Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 45
QVidam autem volentes Christum defendere a mendacio, periurio, & peccato, dicunt, quod illa, quae Christus asseruit, & iurauit ad vnum intellectum, potest asseruisse & iurasse non ad illum, sed adalium intellectum. Istud autem videtur assertum ex mirabili intellectu. Sint namque verba Christi tam plana & tam simpla, quod non possint rationabiliter accipi ad duplicem intellectum, nec ad alium quam p praetendit superficies literalis, dicatque Christus & iuret se tantum intelligere illo modo: & si quis dixerit adhuc Christum posse alio modo intelligere illud dictum, habet dicere consequenter, Christum nullum posse certificare de aliquo dicto suo, ad quem intellectum hoc dixit; & hoc est sacra fuangelia haesitatione & suspicione nimia fermentare. Quis enim propter verba Christi incerta certe crederet aut faceret magnum aliquid & incertum? Nec posset cum Christo fieri ciuilis aut securus contractus, quantumcunque aliquid planissime diceret, promirteret, vel iuraret: semper enim posset latere anguis in herba, & fallacia sub abscondito intellectu, essetque Christus magis mutabilis & varius in sermone, quam Chamaelcon in colore: colorem namque quem Chamaeleon nunc habet vel in praeterito habuit, necesse est eum nunc habere & in praeterito habuisse; de intellectu vero sermonis Christi opposito modo se habet. Esset quoque assertio Christi dubitabilior & incertior, quam assertio alterius hominis cuiuscunque, vt de ipso veraciter possit dici illud opprobriosum ridiculum Horatij 1. Epistolarum 1. "Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?" Cum tamen secundum Isidorum 2. de summo bono 3I. Quacunque arte verborum quis iuret, Deus, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit: & allegatur 3. sentent. Petri dist. 39. & in Canone 22. Causa quaestione 5. Quacunque. Quare & de ipsomet Domino nostro Iesu Christo scribitur, Marc. 4. Loquebatur eis verbum prout poterant audire; dicitque Apostolus 1. ad Cor. 14. Si nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbatus, & qui loquitur mihi barbarus. Mirabilis insuper, imo & miserabilis magister ac inutilis videretur, qui nullum discipulum posset docere ad quam intelligentiam loqueretur: qualis namque esset communicatio inter illos? Hoc autem non decet Magistrum & Dominum nostrum Christum; quare & Luc. 24. scribitur sic de ipso, Aperuit eis sensum vt intelligerent scripturas; qui & Discipulis suis dixit, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, Matth. 13. Et Luc. 8. Qui habet aures audiendi audiat. Interrogabant autem eum Discipuli eius, quae esset haec parabola? Quibus ipse dixit, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum Dei, caeteris autem in parabolis, vt videntes non videant, & audientes non intelligant. Vnde videtur, quod licet parabolae Euangelicae & amphibologicae Iesu Christi possint accipi ad multiplicem & dubium intellectum, quod tamen potest certificare de eis, quanto magis de alijs dictis suis; imo videtur quod alia dicta sua non possunt rationabiliter accipi ad intellectum tam dubium, sed ad certum quem verba praetendunt, secundum communem hominum intellectum. Vnde Iohan. 16. Haec in prouerbijs locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in prouerbijs loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis, quod debet intelligi pro statu vitae praesentis, sicut indicat verbum sequens: nam immediate subiungit, Illo die in nomine meo petetis. Quod & propter eandem rationem tenet Augustinus, partis secundae super Iohan. homilia 48. seu 102. totius. Praeterea asserat Christus aliquid de futuro in anima humana, siue in Angelo per actus seu species naturales, significantes naturaliter tantum vnum, sicut capitulo proximo est ostensum; & responsio non vitabit. Dixit enim Propheta, Audiam quid soquatur in me Dominus Deus, Psalmo 8a. Super quod Augustinus, Propheta dixit, Loquebatur in illo Deus intus, & mundus faciebat illi strepitum foris; cohibens ergo aliquanto ab strepitu mundi, & auertens se ad se, & a se in illum cuius vocem audiebat interius, quasi obturans autem contra tumultuantem vitae huius inquietudinem, & contra animam corpore quod corrumpitur aggrauatam, & sensu terrena habitatione deprimente multa mala cogitantem, ait, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Psalmo quoque 88. Locutus est, inquit, Deo Propheta, in visione Sanctis tuis; vbi litera Augustini habet, aspectu; quam sic exponit, Locutus est eis in aspectu, id est, in reuelatione; vnde Prophetae videntes dicebantur. Viderunt quiddam intus, quod dicerent foris, in occulto audierunt, quod palam praedicauerunt. Secundum istos etiam nec Spiritus Sanctus posset certe docere intellectum sacrae scripturae contra illud Iohan. 14. Spiritus sanctus quem mitret Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, & suggerit vobis omnia quaecunque dixero vobis: & contra illud eiusdem 16. Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Praeterea si illud quod Christus dixit ad vnum intellectum, potest non dixisse ad intellectum illum sed alium, cum talis intellectus in Christo sit aliquis actus cognitiuus proprius & distinctus, sicut potest haberi ex capitulo proximo, potest non habuisse actum quem habuit, & quem non habuit habuisse, quod hypothesi contradicit. Item Christus potest certificare hominem de intellectu suo in propositionibus de praesenti atque praeterito; quare & in propositionibus de futuro, & illa quae in istis ad vnum protulit intellectum, non potest ad alium protulisse, quare nec in alijs de futuro. Item eadem ratione habent dicere consequenter, quod id quod Christus voluit atque fecit vna intentione & ad vnum finem, potest non voluisse aut fecisse illa intentione, sed alia, ad alium quoque finem, & cum intentio finalis sit aliquis actus voluntatis proprius & distinctus, directus in aliquem finem proprium & distinctum, sicut patet ex capitulo proximo, potest Christus non habuisse actum voluntatis quem habuit, & quem non habuit, habuisse: potestque non fuisse passus, nec instituisse Ecclesiastica Sacramenta pro iustificatione hominum vel salute; quare & iustificati & saluati per illa possunt nunc esse non tales, & in praeterito non fuisse; potest quoque Christus similiter non fecisse quae fecit, & quae non fecit, fecisse. Item si haec sint possibilia de Christo secundum naturam humanam, erunt & similia possibilia de puro homine, sicut ex praehabitis capitulo proximo potest ostendi; quae ergo purus homo asseruit, voluit, atque fecit ad vnum intellectum & ad vnum finem proprium & distinctum, potest non ad illum, sed ad alium haec fecisse; quare purus homo, qui taliter faciendo meretur, aut peccat, meruit, aut peccauit, & iustam mercedem recipit aut recepit, potest non sic, sed opposite singillatim. Haec etiam possunt de puro homine per eadem reprobari, per quae similia de Christo Deo & homine fuerant reprobata. Alij magis specificantes istam responsiunculam, aestimant posse asseruisse sub conditione saltem tacita quod asseruit absolute. Sed hi possunt redargui, sicut primi: omnis enim conditio tacite intellecta est aliquis actus intellectus; est ergo possibile praeteritum non fuisse. Eadem etiam ratione quod Christus voluit absolute, potest non sic voluisse, sed sub conditione tantummodo adhuc futura; & cum ex voluntate conditionali non sequatur effectus, nisi demum fortassis conditione extante, possunt Ecclesiastica Sacramenta non fuisse, vel vtilia non fuisse, factaque eius praeterita non fuisse. Ponatur etiam Christum heri asseruisse & voluisse aliquid cras futurum sub conditione hodie adimpleta, & reuertitur difficultas. Haec etiam omnia simili ratione sunt de puro homine concedenda, quare & inconuenientia ad quae superius est deductum. Praeterea si Christus scit futura contingentia, sic potest illa asserere; scit autem illa simpliciter absolute, sic enim sunt vera; & sicut sunt vera, sic scit illa. Rursum si Christus nesciret futura nisi sub conditione, vel scit quod conditio extabit, vel non. Si scit, aut ergo sub alia conditione, vel simpliciter absolute: si sub alia conditione, erit processus huiusmodi in conditionibus infinitus, nec vlla talis scientia de finita: si simpliciter & absolute, & simili modo scit futura, asserat etiam absolute impletionem conditionis illius, & I responsio vacuatur; si non scit quod extabit conditio, non scit certe: nec scit tunc aliter quam alius purus homo. Amplius autem asserat Christus A. fore sub B. conditione, & asserat simpliciter B. fore, & reuertitur difficultas. Et si quis adhuc dixerit quod illa assertio potest esse sub alia conditione, puta C. tunc potest esse processus in conditionibus talibus infinitus, & nulla penitus nisi de sola incertitudine certitudo, sicut superius est argutum. Item asserat Christus quicquam futurum, & asserat se asserere illud simpliciter absolute sine quacunque conditione tacita vel expressa. Alij vero dicunt, quod non omnis qui dicit falsum mentitur, sed quia dicit falsum animo asserendi; & quod Christus, licet aliquid dixerit animo asserendi, potest illud huiusmodi animo non dixisse. Sed istud per iam praehabita refelletur, quoniam animus asserendi proprius & distinctus est finalis, intentio siue propositum, & aliquis actus voluntatis vel intellectus proprius & distinctus. Alij opinantur quod mentiri est contra mentem ire cum intentione fallendi; Sed Christus non habuit intentionem fallendi; quare & si quis dixerit contra mentem, non est tamen mendacij redarguendus. Sed hi serui nequam bsasphemant nequiter Dominum nostrum Christum: concedunt namque ipsum posse falsum asserere contra mentem scienter & peierare; quare & consequenter habent concedere ipsum posse peccare contra prius ostensa tricesimo secundi. Nam omne factum contra conscientiam est peccatum, dicente Apostolo, Omne quod non est ex fide peccatum est, ad Rom. 14. Glossa, Omne etiam, si bonum sit in se, quod non est ex fide, id est, quod sit contra fidem, id est, contra conscientiam, peccatum est: quod & simili modo intelligit consilium generale, sicut patet extra de praescriptionibus capitulo vltimo; & Papa Innocentius tertius, supra de restitutione spoliatorum capitulo, Literas; vbi & adiungit illud vulgatum, Quicquid sit contra conscientiam aedificat ad gehennam. Quomodo etiam excusabitur quis ab intentione fallendi, si asseruit falsum scienter intendens vt tanquam verum sincerum ab auditoribus crederetur? Alij adhuc ponunt non oportere Christum fuisse mentitum, & si asseruit vnum falsum, quia non oportet hoc fuisse contra mentem ipsius. Sed hi mirabilem mentem habent: non enim aduertunt Christum esse Deum & hominem, ideoque saltem secundum naturam suam diuinam omnia verissime cognoscentem. Item secundum naturam suam humanam scit omnia saltem ad ipsum spectantia de propinquo, vt quadragesimo secundo huius erat ostensum; vel saltem secundum illam naturam credidit esse verum quod per illam asseruit: Non enim oblitus fuerat regulae, quam docebat; Sit sermo vester. Est, Est, Non, Non. Matth. 5. Est in corde, est in ore: & similiter negatiue; maxime autem quicquid iurauit, credidit esse verum; alias etenim nimis perperam iurasset, & potest esse qd. falsum asseruit & iurauit; ergo &s quod credidit falsum esse verum, quare & quod fuit deceptus, quod quadragesimo secundo huius fuerat reprobatum: vnde etiam sequitur esse possibile ipsum peccasse, cuius oppositum tricesimo secundi fuerat demonstratum. Item asserat iusiurando se scire vel credere in proprio genere sic esse futurum, sicut asserit atque iurat, & responsio non respondet.
On this page