per se solum semper eodem modo penitus se habentem esse distinctissimus omnium diuersorum, sicut superius contra responsionem similem est argutum: alia etiam argumenta contra illam pugnantia militant contra istam. Item cum Christus secundum hominem, & alius purus homo sint eiusdem naturae, & Christus secundum hominem est capax actus huiusmodi cognitiui, & similiter volutiui; est & alius purus homo, cum ergo purus homo sit capax, & Deus omnipotens potest ei dare tales actus cog¬ noscendi atque volendi, quibus receptis, etsi nunc credat & velit, aut prius credidit & voluit aliquod futurum contingens merendo, peccando, aut opus extrinsecum faciendo, potest nunc & prius non ista, sed eorum opposita facere & fecisse. Contra istam responsionem similiter vadit processus 33. huius plane. Aliae vero responsiunculae possibiles hic confingi, per haec & huiusmodi, iuuante gratia Iesu Christi, faciliter confringentur.
On this page