Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 49
CAP. XLIX. Recitat duplicem opinionem dicentem, quod in futuris reuelatis est fordinata vel absoluta necessitas, in alijs vero nulla.
Vidam autem rationes & autoritates praemissas diligentius ponderantes, videntesque se non posse diffugere necessitatem omnimodam in futuris, ab ipsa veritate necessitati quodammodo & attracti accedunt propinquius, & fatentur quod in futuris aliquibus est necessitas aliqualis, in futuris videlicet diuinitus reuelatis, diuinitus prophetatis, diuinitusque promissis: & hi vlterius in sectam duplicem diuiduntur. Isti namque ponunt in futuris huiusmodi necessitatem tantummodo ordinatam, & quod non possunt non euenire de potentia ordinata, sed quod possunt deficere de potentiaabsoluta: illi vero necessitatem indefectibilem absolutam, quae de nulla potentia potest deficere ab euentu: & quia dicta huiusmodi, Necesse est Anticpristum fore, necessitate ordinata, & impossibile est Antichristum non fore, de potentia ordinata, habent intellectum ambiguum & obscurum; aliqui primae sectae ea sic clarificant & exponunt, Ordinatum est quod Antichristus erit. Sed ni tripliciter deuiant, & delirant: primo, quia male exponunt; quomodo namque sufficienter exponitur vna de necessario per vnam talem simplicem de inesse, cum necesse esse includat simpliciter esse, & addat sicut Antecedens Lsuper) suum consequens non conuertibile, vel si necesse est, nihil ibi addit super esse simpliciter, amittit suam significationem hactenus consuetam, atque ponitur ibi frustra, nec talis propositio est modalis, quod non videtur de veteri Logica, nec de noua, sed de notha potius aut de nulla? Secundo, quia difficultatem non vitant: accipiatur enim necesse & possibile & eorum opposita, sicut tam apud Logicos quam apud Theologos communiter solent sumi, sicut & in praemissis accepi, & reuertitur difficultas. Tertio, quia sibi ipsis repugnant. Nam si propterea necesse sit Antichristum fore, quia ordinatum est ipsum fore, cum de omnibus futuris ordinatum sit per voluntatem diuinam ipsa fore, sicut corollarium noni, decimum quartum, & vicesimum tertium primi docent; de omnibus futuris necesse est ipsa fore ad similem intellectum, cum tamen de aliquibus hoc concedant, de alijs vero negent. Alij vero eiusdem sectae aliter haec exponunt, dicentes necesse est Antichristum fore necessitare ordinata, id est, si lex & Scriptura diuinitus ordinata debeat stare fixa, necesse est Antichristum fore, & ita de alijs in lege praedictis. Hi autem peccant similiter multis modis. Nam secundum istos necesse est Deum facere quod se facturum promisit in lege necessitate huiusmodi ordinata; lex ergo seu promissio Dei scripta in lege, & sic aliquid extrinsecum necessitat Deum, & voluntatem diuinam ad aliquid faciendum. Sed quomodo posset res parua paruae potentiae ligare & necessitare omnipotentem potentiae infinitae? Et quomodo non esset sic minoris potentiae & seruilioris conditionis quam homo, qui sic necessitari non potest? Quomodo etiam, si sic esset, non esset mutabilis? De libero namque in non liberum, & de non necessario in necessarium mutaretur. Huic quoque ropugnant prius ostensa vicesimo primi & tricesimo tertij manifeste. Eadem etiam ratione, qua lex necessitaret Deum ad velle quicquam & facere, & impossibilitaret eum ad similia. Simili insuper ratione Deus posset aliquid velle & facere de potentia ordinata, & aliquid sic non posset. Sed quomodo capit Creator omnipotens potentiam vel impotentiam a debili creatura? Praeterea cum dicunt, Necesse est hoc fore, si lex debeat stare fixa, vel intellgunt & supponunt quod necesse est legem stare fixam, vel non, sed quod est possibile eam solui: Si sit necessarium eam stare, ipsa est necessar a, & ex ipsa necessaria sequitur Antichristum fore; quare per praehabita tricesimo huius, nunc est necessarium & non contingens ad vtrumlibet ipsum fore. Si antem dicatur, quod necesse est legem stare necessitate ordinata, non absoluta, aut ergo illam necessitatem ordinatam necesse est stare, vel non; si sic, & ex illa soquitur lex Scripturae, & ex hac, Antichristum fore, quare adhuc necesse est Antichristum: fore, sicut superius: est argutum: Si dicatur quod illam necessitatem ordinatam necesse est stare necessitate. ordinata, non absoluta, vt prius, vel erit processus infinitus in necossitatibus huiusmodi ordinatis, quod natura abhorret, ratio refugit, & secunda supposito paane vetat, vel tantum finitus, & aliqua erit prima huiusmodi necessitas ordinata; & si illam necesse est stare, & ex illa sequitur tota seties & Antichristum fore; quare necesse est Antichristum fore: Siautem illam necessitatem ordinatam vel aliam qua necesse est legem stare, non necesse sit stare, nec legem necesse est stare, cum nullam necessitatem habeat aliunde: Si autem non sit necesse legem stare fixam & veram, sed sit possibile eam solui & falsari, est similiter possibilereuelationes falsari, sicque reuertuntur inconuenientiae a quadragesimo secundo huius hucusque deductae. Item si lex sit solubilis, contingit ad vtrumlibet ipsam stare; quomodo ergo ex vna contingenti de inesse potest inferri vna de necessario? Quid est ergo quod dicunt, si lex stabit, necesse est Antichristum fore? Si autem dixerint quod ibi est necessitas consequentiae seu conditionalis tantummodo, quam eego difficultatem euacuant aut euitant? Imo & inueniuntur contrarij sibi ipsis: Sic enim habent dicere consequenter de quibuscunque futuris, quod ipsa necessario sunt futura: nam omnia illa fore necessario sequitur ex vna contingenti de inesse, ex vna tali videlicet, Ista erunt. Amplius autem & a capite arguendo, isti sibiipsis repugnant. Si enim omnia praedicta in lege sacrae Scripturae euenient de necessitate huiusmodi ordinata, multo magis omnia praedicta, & praescripta, atque praeordinata in lege aeterna, in libro aeterno, in voluntate & mente diuina euenient de necessitate huiusmodi ordinata, cum omnipotens Dei voluntas nullo modo possit deficere vel frustrari, sicut decimum primi docet: omnia autem futura sunt aeternaliter praeordinata, & praescripta atque praedicta in voluntate & mente diuina, sicut corollarium noni, decimum quartum, ac vicesimum tertium primi, cum tricesimo quarto huius lucide manifestant: Omnia ergo futura euenient de necessitate huiusmodi ordinata; cum tamen de aliquibus hoc concedant, de praedictis videlicet in sacra Scriptura, de alijs vero negent. Qui vero fectam alteram profitentur, ponentes in omnibus &solis reuelatis, prophetatis, atque promissis diuinitus necessitatem indefectibilem, & postquam talia fuerint, absolutam; ita quod de nulla potentia possint deficere ab euentu, exorbitant in duobus. Primo, quia falsum affirmant; secundo, quia hoc dato, difficultatem non euitant. Primo, inquam, falsum affirmant, Deum videlicet necessitari nouiter & ligari, sicut potest haberi ex inductis contra responsionem proximo recitatam. Quis etiam audeat dicere omnipotentem, & omniquaque infinite perfectum, minus potentem, minus perfectum, minusque liberum nunc quam prius, vna vice quam alia, postquam videlicet aliquid reuelauit siue praedixit, quam ante, cum teste Iacobo, Apud eum non sit transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, Iac. I? Quod & quinto primi ostendit. Quis etiam audeat dicere omnipotentem posse ad tantam impotentiam deuenire, vt non possit semel leuare vnam festucam, si tamen nunquam leuabit aliquam festucam, & hoc reuelet aut dicat, alicui hoc non potest? Quis etiam Christianus audeat dicere Christum, imo & totam Trinitatem cum toto exercitu Angelorum non potuisse praeseruasse ipsum a morte, Christumque non potuisse adhuc Patrem rogasse, nec Patrem filium exaudisse? Quis negauerit Euangelium & vocem verissimam veritatis dicentis, An putas quia non possum rogare Patrem meum, & exhibebit modo mihi plus quam duodecim legiones Angelorum? Matth. cap. 26. Quis tandem audeat ponere os in coelum, & tam impie blasphemare, vt dicat Deum non esse omnipotentem, contra omnia symbola, & contra totam sacram Scripturam, ac contra primam suppositionem primi? Quicunque etiam hoc praesumpserit dicere, habet vlterius cum insipiente dicere, Non est Deus: nam si non est omnipotens, non est Deus, sicut prima suppositio primi docet. Amplius autem si reuelatio in proprio genere, si verbum in aere, si vnus flatus debilissimi esse in aethere imponat necessitatem Deo & futuris, multo magis incomparabiliter verbum intrinsecum Dei aeternum, quo omnia futura aeternaliter dixit & dicit, & reuelatio sua intrinseca & aeterna, qua Pater omnia futura Filio ac Spiritui Sancto reuelauit aeternaliter ac reuelat, sicut tricesimo quarto huius plenius est ostensum. Praeterea cotrumpatur talis reuelatio vel praedictio de futuro, & corrumpitur omnis talis necessitas, ac tota reuertitur difficultas, Item tunc causa necessitatis istius esset reuelatio seu praedictio prophetalis. Sed quomodo prophetans Londini de actibus liberis futuris hominis qui est Romae, puta Papae vel Imperatoris, eum necessitat ad liberos actus suos, cum nihil penitus faciat circa ipsum? Quomodo etiam si Propheta moriatur priusquam de quo prophetauit nascatur, ipsum necessitat? Et si quis recurrat ad Deum, & ad actionem atque necessitationem diuinam, suppono quod Deus post prophetiam nihil aliud faciat circa illum de quo fuerat prophetatum, quam alias fuisset facturus: scit enim ipse quae alias fuisset facturus, Quod etiam prophetia, vel quaecunque praedictio necessitatem imponat, est contra Philosophum 1. peri hermenias vlt. sic dicentem; Nec hoc differt, si aliquis dixerit negationem, vel non dixerit; manisestum est enim quod sic se habet res; vel si hic quid affirmauerit, ille vero negauerit; non enim propter affirmare vel negare erit vel non erit. Cui & concordanter Glossa super illud Matth. 1. Hoc autem totum factum est, vt adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem, Ecce virgo in vtero habebit, &c. recitante Glossa Thomae sic ait, Potest dici quod, Vt, non ponatur causaliter: non enim ideo impletum est, quia praedictum fuit, sed potius ideo praedictum fuit, quia implendum erat. Ponatur autem consecutiue, sicut & in Genesi, Suspendit alterum in patibulo, vt coniectoris veritas probaretur, quia vno suspenso, coniectoris veritas est probata; Sic & in hoc loco intelligendum est, quod hoc facto quod praedictum est, prophetia impleta est; quod tamen secundum hanc seriem in glossa veteri non inueni, sed sic inueni in ea, Prophetia signum est praescientiae Dei, Quia quod dixit, certum a Deo praesciri, & ideo ab homine debet teneri, nullum autem signum quod designat, efficit, sed tantum significat quod ostendit, sicut prophetia non necessitatem facit corum quae praedicit, sed signum est praescientiae Dei: Et infra, Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis; prophetia non facit necessitatem eorum quae dicit, sed signum est praescientiae Dei. Amplius autem, etsi esset verum quod dicunt, nequaquam perplexitatem huius inuolucri euolueret, sed magis inuolueret, ac multiplicius implicaret: Reuelet namque Deus Christo vel Michaeli de futuris omnibus, quod haec erunt; tunc secundum hypothesin de necessitate omnia ista erunt. Rursum reuelet Deus cuipiam, vel praedicat quod iste Paulus viator libere & contingenter ad vtrumlibet faciet hunc A actum, & hoc sine aliqua conditione tacita vel expressa; Hoc etenim potest Deus; sic enim scit quaecunque futura, quod & potest ostendi per praemissa, quadragesimo octauo & quadragesimo quinto huius; Paulus ergo faciet A libere, & contingenter aequaliter, quia sic fuit praedictum; & etiam necessario, quia secundum hypothesin omnia reuelata diuinitus, & praedicta de necessitate euenient. Praedicat quoque Deus alicui merita & peccata, saluationem & damnationem huius & illius; tunc ista de necessitate euenient; Quare & huius hypothesis positores habent concedere, quod necessitas, libertas coutradictionis & contingentia ad vtrumlibet meritum & peccatum & similia non repugnant, sed amicabiliter ad inuicem sociantur, quod tamen omnino satagunt euitare. Adhuc autem errores erroribus cumulando respondent vlterius affirmantes Deum non posse singularia reuelare: maxime in materia contingenti. Verum sic dicendo, omni potentiam Dei latissimam nimis angustant, mutilant & detruncant; aut si hoc vellent, & non valent, quid prohibet Deum omnipotentem dicere & asserere aliquod singulare contingens, & hoc singulariter, quod & vt scit certissime, esse verum? quid prohibet Deum reuelare in proprio genere Christo, Mariae, vel Michaeli aliquod singulare contingens, sicut & in verbo reuelat? Quis audeat dicere Christum non nouisse, nec Deum sibi reuelare in proprio genere potuisse, quos aut quem venit redimere, ac redemit, pro quibus aut quo orauit, & alia multa fecit? Quis audeat dicere Christum nunquam nouisse, nec vnum quidem viatorum saluandum vel damnandum, cum ipsemet dicat, Ego scio quos elegerim, Iohannis decimo tertio? qui & specialiter orauit pro Petro, ne deficeret fides sua, Luc 22. Quis etiam praesumpserit affirmare Christum non nouisse quod Iudas eum traderet, & finaliter damnaretur? quis in tantum Euangelijs contradicat? aut quis praesumpserit affirmare Christum non potuisse dicere, Iste hoc faciet & hic illud, cum de Iuda praedixerit, quod eum traderet, & vae damnationis incurreret? & de Petro, quod eum negaret, sicut // Euangelistae contestantur? & de Paulo, quod portaret nomen suum coram gentibus, & regibus & filijs Israel Act. 9? Cur etiam non possit singulare huiusmodi reuelari atque praedici, cum hoc non sit ex defectu potentiae actiuae in Deo qui reuelare deberet, sicut nullus ignorat, nec ex defectu potentiae passiuae & receptiuae in Angelo vel homine, qui reuelationem susciperet, nec ex defectu potentiae singularis huiusmodi reuelandi, cum Deus posset hos defectus supplere de plenitudine potestatis? potestque homo per se vel per alium hominem propositioni singulari huiusmodi adhaerere, potest quoque homo talem propositionem, sicut est possibile homini alteri reuelare: est ergo hic & ibi potentia requisita. Etiam si homo per se vel per alium ista potest, multo magis per Deum, & Deus per eum. Quae insuper ratio diuersitatis, vel diuersitas rationis, quare Deus potest reuelare, & dicere singularia de praeterito & praesenti, & non de futuro, cum omnia sciat intrinsece, aeque certe, sicut ostendit trigesimum primum huius? Isti quoque // videntur vtrumque testamentum neglexisse. Vt autem de plurimis pauca recenseam, Ecce in Genesi scribitur manifeste quot & qualia Deus Abrahae praedixit atque promisit in ipso, & in semine eius implenda, Genesis duodecimo, decimo quinto, & decimo septimo; vbi singulariter specificat, quod in filio, nomine Isaale, quem pareret sibi Sara isto tempore, in anno altero, proximo scilicet tunc sequente, nec quacunque Sara, sed Sara vnica vxor eius, cui & promisit, quod ex Isaalt nationes & Reges & populi orirentur; Vbi etiam de Ismaele praedicitur, & promittitur isto modo, Multiplicabo eum valde. Duodecim Duces generabit, de quo similiter supra 10. Hic erit ferus, &c. hanc etiam promissionem de Isaal in holocaustum singulariter iam peracto iuramento firmissimo, quia per semetipsum Dominus confirmauit, infra 22. Quid etiam posset singularius reuelari, siue praedici, quam quod Dominus per Ioseph de Pincerna, & Pistore Regis Pharaonis Genesis quadragesimo reuelauit? Quid singularius illa benedictione prophetica, qua Iacob Ephraim & Manassem commutatis manibus benedixit, Genesis quadragesimo octauo? Quid singularius praedictionibus Domini tam multis de Mose & Aaron, ac Pharaone & eorum operibus, quas principium Exodi plane scribit? Quid singularius praedictione repulsionis Mosis a Ducatu populi in terram, promissionis, & mortis ipsius, ac substitutionis Iosuae, ac introductionis per eum, sicut Historia Numerorum & Deuteronomij manifestat? Quid singularius reuelatione de Saule, primo Regum nono & decimo, ac reuelatione de Dauide primo Regum decimo sexto, & post frequenter? Quid singularius reuelatione facta Ieroboamo per Ahiam, quod regnaret super decem tribus Israelis tertio Regum vndecimo? & infra decimo tertio; De Iosia & altari in Bethel? & inferius 22. ac 2. Paralip. 18. de Zedechia & Achab non reuersuro de praelio per Michaiam? quid singularius praedictione prophetica hac Elizaei, In tempore hoc, cras modius similae vno statere erit, & duo modij hordei statere vno in porta Samariae, & duci cuidam non credenti, Videbis oculis tuis, & inde non comedes, quarto Regum septimo? Aut quid specialius prophetatione Elizaei de Hasaele regnaturo & mala facturo, infra eiusdem octauo? Quid etiam singularius prophetijs de Babysone, de serusalem, Zedechia, Nabuchodonosore, Beltshazzat, Cyro, & de pluribus alijs per Esaiam, Ieremiam, Ezechielem, Danielem, caeterosque Prophetas? Haec pauca de veteri testamento: Nunc autem de nouo, sunt aliqua breuia breuiter proferenda. Quis ignorat promissiones, praedictiones & prophetias singularissimas de Iohanne praecursore, & de Domino Saluatore, atque de virgine gloriosa? quis non audiuit aut legit illud Crabrielis Lucae primo, Vxor tua Elizabeth pariet tibi filium, & vocabis nomen eius Iohannem, &c. erit magnus coram Domino, & vinum & ciceram non bibet, &c. & illud Zachariae, Tupuer Propheta altissimi vocaberis, &c? & illud iterum Gabrielis, Ecce concipies in vtero, & paries filium, & vocabis nomen eius Iesum, hic erit magnus, & reliqua gloriosa? & illud Elizabethae, Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi? & illud virginis gloriosae, Beatam me dicent omnes generationes? & illud Simeonis, Ecce positus est hic in ruinam & in signum cui contradicetur, & tuam ipsius animam pertransibit gladius, Luc. 2. Aut quis ignorat quae & qualia Christus se facturum praedixerat, & passurum? aut quomodo praedixit, quod Iudas eum traderet, quod Petrus eum negaret, atque per martyrium sequeretur, & quod Iohannes, quem diligebat, sic maneret donec ipse veniret, sicut // Euangelistae contestantur? quod etiam Paulus portaret nomen suum coram Gentibus, & Regibus, & filijs Israelis, & quan¬ ta eum oportuit pro nomine Christi pati, sicut historia Act. 9. docet? de quo & infra at. Agabus satis singulariter propherauit. Amplius autem non dubie, sed certissime affirmandum omnem veram prophetiam, licet generaliter prolatam, fuisse intellectam, & praedictam salutem eo Spiritu Sancto, qui locutus est per Prophetas specialiter & distincte, imo singulariter & discrete de illo vel de illis, de quo vel de quibus fuit, est, vel erit impleta; Nam alias ignoranter, incerte, in vanum, & fatue loqueretur, quod vno breui exemplo sufficiens reputo confirmare: Beatus siquidem Petrus, Fratres, inquit, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os Dauidis de Iuda, &c. Scriptum est enim in lib. Psalmorum, Fiat commemoratio, aut secundum literam veriorem, fiat commoratio eius deserta, & non sit qui inhabitet in ea, & Episcopatum eius accipiat alius. Act. 1. Haec autem in libro Psalmorum, Psalmo scilicet 10o8. erant generaliter prophetata; tantum ergo necessitant prophetiae generaliter, sicut & singulariter prophetatae; & quicquid Spiritus Sanctus generaliter prophetauit, potuit & singulariter prophetasse. Haec ergo contra opinionem trigesimam tertiam, & contra eius hypothesin praelibatam; Quapropter multum mirabile & quam admirabiliter admirandum videtur, quomodo viri gnari audent in tanta materia tantam suppositionem, tam dubiam, tam incertam, imo quae tam probabiliter apparet falsa, & opposita eius vera, tam plane supponere, velut primum principium per se notum. Dignum namque videtur quod esset conclusio violentis rationibus demonstrata, non suppositio gratis sumpta; Et si quis eam probare voluerit, ponderet quaeso fideliter proprias rationes, & contrarias rationes.
On this page