Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 46
CAP. XLVI. Contra eandem opinionem & hypothesin per viam reue¬ lationis in // proprio genere de puris creaturis, scilicet, Angelis.
Is ergo duce Christo secundum primam semitam hu¬ ius biuialis reuelationis in proprio genere, de Domino scilicet Iesu Christo, contra hypothesin principalem oppositis, consequens videtur per alteram eius methodum, de puris scilicet creaturis, Angelis, hominibus, seruis suis procedere contra eam. Fiat siquidem reuelatio in proprio genere Michaeli de bonis meritis futuris, & de saluatione Pauli adhuc in saeculo peregrini, qua non obstante potest Paulus nec mereri, nec saluari; quare & Michael decipi & prius fuisse deceptus; quamobrem & tunc non esse nec prius fuisse beatus, sicut docent praehabita tricesimo quarto huius. Rursum, quia sicut dicit Philosophus, Vno inconuenienti dato alia contingunt, ex isto vlterius sequitur euidenter Michaelem non esse nunc certum de beatitudine sua futura; imo quod videtur absurdius, nec praeterita, nec praesenti: Haec enim dependet ex vno incerto, quia contingenter futuro; quare nec nunc est, nec vnquam fuit beatus, vt patet ex prius ostensis tricesimo quarto huius. Consequitur etiam ex eodem, quod sit in potestate Pauli miseri peregrini in terra detrahere Michalem faelicissimum ciuem in coelo a beatitudine sua summa ad imam miseriam, quia ipsum praestigiando decipere turpiter tota die: Imo quod grauius est & peius sequitur nunc esse possibile, & ex voluntate Pauli pendere Michaelem nunc peccare, & prius peccasse. Ponatur enim iuxta autoritates de orando & modo orandi praemissas vicesimo tertio & vicesimo quinto primi, Michaelem recepisse mandatum in proprio genere, quod omnem, & solum ostensum sibi & visum saluandum in proprio genere & in verbo velit saluari, iuuetque obsequijs & beneficijs solum talem; ostendaturque sibi in proprio genere & in verbo Paulum adhuc peregrinum saluandum, velitque volutione in proprio genere ipsum saluari, obsequia quoque ac beneficia ei praestet: quibus omnibus ita factis adhuc est possibile Paulum non saluari; quare & Michaelem peccasse volendo ipsum saluari, & beneficia sibi praestando contra mandatum diuinum; cum sit possibile ipsum non vidisse Paulum saluandum in proprio genere & in verbo, imo vidisse oppositum huius in verbo, & hoc in proprio genere non vidisse, cum falsum nullatenus videatur, sicut nec scitur. Ponatur etiam consequenter ad istud, quod Michael confortando Paulum appareat ei, & dicat, Gaudium tibi semper sit, quia tu es de numero saluandorum; adhuc autem est possibile Paulum pro nunc non esse saluandum, sed damnandum; & Michaelem hoc nunc videre in verbo, quare & contra mentem istud asserere & mentiri; esse quoque Angelum Satanae, a veritate Apostatam, ac in praeterito sic fuisse. Praeterea sequitur Michaelem posse credere duo contradictoria plane simul, contra praeostensa quadragesimo secundo istius. Nunc enim credit in proprio genere Paulum esse saluandum, & necesse est eum credere pro nunc ita, & possibile est eum pro nunc videre oppositum eius in verbo, quia possibile est pro nunc oppositum esse verum, & ostensum sibi in verbo. Amplius autem si possibile sit Paulum non saluari, possibile est Michaelem non sciuisse certitudinaliter in proprio genere ipsum fuisse saluandum; quare nec voluisse in proprio genere ipsum esse saluandum, nec ei beneficia praestitisse, quia haec certa visio fuit causa quare voluit haec & fecit sicut & de visione in verbo tricesimo tertio huius & sequentibus capitulis plenius est // argutum. Secundum istud similiter potest quilibet miser inferre facillime tota die sanctissimis & beatissimis Angelis nocumentum & poenam sine culpa aliqua praecedente, quod videtur in eorum miseriam & in Dei iniuriam redundare, sicut tricesimo tertio huius diffusius monstrabatur.
On this page