Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 48
HIc autem occurrunt multae proteruiae responsiuae: quidam namque volentes Deum ab omni mendacio excusari, dicunt quod licet Deus praedixerit quicquam hominibus in proprio genere, promiserit, atque iurauerit, possibile tamen est eum nunquam tale quid fecisse. Istud autem, etsi secundum aliquam phantasiam videatur posse dici de Deo, de Christo tamen secundum naturam humanam dici non potest, sicut erat ostensum quadragesimo quarto & quadragesimo quinto huius. Licet enim videretur hoc posse de Deo dici reuelante in verbo, de ipso tamen reuelante in proprio genere dici non potest: talis namque reuelatio est aliqua res creata, significans naturaliter vno modo, sicut quadragesimum quartum huius docet; quare necesse est omnem talem reuelationem praeteritam iam fuisse, & significasse naturaliter illo modo. Fiat igitur talis reuelatio, quod A. erit, tunc si sit possibile A. non fore; est consequenter possibile, quod quando Deus illud asseruit & iurauit, hoc fecisse contra mentem, cum omnia semper sciat; quare & fuisse mentitum, atque periurum, decepisse quoque suos charissimos sine culpa, contra proximo praeostensa. Potestque similiter argui & probabilius forsitan de praesenti. Item tunc nulla fides aut minima esset diuinis promissionibus etiam iuratorijs adhibenda, & minor quam humanis, sicut quadragesimo quinto & proximo est argutum. Item hoc est expresse contra autoritates ex Psalmo 88. & expositionibus eius, atque alias similes capitulo proximo recitatas, est etiam contra prius ostensa tricesimo secundo istius. Item tunc quod Deus reuelauit ad vnum intellectum in proprio genere, posset non ad illum, sed ad alium reuelasse, contra praehabita quadragesimo quinto huius. Item eadem ratione quod Deus nunquam reuelauit in proprio genere Esaiae, potest sibi reuelasse, & nedum sibi, sed & alteri cuicunque, quare qui nunquam fuit Propheta, nunc potest fuisse Propheta. Potestque Deus simili ratione nunquam instituisse illa, quae vere fuerunt & sunt Ecclesiastica Sacramenta ad effectum salutis, sed alia statuisse; quare fideles praeteriti possunt non fuisse in via salutis neque saluati, & infideles praeteriti sic fuisse. Pari etiam ratione potest nunc Deus non praecepisse quod olim praecepit; quare & qui solum contra illud faciendo peccauit, & damnationem suscepit, nunquam peccasse nec damnatus fuisse; alias enim impotens homo peccando necessitaret omnipotentem Deum ad olim aliquid praecepisse. Amplius si Deus potest non praedixisse aut promisisse futurum, potest & praeteritum, puta incarnationem, passionem, & similia, quod non videtur: potest quoque simili ratione non praeuoluisse nec praesciuisse praeterita; quare & consequenter praeterita non fuisse, sicut totum apparet ex tricesimo, & tricesimo primo huius. Alij vero dicunt quod illud, quod Deus reuelauit in proprio genere ad vnum intellectum, potest non ad illum, sed ad alium reuelasse. Haec autem responsio reprobabitur, sicut prior, quae etiam potest refelli per praehabita quadragesimo quinto huius; quam & similiter destruunt autoritates ex Psalmo 88. & eius expositionibus, & aliae similes capitulo proximo allegatae. Alij autem ponunt, quod Deus nunquam reuelat in proprio genere futurum contingens, nisi sub aliqua conditione tacita vel expressa. Sed isti difficultatem non vitant. Licet enim Deus de facto non reuelasset aliquid absolute sine conditione, scilicet qualicunque, posset tamen aliquid sic reuelare; sic enim scit multa futura, & sic Pater filio, & amborum spiritui reuelauit, & homini Christo Iesu, sicut ex tricesimo quarto & quadragesimo secundo huius potest haberi: qui & possunt ad veritatem reduci per praehabita in correptione similis responsionis quadragesimo quinto huius. Et si quis adhuc non erubuerit proteruire dicendo Deum posse reuelasse, & asseruisse homini in proprio genere sub conditione saltem tacite intellecta illud quod reuelauit & asseruit absolute, corrigetur, vt spero, per eadem, per quae quadragesimo quinto huius responsio similis est correpta; potest etiam reduci per eadem, per quae prima responsio huius capituli reducebatur ab inuio & errore: omnes etiam responsiones praemissae sunt insufficientes, & multipliciter diminutae. Licet enim ad aliquam vnam rationem seu autoritatem, vel ad paucas respondere forsitan videantur, ad alias tamen plures nullam habent apparentiam respondendi, sicut patet consideranti dilucide has & illas.
On this page