Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 47
NVnc autem post Angelos ad homines veniendum. De homi¬ nibus siquidem pro statu innocentiae, & pro statu gloriae potest similiter argui, sicut de Angelis proximo est argutum. Rursum omnes sancti etiam virgo beata, ante passionem salutiferam. Iesu Christi erant mundati, & saluati in fide & virtute illius passionis futurae, ipsis quodammodo in proprio genere reuelatae: Ipse namque lapis angularis effectus, tunsione multi¬ tiplici passionis vtrumque parietem compaginauit in vnum, caemento tenacissimo sui sangninis benedicti. Ipse est etiam, cui & turbae quae praecedebant, & quae sequebantur, clamabant dicentes, Hosanna filio Dauid: Quare & Apostolus, Vna, inquit, fides non multae. Vnde & beatus Gregorius 2. super Ezechiel. homilia quinta siue decima septima totius, Praecessit, inquit, Iudaicus populus, secutus est Gentilis, & quia omnes electi, siue qui in Iudaea esse potuerunt, siue qui nunc in Ecclesiae existunt, in Mediatorem Dei & hominum crediderunt & credunt; qui praecunt, & qui sequuntur, Hosanna clamant. Hosanna autem in Latina lingua, Salua nos, dicitur: Ab ipso autem salutem & priores quaesierunt, & praesentes quaerunt, & benedictum qui venit in nomine Domini confitentur; quoniam vna spes, vna est fides praecedentium atque sequentium populorum. Nam sicut illi expectata passione ac resurrectione Domini // saluati sunt; ita nol praeterita passione illius ac permanentis in saecula resurrectione saluamur. Beatus similiter Augustinus Hypognost. 63. Omnes, inquit, sancti Dei, qui ante aduentum fuerunt Domini nostri Iesu Christi, fide non alia, nisi quae nunc est, salui facti sunt; qui & de dibertate arbitrij 7. De perfectione iustitiae 32. de natura & gratia 44. In epistola nonagesima tertia ad Optatum. 2. de Nuptijs & concupiscentia docet idem. Anselmus etiam 2. Cur Deus homo 17. vult hoc idem, quod & volunt concorditer omnes Catholici tractatores: hoc ergo pro constanti supposito arguatur pro tempore medio in quo simus inter istos effectus praeteritos & passionem illam futuram, necesse est istos effectus fuisse, ergo necesse est passionem hanc fore, vel si non necesse est passionem hanc fore, nec est necesse effectus istos fuisse: non enim potuerunt mundari & saluari in fide erronea fallaci & falsa: si namque potuerunt tunc, possent nunc & semper, quod videtur fidem catholicam suspicione nimia maculare, seu potius diffamare, ac reddere homines tepidos, & nimium dubios ad credendum. Quomodo etiam posset falsitas tantum valere quantum veritas ipsa valet? Quis hoc concesserit nisi falsus? Insuper si fides falsa sufficeret, superflueret fides vera, maxime cum idem effectus contingeret, & breuius multum & leuius ex fide fassa quam vera. Ad veram namque fidem requirebatur incarnatio, natiuitas, praedicatio, passio & mors Christi, cum multis alijs factis suis: ad falsam vero sufficeret ipsa sola. Suffecisset igitur plenissime ad salutem perstitisse in fide falsa de Christo futuro vsque ad completionem numeri electorum, & sic saecula conclusisse; quare sicut arguit Apostolus ad impossibile, vt reputat, deducendo, Christus gratis mortuus est; Si, inquit, ex lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, ad Galat. 2. Glossa, gratis, id est, frustra, sine causa: nam secundum Philosophorum sententiam, quam semper supponunt tanquam vnam maximam per se notam, frustra ponuntur plura, vbi sufficiunt pauciora: tantum etiam valuisset Pseudo Christus, quantum valuit verax, & veritas ipsa Christus, quod nullus, vt spero, praesumet concedere, nisi forte Pseudo. Christianus, & discipulus pseudo Christi, veri scilicet Antichristi. Quare & Anselmus 2. Cur Deus homo 17. tractans istam materiam, Vere, inquit, moriturus erat, quoniam si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis eius, per quam & illa virgo de qua natus est, & multi alij mundati sunt a peccato; & si vera non fuisset, nihil prodesse potuisset. Quare & fidelis Christi Ecclesiae fideliter tota canit, Vera fides geniti purgauit crimina mundi. Praeterea Christus asseruit, & iurauit futura aliqua euentura, sicut suam passionem, resurrectionem, ascensionem, generalem resurrectionem, Iudae traditionem, Petri negationem, & multa similia; Medio ergo tempore in quo simus, si ista possunt nullatenus euenire, potest Christus fuisse mentitus, periurus, atque peccator contra praeostensa trigesimo secundi; vel si Christus non potest haec fuisse, necesse est quae iurando asseruit, euenire. Item Deus multa futura praedixit hominibus in proprio genere, asseruit, promisit, atque iurauit; ergo necesse est illa omnia euenire, vel Deum mentiri: sed Deum impossibile est mentiri. Hoc etiam totum euidenter apparet ex autoritatibus circa fatum seu famen diuinum vigesimo septimo huius, & ex rationibus ac autoritatibus trigesimo secundo huius praemissis. Quare & Dominus per Prophetam, Neque prophanabo testamentum meum, & quae procedent de labijs meis non faciam irrita, seu non reprobabo, sicut habet Psalterium Romanum: quod Augustinus exponit, semel iuraui in sancto meo, si Dauidi mentiar Psalmo 88. Testamentum autem secundum Papiam, d& secundum Isidorum 5. Ethic. 8. in Scripturis sanctis non hoc solum dicitur, quod non valet nisi testatoribus mortuis, sed omne pactum & placitum dicitur testamentum; quare & translatio Hieronymi habet ita, Neque violabo pactum meum, & quod egressum est de labijs meis non mutabo: Vbi Aug. Non quia filij peccant, ideo ego mendax inueniar; promisi, facio: Pone quia vo¬ volunt illi etiam cum desperatione peccare, & sic ire omnino in peccata, vt offendant oculos Patris, & exhaeredati mereantur; nonne ipse est Deus, de quo dictum est, De Iapidibus istis suscitabit Deus filios Abrahae? Nouit Dominus qui sunt eius: Securus enim promisit, qui nos antequam essemus, praedestinauit. Peccent quantum volunt desperati, respondeant membra Christi, Si Deus pro nobis, quis contra nos; non ergo nocebit Deus in veritate sua, non erit fallax, non prophanabit testamentum suum: manet immobile testamentum eius, quia ipse praescius praedestinauit haeredes, & quae procedunt de labijs eius non reprobabit. Audi iam confirmationem tuam, audi iam securitatem tuam; si te in membris Christi esse cognoscis, Semel iuraui in sancto meo, si Dauidi mentiar; Expectas vt iterum iuret Deus? Quoties iuraturus est, si semel iurando mentitur? Cassiodorus, Semel, id est, immutabiliter; quomodo Augustinus & Isidorus exponunt illud Psalmi 6i. Semel locutus est Deus, sicut vicesimum septimum huius plenius recitauit. Et infra supra illud, Tu vero repulisti &c. Auertisti testamentum &c. Quid est hoc, inquit Augustinus, Illa omnia promisisti, tu vero ista contraria fecisti? Vbi sunt promissiones ad quas paulo ante gaudebamus, de quibus tam alacriter plaudebamus, de quibus securi gratulabamur? Quasi alius promiserit, alius euerterit; quod mirandum est; non alius, sed tu vero, tu qui promittebas, tu qui confirmabas, tu qui propter dubitationem humanam etiam iurabas, Illa promisisti & ista fecisti, Vbi tenebo iusiurandum tuum? Vbi inueniam promissum tuum? Quid est hoc? Ita vero falsum promitteret Deus, aut falsum iuraret? Quare ergo illa promisit, & ista fecit? Ego dico, quia ista fecit, vt promissa firmaret. Dauid enim positus erat, cui promitterentur haec omnia in // semine eius, quod est Christus, implenda; Propter promissa ergo, quae dicta sunt ad Dauidem, expectabant homines ea impleri in Dauide. Proinde ne quisquam Christianus cum diceret, De Christo dixit; alius diceret, Non, sed de illo Dauide dixit, & erraret cum videret impleta esse in Christo omnia; destruxit ea in Dauide, vt cum videas ea in illo non impleta, quae necesse est impleri, quaeras alterum in quo ostendantur impleri. Ita etiam de Esau & de Iacob inuenimus maiorem adoratum a minori, cum scriptum sit, Maior seruiet minori; vt cum in illis duobus praecedentibus videas non impletum, expectes duos populos in quibus impleatur, quod non mendax Deus polliceri dignatur: Ecce ex semine tuo, dixit Dauidi, ponam super sedem tuam. Promisit ex semine eius in aeternum aliquid, & natus est Solomon; factus est tantae sapientiae, tantaeque prudentiae, vt promissio Dei de semine Dauidis in illo putaretur impleta. Sed cecidit Solomon, & dedit locum sperando Christo, vt quoniam Deus nec falli posset nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret promissum suum, sed post casum eius respiceres tu Deum, & flagitares promissum tuum; ergo Domine mentitus es? Non impleg quod promisisti? nec exhibes quod iurasti? Forte hic dicturus tibi erat Deus, Iuraui quidem, & promisi, sed iste noluit perseuerare. Quid ergo? Tu Domine Deus non praesciebas istum non perseueraturum? Vtique sciebas; Quare ergo in non perseueraturo mihi quod in aeternum esset promittebas? Nonne tu dixisti, Si dereliquerint legem meam, & in iudicijs meis non ambulauerint, & mandata mea non custodierint, & testimonium meum prophanauerint, manebit tamen promissio mea, implebitur iuratio mea, Semel iuraui in sancto meo, si Dauidi mentiar? Exhibe ergo quod iurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto Dauide, ne expectaretur in isto Dauide; Expecta ergo quod promisi. Nouit illud & ipse Dauid; vide ergo quid dicat, Tu vero repulisti, & ad nihilum deduxisti, ergo vbi est quod promisisti? Distulisti Christum tuum. Quamuis tristia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos, manet omnino Deus quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed distulisti. Vbi & Cassiodorus, superius cum de Christo promirteret Pater, locutus est de Dauide, de quo nunc contraria ponit, vt, quae necesse erat fieri, quia Deus iurauerat, non in eo potius, sed in alio quaererentur implenda: dicitque Apostolus 2. ad Timoth. 2. Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Olossa, Si nos non credimus quod puniat malos, stulte confisi sumus de misericordia eius; ille tamen, scilicet Christus, permanet fidelis in dictis suis, & in eo etiam quod dixerit, Qui non crediderit, condemnabitur, & vere fidelis est, quia non potest negare seipsum, qui est veritas, quod faceret si dicta sua non impleret. Hoc autem, quod seipsum negare non potest, Iaus est voluntatis diuinae, sicut, quod quidam non possunt credere, culpa est voluntatis humanae; haec autem vltima pars huius glossae est Augustini super Iohan. homilia 53. qui & decimo quinto de Trinitate 14. Falsum, inquit, habere aliquid hoc verbum nunquam potest, quia im¬ mutabiliter sic se habet, vt se habet de quo est. Non enim potest filius a se facere quic¬ quam, nisi quod viderit Patrem facientem; Potenter hoc non potest, nec est infirmitas ista, sed firmitas, quia falsa esse non potest veritas: Et infra decimo quinto; Magna illius verbi potentia est non posse mentiri. Item si Deus non redderet quod promn sit, non esset fidelis, nec iustus; vnde ad Hebraeos 6. Non iniustus est Deus vt obliuiscatur operis vestri, & dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius. Et 2. ad Timotheum 4. Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Quod tractans Augustinus super illud Psalmi 100. Misericordiam & iudicium cantabo tibi, Domine, sic ait; Quomodo dicit, videte, Bonum certamen certaui, &c. hoc tempore misericordiae, audi de iudicio, De caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa dic iustus iudex. Non dixit, donabat, sed B reddet; quando donabat, misericors erat, quando reddet, iudex erit, quia misericordiam & iudicium cantabo tibi, Domine; Sed donando delicta fecit se coronae debitorem; Ibi misericordiam consecutus sum; misericors ergo Dominus primo; hic autem reddet mihi coronam iustitiae. Vnde reddet? quia iustus Iudex est. Quare iustus Iudex? quia bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; Ideo iustus non potest nisi coronare ista, Dicitque Propheta, Rectum est Domini verbum, & omnia opera eius in fide, Psalmo 32. super quod Augustinus tractatu secundo, Inuenimus Deum fidelem, Audi Apostolum, Si non credimus, ipse fidelis permanet, negare semetipsum non potest. Habemus ergo & fidelem Deum; distinguamus potius fidelem Deum a fideli homine: Fidelis homo est, credens promittenti Deo; fidelis Deus est, exhibens quod promisit homini. Teneamus fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem. Vnde debitorem? quia promissorem: Non dicimus Deo, Domine, redde quod accepisti, sed, redde quod promisisti, quoniam rectus est sermo Domini. Quid est, rectus est sermo Domini? Non te fallit, tu eum noli fallere, imo tute noli fallere. Item Deus iurauit multa futura fore, & omne Dei iutamentum est necessaro adimplendum: Alias enim Deus posset peiurare, & esse periurus. Hoc idem patet per allegata superius ex Psalmo 88. & Augustino ibidem; quod & videtur testari illud Psalmi 1opi. Iurauit Dominus, & non poenitebit eum: & illud Psalmi 13I. Iurauit Dominus Dauidi veritatem, & non frustrabitur eum; vbi litera Augustini, Et non poenitebit eum; Super quam sic ait, Quid est, iurauit? promissum per seipsum firmauit. Quid est, non poenitebit eum? non mutabit. Cum ergo mutat opera sua per incommutabile consilium suum, propter ipsam non consilij, sed operis mutationem poenitere dicitur; hoc autem sic promisit, vt non mutaret, quomodo dicitur & illud; Iurauit Dominus, & non poenitebit cum, Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech: sic & hoc, quia ita promissum est vt non mutaretur, quia necessario futurum erat & permansurum, Dixit, Iurauit Dominus Dauidi veritatem, & non poenitebit eum, Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Item Esaie 14. Iurauit Dominus exercituum dicens, Si non vt putaui, ita euit: Glossa Iurauit, id est, immobiliter statuit; si non, &c. quasi diceret, aliter non potest fieri. Item Genes. 22. Dominus loquens Abrahae, Per memetipsum, inquit, iuraui, quia fecisti rem hanc, &c. Benedicam tibi, & multiplicabo semen tuum, &c. Glossa super Iuraui, quia immutabiliter a Deo constitutum est, quod verbum in sacra Scriptura eodem modo expositum saepissime reperitur. Quare & Basilius concordanter super illud Luc. 1. Iusiurandum quod iurauit ad Abraham Patrem nostrum; Nemo, inquit, audiens quod iurasset Dominus Abrahae, ad iurandum sit promptus. Sicut enim furor de Deo dictus non significat passionem sed punitionem; sic neque Deus iurat vt homo, sed verbum eius loco iuramenti nobis ad veritatem exprimitur, immutabili sententia quod promissum est approbais. Quam expositionem satis canonizare videtur Apostolus ad Hebr. 6. cum dicit, Abrahae promittens Deus, quoniam neminem habuit maiorem per quem iurauit, iurauit per seipsum dicens, Nisi benedicens benedicam tibi, & multiplicans multiplicabo te: Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Homines enim per maiorem sui iurant, & omnis controuersiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum; In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilij sui interposuit iusiurandum, vt per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, firmissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem quam habemus, sicut anchoram animae turam ac firmam. Olossa, per duas res immobiles, id est, per promissionem & iuramentum. Quare & Hieronymus trigesimotertio super Esaiam, tractans illud Esaiae 45. In memetipso iuraui, egredietur de ore meo iustitiae verbum, & non reuertetur; quia mihi curuabitur omne genu; Iurat, inquit, secundum Apostolum, vt per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, firmissimam consolatione habeamus: veruntamen nullus propter haec & huiusmodi suspicetur, quod Deus aliter intrinsece iuret, quam dicat simpliciter; aut quod iuramentum Dei intrinsecum sit firmius aut certius simplici verbo eius; Non enim est facilius Deum falsum simpliciter dicere, quam iurare; quicquid etiam ibi est, bonum est; & quicquid etiam boni ibi est, infinite & summe ibi est, sicut praecedentia docuerunt. Huic autem attestatur Glossa super illud Amosi. 6. Iurauit Dominus Deus in anima sua; Omnis, inquiens, sermo Dei pro iuramento debet accipi; & nostro more loquitur, non quod animam habeat sicut nos, sed nomine animae affectus diuinae voluntatis ostenditur: Iurauit ergo in sua voluntate. Cur ergo iurat Deus hominibus? Vt tarditati & incredulitati eorum misericorditer condescendens, ipsos more humano certificet & quietet. Item futura per Deum reuelata Prophetis antiquis, & prophetata per eos de necessitate euenient; Alias enim nunc esset possibile ipsos vidisse tantum falsa & vana, & solum talia prophetasse, quare & nunquam fuisse Prophetas: nam secundum omnes cuiuslibet sectae viros, illi soli Prophetae dicuntur, qui vera proculfantur, siue praefantur: essetque nunc possibile antiquos videntes nunquam fuisse videntes sed caecos; Qui enim Propheta dicitur hodie, olim vocabatur videns I. Reg. 9. Antiquos Doctores veraces nunquam tales fuisse, sed seductores fallaces, qui habuerunt dignitatem praeclaram & gradum eximium bonitatis, nunquam ista sed semper opposita habuisse. Quis enim ignoret digniorem & meliorem esse veracem fallaci, credentem verum quam falsum? Quis enim non eligeret hoc prae illo? Ipsa namque veritas est dignior & melior falsitate, sicut & ostenditur tricesimo quarto huius. Imo & quod videtur absurdius, esset nunc possibile antiquos Prophetas atque Apostolos, amicos Dei Sap. 7. & Iohan. 15. organa spiritus sancti; Ipse enim, vt dicit Symbolum Nicaenum, locutus est per Prophetas, nec Apostoli loquebantur, sed spiritus Patris eorum loquebatur in eis; qui habuerunt dona eius praeclara, scilicet Prophetiam & discretionem spirituum 1. ad Cor. 12. nunquam tales fuisse, nunquam talia recepisse, sed fuisse organa illius spiritus mendacis in ore omnium mendacium Prophetarum, 3. Reg. 22. Spiritum quoque Sanctum non fuisse locutum quod fuit locutus, & non fecisse quod fecit. Item secundum istud esset nunc possibile Esaiam in hoc, quod vidit verissime sine deceptione quacunque, fuisse deceptum; & consequenter in hoc, quod bene meruit, mortaliter peccasse: & in hoc quod veraciter asseruit mentitum fuisse, sicut capitulum praecedens de Angelis plenius arguebat. Amplius si nunc sit possibile, veteres qui fuerunt Prophetae videntes, & tales ac tales, taliaque & talia munera habuerunt, taliaque ac talia opera perfecerunt, tales non fuisse, nec talia habuisse, taliaue fecisse; est & correspondenter possibile, veteres qui non fuerunt tales, nec talia habuerunt, nec fecerunt, tales fuisse, talia habuisse atque fecisse; imo & qui opposito modo fuerunt, habuerunt, atque fecerunt, non sic fuisse, habuisse, siue fecisse, fuisseque habuisse atque fecisse sicut veri Prophetae; quod I proculdubio permutatim conuertit, imo peruertit veros Prophetas, & eorum vera munera & opera in pseudoprophetas, & eorum falsa munera & opera, & e contra sicut tricesimo tertio huius plenius est argutum. Praeterea tunc Prophetae & Apostoli possunt fuisse decepti credendo falsum de futuro, & hoc per Christum, & spiritum sanctum Dei. Dicit enim Apostolus ad Gal. 1. se accipisse & didicisse Euangelium euangelixatum ab eo per reuelationem Iesu Christi, qui & I. ad Cor. 12. connumerat prophetiam inter spiritus sancti dona: Vnde 2. Petri 1. Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, hoc primum intelligentes quod omnis Prophetiae Scriptura propria interpretatione non sit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines, quod & tota Ecclesia Catholica in Symbolo Niceno catholice profitetur, dicendo; Qui, scilicet Spiritus Sanctus, locutus est per Prophetas: Quomodo ergo Christus vocat se tantummodo veritatem Ioh. 14. & non etiam falsitatem? Quomodo etiam Deus & I Christus scienter asserens falsum de futuro in anima Esaiae vel Pauli, ipsumque decipiens, permanet veritas, & a fallacia & mendacio excusatur, dicente Iohanne discipulo veritatis, Omne mendacium ex veritate non est? 1. I0h. 2. Quare & Augustinus 83. quaestionum 14. Si, inquit, phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; & si fefellerit, veritas non est; Est autem veritas Christus, non igitur phantasma fuit corpus eius. Qui & de Agone Christiano, Nec eos, inquit, audiamus qui negant tale corpus Domini resurrexisse, quale positum est in monumento: Si enim tale non fuisset, non ipse dixisset post resurrectionem discipulis, Palpate & videte, quoniam spiritus ossa & neruos non habet, sicut me videtis habere; Sacrilegium est enim credere Dominum Deum nostrum, cum ipse sit veritas, in aliquo fuisse mentitum. Si etiam potest asserere falsum de futuro, cur non de praeterito & prae¬ & praesenti, & quaecunque ac falsa notoria, sic mentiri notorie & peccare, contra praehabita 30. secundi istius? Quomodo etiam, si sit ita, Spiritus Sanctus tantummodo dicitur spiritus veritatis, Ioh. 14. & non etiam spiritus falsitatis, spiritus mendax in ore omnium Prophetarum, 3. Reg. 22. ac spiritus vertiginis & erroris, Esaiae 19? Quomodo etiam decet Deum iustum & verum decipere homines, maxime deuotissimos, & familiarissimos seruos suos, amatissimos, amantissimosque amicos, & hoc sine culpa vel causa? Non sic sentit Augustinus super Psalm. 32. 88. & 83. quaestionum, 14. superius allegatus; qui & II. de Ciuit. Dei 12. Quis, inquit, hominum se in actione profectuque iustitiae perseueraturum vsque in finem sciat, nisi aliqua reuelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? Quare & Papa Innocentius tertius, Iudicium, inquit, Dei veritati, quae non fallit nec fallitur, semper innititur. Sapientissima quoque Sibylla sic ait, Exurget de stirpe Hebraeorum nomine Maria, habens sponsum nomine Ioseph, & procreabitur ex ea sine commixtione viri, de Spiritu Sancto Filius Dei, nomine lesus; & ipsa erit virgo ante partum & post partum; qui vero ex ea nascetur, erit verus Deus, & verus homo, sicut omnes homines Prophetae praedicauerunt, & adimplebit legem Hebraeorum, & adiunget sua propria in simul, & permanebit regnum eius in saecula saeculorum: indignatisque ac obijcientibus Sacerdotibus Hebraeorum, respondit, O Iudaei, necesse est ista fieri, sed vos non credetis in eum. Item Cassiodorus in prologo super Psalterium definit prophetiam hoc modo; Prophetia est inspiratio diuina, quae rerum euentus immobili veritate pronuntiat. Cui & concordat glossa Petri super Psalterium in prologo, sicut 25. primi plenius allegatur. Idem patet per autoritatem Augustini super Iohan. part. 2. homilia 62. seu I16. totius, 27. huius tertij allegatam. Et ecce maior Augustino, ille dilectissimus discipulus veritatis, qui de ipso fonte, de pectore scilicet veritatis Euangelium suum hausit, qui dicit, cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, vt sermo Esaiae Prophetae impleretur, quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro, & brachium Domini cui reuelatum est? Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Esaias, Excoecauit oculos eorum, & indurauit corda eorum, vt non videant oculis, & non intelligant corde, & conuertantur, & sanem eos, Ioh. 12. Quod tractans Augustinus de bono perseuerantiae 4I. intelligit secundum superficiem literalem; vnde sic ait, In damnationis massa relicti sunt Iudaei, qui non potuerunt credere factis in conspectu suo, tam magnis clarisque virtutibus. Cur enim non poterant credere? Non tacuit Euangelium dicens, Cum autem tanta &c. superius recitata. Qui & super Iohan. part. 1. homilia 53. idem exponens, Sic, inquit, dictum est non poterant, quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro; Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest: de omnipotente dictum est, non potest: sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, Iaus est voluntatis diuinae; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. Et si quis obiiciat, quod Augustinus eadem homilia, eodem loco sic exponit, non poterant, id est, nole bant; & supra eadem; quare non poterant? quia nolebant, non obuiat intellectui praecedenti. Sacra namque Scriptura ex sua // saecunditate mirabili habet multiplicem intellectum, sicut satis ostendunt omnes eius Catholici Tractatores. Veruntamen videtur expositio multum extranea, & a modo loquendi Scripturae, Doctorum, & vulgarium valde remota, exponere non posse per nolle; nec Augustinus expresse ita exponit, sed dicit, Dictum est non poterant, vbi intelligendum est quod nolebant, & verum est quod nolebant: non tamen euidenter consequitur hanc esse expositionem illius; sed ideo dicit quod intelligendum est, quod nolebant, vt ostendat ipsos non credere voluntarie, non inuite, ideoque ipsos non credendo esse culpabiles, & peccare iuxta praemissa primo & decimo huius. Quare & immediate subiungit, Quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest: quia de omnipotente dictum est, non potest; sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, Iaus est voluntatis diuinae; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. Vbi & innuit euidenter non posse accipi proprie & ad intellectum communem. Ait enim, sic dictum est non poterant, quemadmodum de Domino, negare seipsum non potest; quod accipitur proprie & ad intellectum communem; sic enim non potest negare seipsum, sicut nec mentiri. Cum autem dicit non poterant, quia nolebant, intelligit quod ex eorum voluntarijs meritis fuerant excoecati; vnde opponendo & respondendo subiungit, Sed aliam causam, inquit, dicit Propheta, non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta? Quia dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos vt non videant, & aures vt non audiant, & excae cauit oculos eorum, & indurauit eorum cor; etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo: sic enim excoecat, sic obdurat Deus. Expositio tamen ista non videtur menti Euangelistae congruere: ipse namque nullo modo explicite, vel implicite illam causam assignat, sed istam, quia dixit Esaias, Excoecauit oculos eorum &c. manifeste supponens quod prophetiae non possunt non impleri. Quamobrem aduertendum quod Augustinus nequaquam ibi definitiue, sed inquisitiue procedit. Vnde sic ait, Cum quaestiones huiusmodi in medium venerunt; quare alius sic, alius autem sic; quare ille Deo deserente excoecatur, ille Deo adiuuante illuminetur, non nobis iudicium de iudicio tanti Iudicis vsurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo; Oaltitudo diuitiarum sapientiae & scientiae Dei? Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viae eius / Vnde dictum est in Psalmo, Iudicia tua sicut multa abyssus; non ergo me fratres ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda expectatio vestrae charitatis impingat; agnosco modulum meum, sentire mihi videor etiam modulum vestrum: altius est hoc incrementis meis, & fortius viribus meis, puto quia & vestris; simul ergo audiamus admonentem scripturam atque dicentem, Altiora te ne quaesieris, & fortiora te ne serutatus fueris, non quia ista negata sunt nobis, cum Deus Magister dicat, Nihil est occultum quod non reuelabitur; sed si in quid peruenimus in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, Non solum quod nescimus & scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque Deus nobis reuelabit: peruenimus autem in viam fidei, hanc perseuerantissime teneamus; ipsa perducet ad cubiculum Regis in quo sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi. Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, vt sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus: quod si nos vltimus dies proficientes inuenerit, ibi discemus quod hic non potuimus, Si quis autem istam quaestionem liquidius & melius nouit se posse & confidit exponere, absit vt non sim paratior discere quam docere; vnde & apparet huius imateriae maxima difficultas. Huic autem Apostolo concordat & coapostolus eius Petrus, Iesum, inquiens, Nazxarenum interemistis, quem Deus suscitauit, solutis doloribus Inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo: Dauid enim dicit in eum, Prouidebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est ne commoueat; propter hoc laetatum est cor meum, & exultauit lingua mea, insuper & caro mea requiescet in spe, quoniam non derelinques animam meam in Inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem: Notas mihi fecisti vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua, Act. 2. Et ecce maior ambobus qui ait, Non potest solui Scriptura, Ioh. 10. a quo & multa similia 27. huius plenius allegantur; qui & Luc. 24. ait, Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, & Prophetis, & Psalmis de me. Quod etiam prophetiae necessario implebuntur, testari videntur loca Scripturae dicentia, Hoc & illud factum est vt impleretur Scriptura, prophetia, seu sermo Prophetae: si oportet seu oportuit impleri Scripturam, necesse est impleri Scripturam & similia; vnde Matth. 1. Hoc autem totum factum est, scilicet incarnatio Iesu Christi, vt adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem, Ecce virgo in vtero habebit &c. Glossa, Prophetia alia est ex praedestinatione Dei, quam necesse est euenire omnibus modis, vt sine nostro impleatur arbitrio, vt haec de qua hic agitur: alia est ex praescientia Dei, cui nostrum admiscetur arbitrium; alia est quae comminatio dicitur, quae fit ob signum diuinae animaduersionis, vt fugiant a facie arcus electi, & iuste pereant incauti; & non est ex praescientia, quia longe aliter praescitur quam futurum comminetur; quam & paene sub eisdem verbis recitat glossa Thomae. Et infra 2I. Hoc autem totum factum est, vt adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem, Dicite filiae Sion, Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam & pullum filium subiugalis; & adhuc inferius 26. Petro volenti Dominum capiendum defendere, ait, Conuerte gladium tuum, &c. An putas quod non possum rogare Patrem meum, & exhibebit modo mihi plusquam duodecim legiones Angelorum? Quomodo ergo implebuntur scripturae Prophetarum, quia sic oportet fieri? Marci quoque 14. scribitur, Tanquam ad Iatronem existis cum gladijs, &c. Quotidie eram apud vos in Templo docens, & non me tenuistis, sed vt adimplerentur Scripturae. Item Ioh. 19. dixerunt ad inuicem, Non scindamus H eam, sed fortiamur de ea cuius sit, vt Scriptura impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea, & in vestem meam miserunt fortem. Et inferius, Vt consummaretur Scriptura, dicit, Sitio. Amolius Luc. 24. Ostulti & tardi corde ad credendum in omnibus quae loquuti sunt Prophetae ? Nonne haec oportuit pati Christum, & ita intrare in gloriam suam? Et Ioh. 20. Nondum enim sciebant Scripturam quia oportebat eum a morte resurgere. Beatus quoque Petrus Act. 1. dicit; Fratres, oportet impleri Scripturam quam pedixit Spiritus Sanctus per os Dauidis de Iuda. Hoc autem verbum, oportet, necessitatem importat; vnde Isidorus super illud Lucae 24. Nonne haec oportuit pati Christum, sicut allegatur in glossa Thomae, sic ait, Sed si oportebat Christum pati, tamen qui crucifixerunt rei sunt: non enim satagebant perficere quod Deus disponebat; vnde & eorum executio fuit impia. Et ecce maior Isidoro lesus Christus exponens, oportet, per necesse est; Haec, inquiens, sunt verba, quae loquutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, scilicet in carne mortali, secundum Bedam, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, & Prophetis, & Psalmis de me, Luc. 24. Quando autem fuit cum eis in carne mortali dixit eis, oportere filium hominis multa pati atque resurgere, sicut patet Matth. 16. Marc. 8. & Luc. 9. & verisimile est quod non tantum simpliciter hoc eis praedixit, sed & per Scripturas ostendit, sicut Lucas innuit manifeste: quare & Matthaeus vbi prius, Coepit, inquit, Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolymam & multa pati; & Marci 8. Coepit, inquit, docere eos, quoniam oportet filium multa pati, &c. & infra 9. ait illis, quomodo scriptum est in filium hominis vt multa patiatur; & Luc. 18. Assumsit Iesus duodecim, & ait illis, Ecce ascendimus Hierosolymam, & consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de filio hominis; Tradetur enim gentibus, &c. Quare secundum expositionem verissimam veritatis idem est oportere & necesse esse, quod etiam ex verbis suis Luc. 24. patet; Ostulti, inquit, & tardi, &c. nonne haec oportuit pati Christum, &c. & incipiens a Mose & omnibus Prophetis, &c. Et infra eodem, Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Mosis & Prophetis, &c. Et adhuc inferius; Tunc aperuit illis sensum, vt intelligerent Scripturas, & dixit eis, quoniam sic scriptum est, & sic oportebat Christum pati, &c. Apparet ergo euidenter quod alternatim & indifferenter pro eodem sensu vtitur illis verbis, & quod // verus sensus veraque intelligentia Scripturarum est, quod omnes propheticas Scripturas de Christo oportuit necessario adimpleri. Hoc idem euidenter apparet per modum loquendi communem quasi omnium Prophetarum: praedicunt namque frequenter futura per modum praeteriti, & sub verbis praeteriti temporis, sicut ostendunt plurimae prophetiae; quod ideo faciunt secundum expositionem Doctorum, quia ita certa sunt saltem apud Deum, & apud Prophetam, ac si essent praeterita & iam facta: vnde Propheta Psalmo 3. in persona Christi, Ego, inquit, dormiui & soporatus sum, & exurrexi 1v. Super quod Augustinus 17. de Ciuitate Dei 18. An forte, inquit, quisquam ita desipit, vt credat velut aliquid magnum nobis indicare voluisse Prophetam, quod dormierit, & exurrexerit, nisi somnus iste mors esset, & euigilatio resurrectio, quam de Christo sic potuit prophetati? Nam & in quadragesimo multo manifestius id ostenditur, vbi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tanquam praeterita narrantur quae futura praenotabantur; quoniam quae ventura erant, iam in praedestinatione & praescientia Dei velut facta erant, Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi, &c. Idem super illud Psalmi 43. Saluos enim fecisti nos ex affligentibus nos, &c. Hoc inquit figura praeteriti de futuro dicitur, sed ideo tanquam praeteritum dicitur, quia tam certum est quasi factum sit. Intendite quare pleraque Prophetae ita dicunt tanquam praeterita sint, cum praenuntientur futura non facta. Nam & de ipso Domino futura passio praenuntiabatur, & tamen foderunt, inquit, manus meas & pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea: non dixit, fodient & dinumerabunt: Ipsi vero considerauerunt & conspexerunt me: non dixit, considerabunt, & aspicient: Diuiserunt sibi vestimenta mea: non dixit, diuident: Omnia ista tanquam praeterita dicuntur, cum futura sint, quia Deo & futura tam certa sunt tanquam praeterita sint; nobis enim ea quae praeterita sunt, certa sunt, & quae futura, incerta sunt: nouimus enim aliquid accidisse, & non potest fieri, vt non acciderit, quod accidit. Da Prophetam, cui non tam certum sit futurum, quam tibi praeteritum, & quam tibi quod meministi factum non potest fieri vt non sit factum; tam illi quod nouit futurum, non potest fieri vt non fiat. Vbi & Cassiodorus, Tu solus, inquit, saluabis nos, & odientes nos confundes, ita videretur debe re dicere; sed quoniam futurum ita certum est, sicut praeteritum, quod non fuisse non potest, dicit, saluasti, & confundisti. Item Augustinus exponendo titulum Psalmi 84. Cantat, inquit, Propheta in futurum, & vtitur verbis quasi iam praetetiti temporis; tanquam facta dicit, quae futura erant, quia apud Deum, & quod futurum est iam factum est; ibi ergo Propheta videbat futura nobis, iam vero facta in illius prouidentia & praedestinatione certissimaIdem de Agone Christiano, Sic loquuntur Scripturae vt praeteritum tempus pro futuro insinuent; sicut quod dixit Apostolus, quod simul nos sedere fecit in coelestibus, nondum factum est, sed quia certissimum est futurum, ita dictum est quasi iam factum sit. Idem de correptione & gratia 33. tractans illam autoritatem Apostoli ad Romanos cap. 8. Quos praedestinauit, hos & vocauit, &c. Non in omnibus, inquit, haec facta sunt: adhuc enim vsque in finem saeculi multi vocandi & iustificandi sunt, & tamen verba praeteriti temporis posuit etiam de futuris rebus, tanquam fecerit Deus, quae iam vt fierent, ex aeternitate disposuit. Ideo de illo dicit & Propheta Esaias, Qui fecit quae ventura sunt; futura ergo prophetica sunt apud Deum in aeternitate quasi praeterita, quare & simili necessitate firmata. Quamobrem & statim tricesimo quarto ex istis immediate concludit; Quicunque ergo in Dei prouidentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, iustificati sunt & glorificati, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, iam filij Dei sunt, & ideo omnino perire non possunt. Cui & concordanter Anselmus de Concord. 3. eandem autoritatem pertractans sic ait; Vt autem ostenderet idem Apostolus, non illa verba se pro temporali significatione posuisse, illa etiam quae futura sunt, praeteriti verbo temporis pronuntiauit: nondum enim quos praesciuit adhuc nascituros, sic iam temporaliter vocauit, iustificauit, magnificauit; vnde cognosci potest eum propter indigentiam verbi significantis aeternam praesentiam vsum esse verbis praeteritae significationis; quoniam quae tempore praeterita sunt ad similitudinem aeterni praesentis omnino immutabilia sunt. In hoc siquidem magis similia sunt aeterno praesenti temporaliter praeterita quam praesentia; quoniam quae ibi, scilicet in aeternitate sunt, nunquam possunt non esse praesentia, sicut temporis praeterita non valent vnquam non esse praeterita; praesentia vero tempore omnia quae transcunt, fiunt non praesentia; futura igitur huiusmodi prophetata apud Deum in aeternitate, & praeterita in tempore simili necessitate firmantur. Amplius autem si prophetiae possent falsari, & nunc non esse verae, nec vnquam fuisse verae, nullus deberet illas firmissime asserere, nec cum simplici iuramento; non enim sunt verae firmissime: exponeretque se periculo periurij & peccati. Sed quis Catholicus pro conuersione vnius infidelis nolentis conuerti ad fidem Catholicam, nisi per assertionem firmissimam, & cum absoluto & simplici iutamento de resurrectione & beatificatione finali haec facere dubitaret, sicut & Dominus saepe fecit, dicendo, Amen, Amen dico vobis, quia sic & sic erit, sicuti & frequenter dicunt Prophetae, Iurauit Dominus hoc & illud? Quanta etiam securitate dicit Apostolus, Licet nos, aut Angelus de Coelo Euangelizauerit vobis, praeterquam quod Euangelizauimus vobis, anathema sit? Cuius causam post pauca subiungit; Notum enim vobis facio, Fratres, Euangelium quod Euangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per reuelationem Iesu Christi, ad Galath. 1. Glossa, Nota quod non ideo ait nos, vel Angelus qui bonus potest intelligi, quod vnquam contingat hoc, sed a Deo certus est de veritate Euangelij sui; quod etiam si Angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. Amplius si Prophetae possunt falsari, potest & sacra Scriptura; est ergo sacra Theologia incertior, infirmior, inferior, & indignior facultatibus alijs quae non possunt. Rursum si sacra Scriptura potest falsari, quae nobis securitas in hac vita? Haec enim est totius vitae humanae doctrix & ductrix. speculum & registrum. Quae securitas possibilis homini in promissis diuinis, si Deus omnem librum, omne pactum, quodlibet chirographum, quodlibet instrumentum quantumlibet solennizatum testibus, signis, etiam iuramento, quodlibet testamentum etiam morte T testatoris firmatum, possit absque mendacio, culpa, vel causa recidere, violare, abradere, cancellare, infringere, & falsare? Quomodo ergo posset esse contractus tutus cum eo? Imo incomparabiliter minus tutus contractus esset homini cum Deo qui mentiri & peccare non potest, quam cum alio homine qui haec potest. Nam Deus si secundum hypothesin potest in oppositum cuiuscunque quocunque pacto promissi, hoc potest sine duplicitate aut mutatione, sine mendacio, periurio, aut peccato, potestque nunquam taliter contraxisse; sed nullus homo sic potest; quare quilibet homo contra quemlibet hominem taliter contrahentem, nec contractum implentem potest habere remedium, & recursum agendo contra eum de periurio, de violatione fidei & contractus. Hoc ergo videtur colorem vniformem sacrae Scripturae pulcherrimum turpibus maculis variare, odorem eius gratissimum fumis putridis permutare, saporem eius dulcissimum venenosis poculis fermentare. De huius ergo viae viris non tacuit Apostolus; Commutauerunt, inquit, veritatem Dei in mendacium, ad Romanos I. & 2. ad Corinth. 2. Non sumus sicut plurimi adulterantesP verbum Dei: haec enim faciunt qui Scripturam veracem in // mendacem commutant, & Scrip turam, virginem incorruptam, in adulteram meretricem. Non sic Autor eius & testes. Non potest, inquit Christus, solui Scriptura quam Pater sanctificauit & misit in mundum, Iohan. 10. Nec vlli dubium Christiano, quin testimonium Domini fidele. Ipse enim testis in coelo fidelis; testimonia igitur sua credibilia facta sunt nimis. Hoc etiam plane probant quae de Psalmo 88. erant superius allegata. Quare & Augustinus super illud Psalmi I44. Fidelis Dominus in verbis suis, sic ait: Quid enim promisit, & non dedit? Adhuc quaedam promisit, & non dedit; sed credatur illi ex his quae dedit. Possemus illi credere tantummodo dicenti; Noluit sibi credi dicenti, sed voluit teneri Scripturam suam; quo¬ modo si diceres alicui homini, cum aliquid promitteres, Non mihi credis? ecce scribo tibi.
Etenim quia generatio vadit, & generatio venit, & sic transcurrunt ista saecula, cedentibus succedentibusque mortalibus, Scriptura Dei manere debuit, & quoddam chirographum Dei, quod omnes transeuntes legerent, & viam promissionis eius tenerent, & quanta sunt quae reddidit ex isto chirographo. Dubitant homines credere illi de resurrectione mortuorum, & de futuro saeculo, quod solum iam reddendum restat; per omnes generationes reddidit quae scripta sunt, & quod restat non ei creditur, his omnibus redditis? Ecce fecisti rationem; tanta reddidit, nunquid propter pauca residua infidelis est factus? Absit; quare? Quia fidelis Dominus in verbis suis, & sanctus in omnibus operibus suis. Ecce quod Augustinus expresse supponit, quod si Deus non reddat in chirographo sacrae Scripturae promissa, ipsum fieri infidelem; sed hoc est impossibile manifestum; quare necesse est eum fideliter reddere quaecunque per Scripturam suam canonicam repromisit.
On this page