Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 50
CAP. L. Respondet secundum sententiam Philosophorum & Theologorum, quod Deus vult & scit necessario, quicquid vult & scit necessitate sequente immutabilitatis, immobilitatis, stabilitatis, & ordinata, non praecedente & simpliciter absoluta, non naturali, violenta, aut inuita, non contraria, sed consentanea summae & maximae libertati.
MAgister bone, Magister vnice, Magister & Domine, qui me a iuuentute mea, qua re aspirante aggrediebar hoc opus, hactenus docuisti L omnia vera quae didici, & quae calamus tuus scripsi; etiam nunc emitte piissime lucem tuam, vt qui me duxisti in profundissimam hanc abyssum, ipse me deducas in montem huius inaccessibilis veritatis; qui me duxisti in istud latissimum pelagus, duc ad portum; & qui me duxisti in istud longissimum desertum & inuium, dux, via, finisque pall riter duc ad finem. O Domine scientiarum, qui habes clauem putei abyssi, qui habes clauem scientiae, qui habes clauem Dauidis, qui aperis & nemo claudit, claudis & nemo aperit, qui solus es dignus accipere librum, & soluere eius signacula, ostende quaeso Doctorum doctissime, solutionem verbi tam perplexe ligati puero tuo paruulo exitum ignoranti. Nunc autem gratias ago tibi, serenissime Domine, qui petenti tribuisti, quaerenti ostendisti, pulsanti aperuisti ostium pietatis, ostium claritatis, ostium veritatis. Iam enim te illuminante faciem tuam super seruum tuum velut in quodam candore lucis aeternae, & speculo sine macula maiestatis diuinae, videor mihi videre illam esse solutionem rectissimam huius verbi, quam olim filijs atque discipulis tuis charissimis, nostris vero Patribus ac Magistris dignissimis, ostendere dignaberis: In ipsis namque amplior spiritus tuus erat, prudentia atque intelligentia, interpretatio somniorum, & ostensio secretorum, ac solutio ligatorum. Hi autem necessitatem duplicem posuerunt, praecedentem, scilicet, & sequentem, dixeruntque necesse esse Deum velle & scire, quicquid vult & scit necessitate sequente, sed nullatenus praecedente, sicut vigesimo octauo huius plenius recitatur. Porro vt istud quam breuius & clarius Deus me docuerit, manifestem; Sciendum quod in voluntate diuina ad extra, respectu scilicet volutorum posteriorum, non est necessitas [antecedens,] sed summa contingentia ad vtrumlibet, & summa libertas contradi¬ ctionis, qua maior cogitari non potest, sicut ex quarto huius, & ex vndecima, & duodecima, ac decima tertia parte quinti huius apparet: Quaedam tamen concomitans siue sequens necessitas est in ea. Nam sicut actum praesentem voluntatis mutabilissimi hominis respectu cuiuscunque obiecti praesentis, praeteriti, vel futuri, licet sit contingens & liber, etiamsi secundum quorundam sententiam esset ita contingens & liber, sicut actus voluntatis diuinae, nec efficeretur a Deo, sed a sola hominis liberrima voluntate, quando est, necesse est esse hac necessitate sequente, sic & actum voluntatis diuinae, quae immutabilis est omnino, sicut vigesimum tertium primi docet, necessitate, inquam, sequente praesentiali, sicut ex secunda suppositione necessitatis sequentis Anselmi vigesimo octauo huius plenius est ostensum. Hoc idem ostendunt trigesimo huius tertij praelibata: Actus namque voluntatis diuinae respectu rei praesentis atque praeB teritae est necessarius, quare & respectu futurae; Non enim efficitur nouiter necessarius ex praesentia vel praeteritione rei, nec ex aliquo extrinseco, vel intrinseco, sicut ibi fuit ostensum; est ergo aeternaliter & semper necessarius ex sua propria & intrinseca firmitate, qua sicut generaliter omne quod est quando est necesse est esse; & specialiter; sicut actum praesentem voluntatis angelicae vel humanae respectu obiecti cuiuscunque differentiae temporis, quando est necesse est esse; sic & actum praesentem voluntatis diuinae respectu cuiuscunque differentiae temporalis dum est, necesse est esse. Haec autem omnia possunt ad formam syllogisticam breuius sic reduci; Omnis voluntas immntabilis omnino intrinsece semel libera vel necessaria respectu cuiuscunque obiecti, semper est libera vel necessaria respectu illius; voluntas diuina est huiusmodi; vel sic, Omnis voluntas non necessitabilis nouiter ab extra nec ab intra, semel necessaria respectu alicuius voluti, semper est necessaria respectu illius; voluntas diuina est huiusmodi. Porro, ne in tam latebrosa & periculosa, tam superexcellenti & inuestigabili, tam clausa & signata materia ego tantillus ex vmbratica phantasia proprij capitis quicquam videar Lsingulariter) somniare, Ecce sanissima capita, clarissima ingenia, Autores famosissimi, Doctores Catholici istam sententiam quidam explicite, quidam implicite concorditer proferentes. Hermes quidem triplex Trismegistus, & Pater Philosophorum de verbo aeterno 9. Placitum, inquit, Dei necessitas sequitur, voluntatem comitatur effectus; & sequitur ratio // prius dicti; Neque enim credibile est Deo displiciturum esse quod placuit, cum & futurum idemque placiturum multo ante sciuerit: huic quoque sententiae consonant alia eius dicta vigesimo septimo huius scripta. Annon & de ista necessitate sequente possunt exponi illa verba Platonis obscura 2. Tim. 17. sic dicentis, Nunc quoniam cuncta, exceptis admodum paucis, executi sumus, quae proinde mentis intellectus instituit, oportet de his etiam, quae necessitas inuehit, dicere: mixta siquidem mundi sensibilis ex necessitatis intelligentiaeque caetu constitit generatio, dominante intellectu & salubri persuasione rigorem necessitatis assidue trahente ad optimos actus; Itaque victa & parente prouidis autoritatibus necessitate, prima rerum mundique exordia constiterunt. Verum est tamen quod vtrumque horum dictorum posset intelligi de necessitate efficaci in voluntate diuina 270. & 280. huius praedicta; sicut & multa ibi dicta possunt conuenienter intelligi de ista necessitate sequente. Necessitas enim secundum 270. huius praemissa, & sicut praemissa dicta Platonis contestari videntur, ponebatur apud Graecos Philosophos vnum famosum principium entium, & in Deo, quod aliqui exposuerunt hoc modo. alij autem illo, quidam vero vtroque & omnes non male: Potest enim vtroque modo conueni enter intelligi & exponi. Quos & imitatus magnus Christi Philosophus Anselmus Cantuar. Archiepis. 2. Cur Deus homo 17. & de concord. 2. & 3. explicite & in terminis negat in Deo necessitatem praecedentem, istam vero necessitatem sequentem astruit & ostendit, sicut in secundo membro distinctionis de necessitate sequente vigesimo octauo huius praemissae breuiter est ostensum: verum vt tantum testimonium tanti viri plenius publicetur, Ecce sic ait denique Virgo, quae per fidem munda facta est, vt de illa posset assumi, nequaquam credidit illum moriturum nisi quia vellet, quemadmodum per Prophetam, qui de illo dixit, Oblatus est quia ipse voluit, didicerat; Quapropter quoniam vera fuit fides eius, necesse erat ita futurum esse sicut credidit; quod si te iterum perturbat, quia dico necesse erat, memento, quia veritas fidei virginis non fuit causa vt ille moreretur, sed quia hoc futurum erat, vera fides fuit; Quamobrem si dicitur, necesse erat vt voluntate sua moreretur, quia vera fuit fides siue prophetia quae de hac praecesserant, non est aliud quam si dicas necesse fuisse ita fututum esse, quoniam sic futurum erat; huiusmodi autem necessitas non cogit rem esse, sed esse rei facit necessitatem esse: Est namque necessitas praecedens, quae causa est vt sit res, & est necessitas sequens, quam res facit; Praecedens & efficiens necessitas est, A cum dicitur coelum volui, quia necesse est vt voluatur; sequens vero & quae nihil efficit, sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil posse facere vt dum loqueris non loquaris, non quod aliquid te cogat ad loquendum; Nam violentia naturalis conditionis cogit coelum volui, te vero nulla necessitas facit loqui; sed vbicunque est praecedens necessitas, est & sequens, Non autem vbi sequens, ibi statim & praecedens. Possumus namque dicere necesse est coelum volui quia voluitur, sed non similiter est verum, idcirco te loqui quia necesse est vt loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora hoc modo, Quicquid fuit, necesse est fuisse; quicquid est, necesse est esse, & necesse est futurum fuisse, & quicquid futurumest, necesse est futurum esse. Haec est illa necessitas, quae, vbi tractat Aristoteles de propositionibus singularibus & futuris videtur vtrumlibet destruere, & omnia ex necessitate esse astruere hac sequenti & nihil efficienti necessitate, quoniam vera fuit fides & prophetia de B Christo, quia ex voluntate, non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit vt sic esset, hac homo factus est, hac fecit & passus est quaecunque fecit & passus est, hac voluit quaecunque voluit. Ideo enim necessitate fuerunt, quia futura erant, & futura erant quia fuerunt, & fuerunt quia fuerunt; & si vis omnium quae fecit & passus est scire veram necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit; voluntatem vero eius nulla praecessit necessitas, quare si non fuerunt nisi quia ipse voluit, si non voluisset non fuisset: sic itaque nemo tulit animam eius ab illo, sed ipse posuit eam, & iterum sumpsit eam, quia potestatem habuit ponendi animam suam, & iterum sumendi eam, sicut ipse dicit. Ecce quod iuxta praemissa ponit similem necessitatem sequentem in actibus Dei intrinsecis respectu futurorum, sicut & in humanis intrinsecis & extrinsecis, puta in fide & mundatione virginis, in prophetia & locutione hominis dum praesentialiter loquitur, qualem & ponit Aristoteles I. peri hermenias vlt. inseparabiliter consequi omnia, qua scilicet omne quod est, quando est, necesse est esse, sicut C vicesimo octauo huius plenius dicebatur. Hanc eandem necessitatem cum eadem causa ac similitudine ad actus humanos ostendunt planissime autoritates eiusdem De concord. 2. & 3. sicut vicesimo septimo & vicesimo octauo huius plenius est ostensum. Hunc autem Archieniscopum humiliter sequitur suus deuotus Suffraganus, subtilissimus Philosophus & profundissimus Theologus, Robertus Lincolniensis Episcopus, de libero arbitrio 3. necessitatem praecedentem explicite negans in Deo, istam vero sequentem concedens, sicut in tertia expositione Boetij vicesimo octauo huius praemissa sub breuibus tangebatur: Veruntamen quia tantum testimonium non est sub brcuibus angustandum, ecce diffusius verba sua. Volens quippe contingentiam simul cum necessitate saluare, imo & ostendere ex necessarijs sequi contingens, sic ait; Duplex est necessitas, sicut distinguit Anselmus in libro secundo, Cur Deus homo, cap. 17. Vna, quam vocat necessitatem praecedentem, quae causa est vt res sit, & cogit rem esse; altera, quam vocat necessitatem sequentem, quae non est causa rei nec cogit rem esse, & haec. vt ipse dicit, est illa necessitas, quae, vbi tractat Aristoteles de propositionibus singularibus & futuris, videtur vtrumlibet destruere, & omnia ex necessitate astruere; hac sequente & nihil efficiente necessitate, necessarium est Deum scire meam sessionem cras futuram, & similia: non est enim in Deo necessitas, cum omnia sint in ipso voluntaria, nec est aliud in ipso necessitas, quam suae voluntatis voluntarie perseuerans inflexibilitas; ex necessarijs hac sequente necessitate nullum inconueniens, imo magis necessarium videtur sequi contingens. Dum enim sedeo, necesse est me sedere, & postquam sedi, necesse est me sedisse; sed quam comparationem habent haec dicta me sedere, & me sedisse ad meam sessionem dum sedeo & postquam sedi, eandem comparationem habet scientia Dei ad meam fessionem futuram antequam sedeam; ipse enim scit futura tanquam praesentia, nec aliter scit ea cum sunt futura, & cum sunt praesentia, vel praeterita; ergo omni simili modo quo necesse est Deum scire res cum sint, vel praeteritae sint, necesse est eum scire easdem antequam sint; sed cum T res sunt, vel praeteritae sunt, habet eius scientia necessitatem consequentem, ergo &st eandem habet antequam res eueniant; & sicut posito per impossibile, quod hoc dictum, me sedisse, eandem quam habet necessitatem postquam sedi, haberet ante meam sessionem, illa necessitas non cogeret meam sessionem esse, sed tamen ex illa necessitate sequeretur mea sessio contingens; sic ex necessitate scientiae Dei sequitur futurum contingens: Per hoc idem videbuntur posse solui oppositiones quae ex veritate dicti de futuro videntur destruere vtrumlibet, & liberum arbitrium. Si enim sum sessurus cras, me esse vel fuisse sessurum sine principio fuit verum, nec potest non fuisse verum, quia veritas quae sine principio dicto huic infuit, non potest non infuisse; necesse est ergo fuisse & esse verum; & ex hoc necessario sequitur mea sessio adhuc contingens. Has duas necessitates, ex quarum altera non sequitur; nisi necessarium, ex reliqua vero, vt dictum est, videtur sequi contingens, puta Boerium vocasse necessitatem simplicem, & necessitatem conditionis, licet aliqui necessitatem conditionis intelligant, non illam, quae supra dicta est necessitas sequens, sed necesfitatem consecutionis, consequentis ad antecedens; vt puta cum dicitur, Si homo currit, mouet pedes, hic est necessitas consecutionis consequentis ad antecedens, licet vtrumque, scilicet tam consequens quam antecedens, sit contingens: PEx verbis autem ipsius Boetij interius consideratis melius perpendi potest, ipsum vocasse necessitatem conditionis, quam supra necesitatem sequentem dicebamus. Ait namque idem futurum, cum ad diuinam notionem refertur, necessarium; cum vero in sui natura perpendituri; liberum prorsus atque absolutum videti: & post pauca, Atqui Deus ea futura, quae ex arbitrij libertate proueniunt, praesentia contuetur; Haec igitur ad intuitum relata diuinum, necessaria fiunt per conditionem diuinae notionis, per se autem considerata absoluta naturae suae libertatem non deserunt: & iterum, Haec si ad diuinam notitiam referantur, necessaria, si per se considerentur, necessitatis esse nexibus absoluta. Quid autem uliud sapiunt haec verba, nisi ea, quae in sui natura sunt ad vtrumlibet contingentia, flexibilia, & mutabilia, in Dei notitia esse inuariabilia? non propter rerum inuariabilitatem, sed propter scientiae immutabilitatem; & Deum scire hoc esse est inflexibile & immutabile ab ea quam habet veritatem; & ita cum ex hoc inuariabili, Deum scire, hoc contingens sequatur, esse hoc contingens ex necessario; secundum Boetij sententiam sequi videtur contingens, non tamen ex necessario absolutem, siue antecedente quod cogit rem esse, sed ex necessario conditionis & sequente, quod permittit ei liberum esse. Ecce quomodo attestatur sextam veritatem quinto huius praemissam; ecce & qualiter profitetur trigesimo & trigemo primo huius ostensa, Deum videlicet non aliter intrinsece scire quicquam quando est futurum, quam quando est praesens siue preteritum, sed omni modo similiter, semper scilicet necessario hac necessitate sequente; quare & de Deum velle quodcunque primo futurum, deinde praesens, & tandem praeteritum, idem haud dubie vult dicere consequenter. Idem rursus infra eodem quinto, Deus, inquit, omnia scit, vnico indiuisibili; simplicique conspectu aeternaliter semper, similiter, immutabiliter; Quapropter quod scit non potest in posterum nescire, quod etiam plurimis modis probari potest. Patet enim ex iam dictis, quod quam comparationem habent haec dicta, Me sedere & Me sedisse, ad meam sessionem dum sedeo, postquam sedi, eandem comparationem habet scientia Dei ad meam sessionem cras futuram antequam sedeam: Ipse enim scit futura tanquam praesentia, nec aliter scit ea cum sunt futura, & cum sunt praesentia vel praeterita; ergo omni eodem modo, quo necesse est Deum scire res cum sunt, vel cum praeteritae sunt, necesse est eum scire easdem antequam sint: Sed cum res sunt vel praeteritae sunt, habet eius scientia necessitatem consequentem; ergo &est eandem necessitatem habet antequam res eueniant. Item posito per impossibile, quod cursus Socratis futurus cras esset nunc praesentialiter in visu meo corporaliil omni eodem modo, quo erit cras illius cursus praesens in visu meo, sicut cras erit necessarium me videre vel vidisse Socratem currentem; sic modo esset necessarium antequam Socrates curreret. Sed multo magis sunt omnia futura presentialiter in conspectu Dei, quam possit aliqua res praesens esse praesentialiter in conspectu meo; Multo ergo fortius Deus necessario videt & scit omnia futura. Ecce & quomodo hic & supra iuxta praemissa supponit cum Anselmo actum cognitionis diuinae respectu cuiuscunque futuri esse ita necessarium, imo magis necessarium hac necessitate sequente, sicut actum cognitionis humanae respectu praesentis, sicut etiam actum eius extrinsecum, veluti fessionem praesentem. Aduertas etiam, supplico, causam Doctoris hic & supra: Ipse enim inquit, scit futura tanquam praesentia; Quid namque praetendit haec causa, nisi quod causa Aristotelis, & Anselmi, scilicet quod Esse quod est, quando est, necesse est hac necessitate sequente, ideoque Deus sic necessario scit futura? Eandem quoque necessitatem sequentem licet non ita explicite, eandem quoque causam necessitatis ipsius cum eadem assimulatione actus diuini ad humanum, puta ad gressum praesentem, ita explicite ostendit Boetius humanus Philosophus & diuinus 5. de consolatione Philosophiae, prosa vlt. sicut 28n. huius, & prima authoritas Lincolniensis praemissa plenius manifestant. Huius & digna vestigia tam in hac necessitate, quam in causa eius ac assimilatione praemissa // plane sequitur sanctus Thomas super 1. sentent. dist. 38. quaestione quinta, quaeren¬ te. Vtrum scientia Dei sit contingentium; vbi & quarto loco ad partem negatiuam facit huiusmodi argumentum, Deus scit vel praescit Socratem cursurum; ergo Socrates curret, & Antecedens est necessarium, ergo consequens: ad quod & recitat duas responsiones, quarum vtraque concordat principali hypothesi superius pertractatae: quarum prima dicit hanc non esse necessariam, Deus praescit vel praesciuit Socratem currere, vel hoc esse praescitum a Deo, quamuis sit verum de praeterito, quia dependet a futuro: Alia vero ponit Deum pro nunc posse non scire quod nunc scit, & haec, vt dicit, videtur esse magistri in litera; & reprobat hanc & illam, vnde sic ait, Ad quartum dicendum, quod ad hoc argumentum multipliciter respondetur. Quidam enim dicunt, quod hoc antecedens, scilicet hoc est praescitum a Deo, non est necessarium; & si obijciatur, quod dictum est de praeterito, ergo est necessarium. 1. Respondent quod habet instantiam in praeteritis quae dicunt respectum ad futurum; Vnde cum dicitur hoc fuisse futurum; quamuis sit dictum de praeterito, tamen quia dependet a futuro, non est necessarium; quia quod fuit quandoque futurum, potest non esse futurum, quia futurus quidem incedere non incedet, vt dicitur in 2. de generatione. Sed instantia ista nulla est, quia quamuis quod fuit futurum possit non esse futurum, impeditis causis, quae erant determinatae ad effectum, vt in maiori parte; non tamen potest non fuisse futurum: Semper enim erit verum dicere, Hoc quandoque fuit futurum; similiter non est ad propositum, quia cum dicitur, praescitum, non importatur tantum ordo ad futurum, sed etiam actus quidam qui significatur vt praeteritus; Et ideo alij dicunt, sicut videtur Magister dicere in litera, quod hoc antecedens non est necessarium, quia praescitum; quamuis secundum vocem significet tempus praeteritum, tamen significat actum diuinum cui non accidit praeteritio; Et ideo sicut Deus potest non scire, ita potest non praescire. Sed illud etiam non soluit, quia quamuis actus diuinus non habet necessitatem coactionis, habet tamen necessitatem immobilitatis loquendo de actibus intrinsecis, vt velle intelligere, & huiusmodi; Vnde non est contingens // non esse, si ponatur esse; & quia consequens non potest poni non esse, quin etiam antecedens ponatur non esse; [consequens etiam non poterit poni non esse/ Sed hoc certum est quod antecedens potest poni esse; verum est enim determinate Deum aliquid futurum nunc scire, & ita sequitur quod consequens non possit poni non esse etiam absolute sumptum, & multo minus quod possit contingere non esse. Videas supplico quam expresse ponit hanc necessitatem sequentem in actibus Dei intrinsecis, vocans eam necessitatem immobilitatis, qua non est contingens actum non esse; Videas adhuc expressius, cum propriam responsionem subiungit, Et ideo, iuquiens, aliter dicendum, quod antecedens est necessarium absolute, tum ex immobilitate actus, tum etiam ex ordine ad scitum; quia ista res non ponitur subiacere diuinae scientiae, nisi dum est in actu secundum quod determinationem habet, & certitudinem: Ipsum enim necesse est esse dum est, & ideo similis necessitas inferenda est in consequente, vt scilicet accipiatur ipsum, quod est, Socratem currere secundum quod est in actu, & sic determinationem & necessitatem habet. Vnde patet, quod si sumatur Socratem currere secundum hoc quod ex antecedente sequitur, necessitatem habet; Non enim sequitur ex antecedente, nisi secundum quod substat diuinae scientiae cui subijcitur, prout consideratur praesentialiter in suo esse actuali. Vnde sic etiam sumendum est consequens, quomodo patet quod consequens necessarium est: necesse est enim Socratem currere dum currit; Ecce clarissime praedicta necessitas cum causa superius assignata, & istam sententiam tenet expresse per multas distinctiones & quaestiones de scientia, prouidentia, ac praedestinatione Dei sequentes. Qui & prima parte summae, quaestione decima quarta, articulo 13. quo quaeritur, Vtrum scientia Dei sit futurorum contingentium, & arguto secundo quod non, quia omnis conditionalis cuius antecedens est necessarium absolute, consequens est necessarium absolute; Sed huius conditionalis, Si Deus sciuit hoc esse futurum, hoc erit, Antecedens est necessarium absolute, tum quia est aeternum, tum quia significatur vt praeteritum; ponit primam duarum responsionum priorum, & ipsam reprobat in haec verba. Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod hoc antecedens, Deus sciuit, non est necessarium, sed contingens, quia licet sit praeteritum, tamen quia est contingens importat respectum ad contingens futurum. Sed hoc non tollit ei necessitatem, quia id qd habuit respectum ad futurum, necesse est habuisse, licet etiam futurum Lanimal? non sequatur quadoque. Vbi & infra secundum sententiam propriam sic respondet; Vnde dicendum est quod hoc antecedens est necessarium absolute, & tacta ambiguitate. Nunquid etiam consequens sit necessarium absolute subiungit. Dicendum est quod quando in antecedente ponitur aliquid ad actum animae pertinens, consequens accipiendum est, non solum secundum quod in se est, sed secundum quod est in anima; Aliud enim est esse rei in seipsa, & esse rei in anima; vt puta si dicam, Si anima intelligit aliquid, illud est immateriale secundum quod est in intellectunon secundum quod est in seipso; Et similiter si dicam, si Deus sciuit aliquid, illud erit; consequens intelligendum est, prout est in sua praesentialitate, & sic necessarium est, sicut & antecedens, quia Esse quod est, quando est, necesse est, vt dicitur in primo peri hermenias. Nec debet quenquam mouere quod dicit, Deum hoc futurum praescire esse necessarium absolute: Potest enim ad propositum rationabiliter accipi necessitas absoluta, prout necessitati conditionali opponitur, quae // 480. huius fuerat reprobata, scilicet pro necessitate sequente praedicta, qua sine conditione quacunque, Omne quod nunc est pro nunc necesse est esse. Aliter autem accipitur necessitas absoluta pro necessitate simpliciter, cuius oppositum formaliter contradictionem includit; & sic loquitur infra eiusdem particula 19a. quaestione 3a. quaerente, Vtrum, quicquid Deus vult, ex necessitate velit; vbi & respondendo, necessitatem B sequentem confirmat sic dicens, Dicendum quod aliquid dicitur necessarium dupliciter, scilicet absolute & ex suppositione. Necessarium absolute iudicatur aliquid ex habitudine terminorum, vtpote quia praedicatum est in definitione subiecti, sicut necessarium est hominem essevanimal: vel quia subiectum est de ratione praedicati, sicut hoc est necessarium numerum esse parem vel imparem; sic autem non est necessarium Socratem sedere; vnde non est necessarium absolute, sed potest dici necessarium ex suppositione; Supposito enim quod sedeat. necesse est eum sedere dum sedet; Sic & Deus ex necessitate absoluta vult se, & bonitatem suam, alia vero a se non est necessarium absolute eum velle, est tamen necessarium ex suppositione; Supposito enim quod velit non potest non velle, quia non potest voluntas eius mutari. Idem in quaestionibus de veritate part. 13. quaest. 4a. quaerente, Vtrum Deus de necessitate velit quicquid vult. Respondet, quod finem scilicet seipsum vult necessario, alia vero nequaquam; vbi & respondendo ad primum argumentum sic ait, Ad primum dicendum, quodaliquid dicitur necessarium dupliciter; vno modo absolute, alio modo ex suppositione; Absolute quidem dicitur aliquid necessarium propter habitudinem necessariam ad inuicem terminorum, qui in aliqua propositione ponuntur, sicut Hominem esse animal; vel Omne totum esse maius sua parte, aut aliqua huiusmodi; Necessarium vero ex suppositione est quod non est necessarium ex se, sed solummodo posito alio, sicut Socratem cucurrisse; Socrates enim, quantum est de se, non se habet ad hoc magis quam ad eius oppositum; sed facta suppositione quod cucurrerit, impossibile est eum non cucurrisse: Sic ergo dico quod Deum velle aliquid in creaturis, vtpote Petrum saluari, non est necessarium absolute, eo quod voluntas diuina non habet ad hoc necessarium ordinem, vt ex dictis patet; sed facta suppositone, quod Deus illud velit vel voluerit, impossibile est non voluisse, vel non velle, eo quod voluntas eius est immutabilis; Vnde huiusmodi necessitas apud Theologos vocatur necessitas immutabilitatis. Vbi & infra respondens ad quartum, Dicendum, inquit, quod Deum velle aliquid vel voluisse postquam vult vel voluit, est necesse ex suppositione, non autem absolute, sicut & Socratem cucurrisse postquam cucurrerit; & similiter de creatione & de quolibet actu diuinae voluntatis, qui terminatur ad aliquid exterius. Ex his autem satis apparet quod ad modum loquendi Doctorum Parisiensium, Illa dicitur necessitas ex suppositione, quae ad modum loquendi Boetij & Anselmi dicitur necessitas conditionis & sequens in sensu praemisso, sicut 280. breuiter erat tactum; Verum vt istud parumper diffusius & clarius patefiat, sciendum quod iste modus loquendi, Necessarium ex suppositione seu ex hypothesi, bonum, melius, optimum, eligibile, eligibilius, eligibilissimum ex suppositione seu ex hypothesi, & ita de alijs, originaliter est Graecorum, secundum quem modum loquitur Aristoteles Graecus Philosophus 4. Eth. vlt. 7. Polit. 12. & 4. Polit. 3. & Theophilus parabolam de filio dissipatore seu prodigo Luc. 15. exponendo; Neque putandum Graecos Philosophos qui sapientiam amauerunt & sapientiam quaesierunt, & tantam sapientiam inuenerunt, tam insipide sapuisse aut locutos fuisse, cum dicerent hoc est necessarium, bonum, melius, vel optimum, eligibile, eligibilius, aut eligibil ssimum ex suppositione siue ex hypothesi, vt tantum intelligerent isto modo; Haec conditionalis est necessaria, bona, melior, vel optima, eligibilis, eligibilior, aut eligibilissima, Si A est, Berit; Si quis turpia operetur, bonum est vt verecundia confundatur: Si ciues talis conditionis existant, talis politia melior & eligibilior erit eis; si alterius, altera. Quid enim hoc magnum ad ethicam aut politicam disciplinam? Imo secundum logicam methodum subtilius intuendo clare videbitur haec differre: Conditionalis enim nihil ponit, quare & nihil supponit: quid est enim supponere, nisi sub alio ponere? Constat enim quod conditionalis huiusmodi, Si homo currit, homo mouetur, non ponit nec supponit hominem currere, sed siue currat, sine non currat, conditionalis est semper bona & vera; Nec moueat quod inter puerilia rudimenta coditionalis hypothetica, id est, suppositiua seu suppositoria propositio nuncupatur; Satis enim pueriliter & ruditer sic vocatur, nisi fortassis hypothesis habeat aliam significationem in graeco; Verutamen apud Graecos autores no memini conditionalem propositionem hypotheticam nec hypothesin appellari: Omnis autem suppositio aliquid supponit, quare & ponit, quapropter & hypothesis; Quid enim hypothesis sonat graece, nisi suppositionem latine? Quapropter & Philos. 7. Polit. 12. ostedens optimam politiam esse secundum quam ciuitas optime politizabit, & maxime faelicitari contingit, & faelicitatem esse operationem & vsum virtutis perfectum, & hanc non ex suppositione, sed simpliciter, definiensque Ex suppositione, sic ait, Dico autem ex suppositione, quae necessaria; simpliciter autem quod bene, puta quae quidem circa iustas actiones sententiae. supplicia, punitiones a virtute quidem sunt; necessaria autem, & quod bene necessario habent; eligibilius quidem enim nullo talium indigere, nec virum, nec ciuitatem: quae autem ad honores & abundantias simpliciter sunt optimae electiones. Alterum quidem enim mali cuiusdam electio est, tales autem electionese contrario; Praeparationes enim bonorum sunt & generationes. Vtetur autem, vtique studiosus vir, & paupertate & aegritudine, & alijs & fortunis bene, sed quod // beatum in contrarijs est: hoc etenim determinatum est secundum morales sermones, // quod talis est studiosus, cui per virtutem bona sunt simpliciter bona. Simili quoque modo loquitur. 4. polit. 3. de politia non simpliciter, sed ad hypothesin meliore. Vnde & Theophilus vbi prius, Pharisaeorum, inquit, intentionem corrigit Dominus per praesentem parabolam, quos ex hypothesi nominat iustos, quasi diceret, Esto vos vere iustos esse, nec transgressos aliquod mandatorum; Nunquid igitur propter hoc non oportet admittere a flagitijs redeuntes? Respiciendo igitur verba & mentem Graecorum, & Doctorum Parisiensium, qui in hac parte Graecas glossas optimas arbitrantur, & propterea forsitan imitantur, cum dicunt Deum velle quicquam ad extra vel scire esse necessarium ex suppositione. Non puto ipsos intelligere tantum necessitatem conditionalis huiusmodi aut consequentiae talis, Si Deus vult aut scit hoc esse aut fore, hoc est aut erit, sicut ex hic praemissis, & 280o. huius apparet, sed necessitatem ex conditione & sequentem praedictam. Posito namque inesse, & quasi pro fundamento seu radice supposito quocunque velle seu scire in Deo, statim ex ipso quodammodo pullulat & consurgit necessitas ista sequens, sicut & ad aliam rem praedictam quamcunque positam suppositamue in esse, apponitur & quodammodo supponitur ista sequens necessitas consequenter, qua quicquid est dum est, necesse est esse; Et huic sententiae consonant praecedentia verba Thomae, qui & I. contra Gentiles 83. ita dicit; Ex his autem haberi potest, quod licet Deus circa causata nihil necessario velit absolute, vult tamen aliquid necessario ex conditione vel suppositione: Ostensum est autem diuinam voluntatem immutabilem esse; in quolibet autem immutabili si semel est aliquid, non potest postmodum non esse: hoc enim moueri dicimus quod aliter se habet nunc & prius; Si igitur diuina voluntas est immutabilis, posito quod aliquid velit, necesse est ex suppositione eum hoc velle. Item omne aeternum est necessarium, Deum autem velle aliquid causatum esse, est aeternum; sicut enim esse suum, ita & velle aeternitate mensuratur; Est ergo necessarium, sed non absolute consideratum, quia voluntas Dei non habet necessariam habitudinem ad hoc volutum; est ergo necessarium ex suppositione. Praeterea quicquid Deus potuit, potest; Virtus enim eius non minuitur, sicut nec essentia; sed non potest nunc non velle quod ponitur voluisse, quia non potest mutari sua voluntas; ergo nunquam potuit non velle quicquid voluit; ergo est necessarium ex suppositione eum voluisse quicquid voluit, sicut & velle; neutrum autem necessarium absolute, sed possibile modo praedicto; Ecce quomodo per rationes 30i. huius licet breuiter multum tactas ostendit hanc necessitatem sequentem in voluntate diuina; quia videlicet quicquid Deus vnquam prius potuit velle aut nolle, nunc potest, & quicquid nunc non potest, nec potuit vnquam prius. Qui etiam super 1. sentent. distinctione & quaestione praedictis, innitens similiter rationibus 3Ii. huius, hanc necessitatem in scientia Dei ostendit; Vnde sic ait, Dico ergo quod intellectus diuinus intuetur ab aeterno vnumquodque contingentium, non solum prout est in causis suis, sed prout est in esse suo determinato; Nisi enim hoc esset, cum re existente ipsam rem videt prout in esse suo determinato est, aliter cognosceret rem quando est, quam antequam fiat, & sic euentibus rerum aliquid accresceret eius cognitioni; Vnde & infert subsequenter necessitatem sequentem in Dei scientia, sicut superius recitatur. Qui & I. contra Gentiles 67. similem necessitatem in scientia Dei ponens, sic ait: Ex his autem iam aliqualiter patere potest, quod contingentium singularium ab aeterno Deus ineffabilem scientiam habuit, nec tamen contingentia esse desistunt; Contingens enim certitudini cognitionis non repugnat, nisi secundum quod futurum est, non autem secundum quod praesens est; contingens enim cum futurum est, potest non esse, & sic cognitio aestimantis ipsum futurum esse falli potest; falletur enim si non erit quod futurum esse aestimauit: ex quo autem praesens est, pro illo tempore non potest non esse, potest autem in futurum non esse. Sed hoc non iam pertinet ad contingens, prout est praesens, sed prout futurum est, vnde nihil certitudini sensus deperit, cum videt currere hominem, quamuis hoc dictum sit contingens; omnis igitur cognitio, quae supra contingens fertur, prout praesens est, certa esse potest diuini autem intellectus intuitus ab aeterno fertur in vnumquodque eorum que temporis cursu peraguntur, prout praesens est, vt supra ostensum est; relinquitur igitur quod de contingentibus nihil prohibet Deum ab aeterno scientiam infallibilem habere. Ecce quod contingens apud nos futurum, sic semper praesens est Deo, sicut, quando praesentialiter veniet, erit nobis, sicut & alia contingentia nunc sunt nobis, & sic quod apud eum non potest non esse, sicut contingentia apud nos praesentia nunc non possunt. Vbi & immediate subiungit, Item contingens a necessario differt secundum quod vnumquodque in sua causa est; contingens enim sic in sua causa est, vt non esse ex ea possit & esse; necessarium autem non potest ex sua causa nisi esse; secundum id vero quod vtrumque horum in se est non differt quantum ad esse supra quod fundatur, quia in contingenti secundum quod in se est non est esse & non esse, sed solum esse, licet vt futurum contingens possit non esse: Diuinus autem intellectus ab eterno cognoscit res, non solum secundum esse quod habent in causis suis, sed secundum etiam esse quod habent in seipsis: nihil igitur prohibet ipsum habere aeterna cognitionem de contingentibus & infallibilem. Ecce quod sicut contingens & necessarium apud nos nunc entia, non differunt in essendo, & in necessitate sequente essendi, sic & aeternaliter apud Deum. Et infra, Effectum excedere causam suam non contingit, interdum tamen ab ea deficit; vnde cum in nobis cognitio causatur ex rebus, contingit interdum, quae necessaria sunt, non per modum necessitatis cognoscimus, sed probabilitatis; sicut autem apud nos res sunt causa cognitionis, ita diuina cognitio est causa rerum cognitarum; non igitur prohibet ea in se contingentia esse, de quibus Deus necessariam scientiam habet. Qui & infra supponens quod effectus dicitur necessatius vel contingens a causa proxima, non remota, subiungit; Scientia autem Dei, etsi sit causa rerum scitarum per ipsam, est tamen causa remota; eius igitur necessitati scitorum contingentia non repugnat, cum contingat causas intermedias contingentes esse. Et infra praeterea, si vnumquodque a Deo cogno scitur sicut praesentialiter visum, sic necessarium erit esse quod Deus cognoscit, sicut necessarium est Socratem sedere ex hoc quod sedere videtur; hoc autem non necessarium est absolute; concedit igitur Doctor in talibus necessitatem sequentem praedictam, & negat necessitatem tantummodo absolutam, sicut & 28. huius plenius monstrabatur. Hanc etiam necessitatem sequentem videtur concedere Villiamus de Aluernia in suo Tripartito parte vltima capit. 10. asserens sicut Thomas in Deo necessitatem stabilitatis & immutabilitatis, qua necesse est eum esse quicquid est, & agere bene semper, sicut in ostensione corollarij primi huius plenius recitatur. Istam quoque necessitatem stabilitatis, immutabilitatis, & immobilitatis horum Doctorum, quare & necessitatem sequentem praedictam maiores Doctores & Autores insinuant & affirmant. Dicit etenim Esaias, imo Dominus per os eius, Consilium meum stabit, & omnis voluntas mea fiet, Es. 46. Sed quomodo stabit? Firmiter, an infirmiter? Proculdubio quicunque dixerit quod infirmiter, est infirmus. Cuius namque consilium stabit firmum, si omnium fundamenti firmissimi non stet firmum? Non sic sentit Apostolus, inquiens, Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Nouit Dominus qui sunt eius, 2. ad Tim. 2. Cur, quaeso, dixit Apostolus, Firmum fundamentum Dei stat, si infirmissime stet, imo incomparabiliter infirmius infirmissima & mutabilissima re creata? Nam quamlibet rem creatam nunc stantem necesse est nunc stare hac necessitate sequente; quare si consilium & praescientia, ac praedestinatio fundamentalis diuina quae nunc stat, posset pro nunc non stare, staret infirmius instabilissima creatura. Hoc etiam verbum, stare, dictum de Deo firmitatem & immutabilitatem designat; vnde & Augustinus I. Confess. 6. Apud te Deus, inquit, rerum omnium instabilium stant causae, & rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines, & omnium itrationabilium & temporalium sempiternae viuunt rationes. Qui & 5. super Genesin ad literam 18. Ipsi, inquit, Deo non alio modo innotuisse creata cum ea fecisset, quam illo modo quo ea nouerat vt faceret, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio, sed simplici ac mirabili modo nouit omnia stabiliter atque incommutabiliter. Cur etiam praescientiam & praedestinationem Dei seu ipsos praedestinatos fundamento, imo & firmo fundamento comparauit Apostolus, si nulla sit ibi necessitatis firmitas, sed infirmitas maxima, & maior quam in aliqua re labente continue & fluente, cum in quacunque re tali sit necessitas sequens firma? Esset enim infirmum & debile fundamentum tam facile de fecturum, vt nunc & pro nunc possit deficere & non esse, essetque incomparabiliter infirmius & debilius fundamento debilissimo naturali, quod non sic potest. Magis autem videtur quod per hanc locutionem transumptam, quam praescientiam Dei, seu praedestinatos nominat sundamentum, quod est firmissimum & immobilissimum omnium, firmitatem & immobilitatem similem intellexit. Nam sicut dicit Philosophus 6. Top. Transtatio facit notum quodammodo quod significatum est per similitudinem; omnes enim transferentes, secundum aliquam similitudinem transserunt: Quamobrem Glosta dicit, Firmum fundamentum Dei stat, id est, Illi, quos Deus elegit, & immobiliter in fide fundauit, sicut & vicesimum septimum huius plenius ostendebat. Vnde & Augustinus super illud Psalmi secundi, Firmanit orbem terrae, qui non commouebitur, Est, inquit, orbis terratum immobilis, qui est, boni qui stabiles sunt in fide. Firmum enim fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc Nouit Dominus qui sunt eius; iste est orbis terrarum qui non commouebitur; est & orbis terrarum mobilis, qui est mali. Hanc etiam firmitatem innuit frequenter Psalmista sub metaphora fundamenti, vnde Psalmo 8. Videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, Iumina & stellas quae tu fundasti. Super quod Damascenus in sententijs suis 2I. agens de Planetis, sic ait; Currunt suum cursum incessabilem, quem conditor statuit eis, & quemadmodum sundauit eos, vt ait Domino Dauid, Lunam & stellas quae tu fundasti. Quia enim dixit, fundasti, significauit stabilitatem & immutabilitatem a Deo dati eis ordinis & constructionis. Et infra Psalmo 23. Ipse super matia fundauit eum, scilicet orbem terrarum, id est, Ecclesiam secundum Augustinum, qui exponendo quomodo ipse super maria eam fundauit, subiungit, Ipse firmissime stabiliuit eam super omnes fluctus saeculi huius, vt ab ea superarentur. Et inferius Psalmo II8. In generatione, & generatione veritas tua, fundasti terram & permanet. Super quod Augustinus per generationem & generationem omnes generationes intelligens, sic subiungit; Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas desit, velut aperiens caufam, Fundasti, inquit, terram & per manet, eos qui in terra sunt, terram nuncupans; sundamentum autem aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Hanc etiam firmissimam firmitatem sub eadem metaphora innuit Esaias 28. Imo Dominus per Esaiam sic dicens, Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem probatum, pretiosum, in fundamento fundatum: quam & lapis iste olim ad nos missus confirmans, Omnis, inquit, qui audit verba mea haec, & facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificauit domum suam supra petram, & descendit plunia, & venerunt flumina, & flauerunt venti, & irruerunt in domum illam, & non cecidit; fundata enim erat supra petram, Matt. 7. Super quod Chrysostomus, Sicut, inquit, Ecclesiae aedificata a Christo dirui non potest, sic talem Christianum, qui se sse aificauit super Christum, nulla aduersitas deijcere potest. Nec est contrarium quod quidam de Ecclesia cadunt; non enim omnes qui Christiani dicuntur, Christi sunt, sed nouit Dominus qui sunt eius. Hanc igitur necessitatem stabilitatis, immobilitatis, & immutabilitatis, atque sequentem reor intellexisse Apostolum, cum dicebat, Firmum fundamentum Dei stat, nouit Dominus qui sunt eius, & Dominum per Esaiam dicentem, Consilium meum stabit: huiusmodi etiam stabilitatem immobilem diuini consilij innuit Dauid dicens, Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione & generationem, Psalmo 32. Glossa, id est, non mutabiles sed aeternae, sicut & praedestinatio eius immutabilis est, in qua omnia reposita sunt: vbi & Augustinus tractaru primo, Cogitationes sapientiae eius non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi. Quod & planissime docens Apostolus ad Heb. 6. Volens, inquit, Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilij sui, interposuit iusiurandum, vt per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, firmissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam habemus sicut anchoram animae tutam ac firmam. Glossa, Per duas res immobiles, id est, per promissionem & iuramentum; vult ergo Apostolus, quod consilium, pollicitatio, & iusiurandum Dei tanta immobilitate firmentur, quod Deus non potest oppositum, sicut non potest mentiri. Cui & concordat illud Numer. 23. Non est Deus quasi homo vt mentiatur, nec vt filius hominis vt mutetur; dixit ergo &t non faciet? Locutus est, & non implebit? Et illud Psalmi 88. Semel iuraui in sancto meo, si Dauidi mentiar. Cassiodorus, Semel, id est, immutabiliter; quomodo & Augustinus 5. de Ciuit. Dei 9. & De spiritu & litera 29. & Isidorus 8. Eth. 45. exponit illud Psalmi8i. Semel locutus est Deus, id est, immutabiliter, hoc est, incommutabiliter locutus est, sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt, & quae facturus est, sicut vicesimum septimum huius plenius allegauit. Hoc idem testantur multae autoritates Scripturae canonicae & Doctorum de iuramento Dei loquentis 470. huius scriptae; Similes quoque quamplurimae 230. primi dicunt similiter Deum nosse immutabiliter & incommutabiliter omnia atque velle. Ad haec fortassis quisnam defensor opinionis contrariae respondebit dicendo, quod verum est Deum omnia immutabiliter velle & nosse, quia non potest in volutione aut cognitione mutari; potest tamen sine mutatione quacunque futurum quod semper voluit & praesciuit, vult nunc & praescit, nunquam voluisse nec praesciuisse, & nunc non velle nec praescire, sed eius oppositum nunc & prius; quare non infert Deum velle & nolle futura necessario necessitate sequente praedicta. Haec autem responsio per prius ostensa 30. & 3I. & specialiter 320. huius tertij corrigetur. Innuunt enim quaedam autoritates tactae hic & ibi, Deum esse mendacem si non eueniat quod praedixit; si tamen sine mutatione quacunque posset non praedixisse quod praedixit, nullatenus sequeretur sicut illo 320. plenius est ostensum; nec est maior necessitas in praedictis a Deo, quam in simpliciter praeuolutis & praescitis, sicut 4oum. huius B ostendit; Deus ergo non potest non scire, nec non velle futura quae scit & vult nisi mutetur, sicut idem 32um, ostendit; quare pro nunc non potest non scire, aut non velle quod nunc scit & vult. Huius autem 32i. rationibus per viam mutabilitatis & immutabilitatis praemissis innititur Robertus Lincolniensis de libero arbitrio 4. vbi recitata opinione dicente quod haec non est necessaria, Deus scit A. fore, si sit A. vnum contingens futurum, quia potest non scire A. antequam A. sit; vnde sicut est vel non est A. sic sit sciens & non sciens A. scilicet necessario: & haec est opinio contraria, & hypothesis principalis subiungit, Sed hacratione dicere dictam propositionem non esse necessariam, aperte impium est, quia hoc dicere est dicere Deum esse mutabilem secundum scientiam. Primo ergo obuiandum est autoritatibus huic impietati, quibus patebit ipsum immutabiliter & semper & aeternaliter scire omnia, & adducit multas autoritates dicentes Deum scire & velle immutabiliter vniuersa, sicut superius erat tactum. Qui & infra quinto reprobata opinione praedicta per autoritates, & per aliquas rationes subiungit; Item Deus scit A. aut ergo potest nescire A. aut non potest; Si non potest ne¬ scire A. ergo necessario scit A. Si autem potest nescire A. ergo potest fieri de sciente A. nesciens A. ergo potest mutari & alterari, quod est impossibile. Idem infra 9. vbi finaliter determinando respondet, dicit Deum consideratum quatenus praecedit causaliter suos actus volendi, & sciendi, posse non agere illos actus; Consideratum vero quatenus actualiter agit illos non posse cum sit immutabilis; vnde sic ait, Potest haec praedicatio, Deus potest non velle aut non scire A. redire super ipsum consideratum in ratione agentis vnum oppositorum, & sic est impossibile ipsum non velle quod vult, vel non scire quod scit: Est enim in Dei natura posse ad vtrumque, quia causaliter precedit vtrumque; sed super ipsum agens alterum cum sit immutabilis, non est posse ad oppositum eius quod in actu est. Similibus argumentis de // mutabilitate innititur sanctus Thomas 1. part. summae, quaest. 19. Artic. 3. & I. contra Gent. 83. sicut erat superius recitatum. Quomodo etiam si sic esset, sicut dicit responsio, saluaretur in Dei scientia firmitas, & fundamentalis stabilitas praeostensa? Quomodo etiam, si sic esset, per pollicitationem & iusiurandum Dei de quoquam futuro secundum Apostolum fortissimum solatium haberemus, sicut 32. huius magis ostendit? Quomodo namque haberemus fortissimum solatium de re tam debili, que pro tempore vel instanti quo est aut fuit, potest non esse & non fuisse, imo & de re debiliori incomparabiliter in essendo debilissima creatura? Nam quaelibet creatura est fortior & constantior in essendo: Ipsam namque, dum est, necesse est esse, & fuisse si fuit. Quomodo etiam si sic esset, dixisset Apostolus spem nostram de promissis huiusmodi esse sicut anchoram animae tutam ac firmam? Qualis namque securitas aut firmitas in huiusmodi anchora, quae, etsi nunc firmius quo posset haereret, in praeteritoque haesisset debito fundamento, posset nunc & pro nunc solui & omnino decipere, & in praeterito semper fuisse soluta, & totaliter decepisse? Huiusmodi igitur anchora, si ponatur, est insecurior, infirmior & instabilior omni vento & mari, ac re fluxibili qualicunque. Quis igitur anchora tali confisus tempestuosissimo pelago se exponet? Quis igitur in mari magno & periculosissimo hoc mundi per huiusmodi anchoram tutus erit? Quamobrem videtur mihi Apostolum per istam locutionem transumptam ab anchora, quae est firmissima rerum nauis, totamque nauem stabiliens atque firmans, dum tamen inhaereat alicui firmiori, figuraliter innuisse securitatem & firmitatem stabilissimam spei nostrae, quae est sicut anchora nauis petri iactate fluctibus & vento contrario huius mundi; & quod haec anchora spei nostrae non est tuta & firma de seipsa, sed ex adhesione & alligatione ad aliquid magis firmum, puta ad immobilitatem diuini consilij, & ad duas res immobiles supra dictas, quas impossibile est deficere aut non esse, sicut Deum impossibile est mentiri. Haec autem ratio huius transumptionis similiter potest ostendi, sicut responsio transumptionis de fundamento superius est ostensa. Prae¬ terea verba sacrae Scripturae & Doctorum accipienda sunt ad modum intelligendi & loquendi solitum & communem, sicut erat ostensum quadragesimo quinto primi: non est autem modus intelligendi aut loquendi solitus & communis, sed valde insolitus & multum extraneus, & vix inter fallaces Sophistas admissus, dicere Deum statuere seu statuisse, voluisse seu velle immutabiliter quicquam fore, quod sine mutatione quacunque potest nunquam hoc statuisse aut voluisse, nec nunc statuere hoc aut velle; Imo & consuetus & communis modus intelligendi & loquendi videtur in talibus pro eodem habere immutabiliter, & non posse aliter & necessario, & ea conuertibilia reputare; quare & Doctores Parisienses necessitatem sequentem praedictam, necessitatem immutabilitatis & immobilitatis appellant. Vnde & Annelmus 2. Cur Deus homo 17. quasi per totum, habet pro eodem & promiscue accipit immutabiliter esse vel fore, & non posse, non esse, vel fore, & necessario esse vel fore; vbi & hanc necessitatem sequentem spontaneam asserens per modum dialogi inter Anselmum & Bosonem de Christo sic scribit: Quoniam eidem subiacent rationi, scilicet mori & velle mori, vtrumque videtur in illo necessitate fuisse. A. Quis se sponte voluit hominem facere, vt eadem imtnutabili voluntate moreretur, & per huius fidem certitudinis virgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur? B. Deus, filius Dei. A. Nonne supra monstratum est, quod Dei voluntas nulla cogitur necessitate, sed ipsa se spontanea sua seruat immutabilitate, quando aliquid dicitur necessitate facere? B. vere monstratum est; sed videmus e contra; quia quod Deus immutabiliter vult, non potest non esse, sed necesse est esse: Quapropter si Deus voluit vt homo ille moreretur, non potuit non mori. A. ex eo quia filius Dei assumpsit hominem ea voluntate vt moreretur, probans eundem hominem non potuisse non mori. B. ita intelligo. A. Annon similiter apparuit ex his quae dicta sunt, filium Dei & assumptum hominem vnam esse personam, vt idem sit Deus & homo filius Dei, & filius virginis? B. sic est. A. Idem igitur homo sua voluntate non potuit non mori, & mortuus est. B. negare nequeo. Qui & infra eodem vult plane, quod si Deus proponit aliquid immutabiliter se facturum, illud necessario faciet, non tamen necessitate violenta aut contraria, sed consentanea libertati; quod & adhuc inferius in eodem per distinctionem de necessitate superius recitatam elucidat & serenat. Qui & de Concord. 3. Quae tempore, inquit, praeterita sunt ad similitudinem aeterni praesentis, omnino immutabilia sunt; in hoc siquidem magis similia sunt aeterno praesenti temporaliter praeterita quam paesentia, quoniam quae ibi, scilicet in aeternitate sunt, nunquam possunt non esse praesentia, sicut temporis praeterita non valent vnquam non esse praeterita; Praesentia vero tempore omnia quae transeunt fiunt non praesentia: & infra 4. immediate subiungit; Hoc ergo modo quicquid de his quae libero fiunt arbitrio, velut necessarium Sacra Scriptura pronuntiat, secundum aeternitatem loquitur in qua praesens est omne verum, & non nisi vetum immutabiliter. Ecce quomodo indifferenter accipit & habet pro eodem, esse immutabile, T seu immutabiliter non posse non esse, & necessarium, seu necessario quicquam esse, necessitate scilicet, quam eisdem locis sequentem appellat, sicut superius erat tactum. Quare & Robertus Lincolniensis, De libero arbitrio. 4. recitatis Autoritatibus Augustini 5. super Genes. 19. ac alijs hic supra; & vicesimo tertio primi praemissis, qui dicunt Deum immutabiliter cuncta scire, quinto capit. sic concludit, Ex his autoritatibus euidenter patet, quod omnia scit Deus vnico indiuisibili simplicique conspectu aeternaliter, semper, Lsimiliter, T immutabiliter: Quapropter quod scit non potest in posterum nescire. Et sequitur, Ergo omni eodem modo quo necesse est Deum scue res cum sunt, vel cum praeteritae sunt, necesse est eum scire easdem antequam sint; Sed cum res sunt, vel praeteritae sunt, habet eius scientia necessitatem consequentem; ergo & eandem necessitatem habet antequam res eueniant. Qui & infra 6. allegat Augustinum dicentem Ideas in Deo, quas & exemplaria nominat, esse immortales, immutabiles, inuariabiles, aeternas & infatigabiles: Vnde & concludit, Ex his patenter habetur exemplaria esse necessaria; Sacra igitur Scriptura, Glossae, & Doctores dicentes Deum immutabiliter, incommutabiliter, & immobiliter scire, velle, statuere, & caetera talia, intelligunt quod non est possibile aliter, & quod necessario ita facit, necessario, inquam, necessitate sequente praedicta. Neque pro minimo computandum quod Robertus Lincolniensis, Sanctus Thomas, & alij Doctores Parisienses, opinionem huic necessitati contrariam, & hypothesin principalem sub propria forma sua concorditer recitant, reprobant, & condemnant, sicut praehabita aliquantulum recitarunt; Quare haud dubie responsionem istam secundum hanc necessitatem sequentem approbant & affirmant, cum non sit possibile assignare rationabile medium inter istas, sicut (capitula) praecedentia manifestant. Doctores similiter Oxonienses negant necessitatem ab¬ solutam in talibus, aliam vero quandam concedunt, quam vocant similiter ordinatam, seu necessitatem de lege ordinata siue statura; quae secundum praeostensa quadragesimo nono huius, non potest recte intelligi alia quam necessitas ista sequens. Voluntas namque diuina quoad extrinseca voluta recte dicitur ordinata, & lex similiter ordinata siue statuta; quia sicut Legislator vel alius quilibet ordinator, primo saltem natura cogitat haec & illa, deinde libere ordinat seu statuit vnum certum; sic & Deus Rex & Legifer vniuersi; cogitato posse fieri haec & illa, liberrime statuens ordinauit haec fieri, & non illa; & haec est lex vniuersalis, statura, posita, ordinata, ordinans, regulans, & moderans vniuersum, sicut patet vicesimo primo primi. Dicitur quoque necessitas, quia sicut lex mere positiua liberrime, & sine quacunque necessitate impellente statura ab homine, ex tunc est necessaria necessitate sequente, & necessitate huiusmodi ordinata, in tantum quod secundum Iuristas illud dicitur possibile vel impossibile, quod est possibile impossibilcue de Iure: sic & voluntas diuina, quanquam sine quacunque necessitate praecedente, contingentissime, & liberrime ordinata, posita, & statuta simili necessitate firmatur. Istam autem sententiam roborare videntur praemissa de fato, vicesimo octauo primi, & vicesimo septimo tertij. Innuunt namque concorditer omnes Autores ponentes fatum a famine Dei dictum, & talem necessitatem fatalem, Deum sicut & hominem libere secundum contradictionem fari ad extra, ipsum tamen fari dum fatur, sicut & hominem loqui dum loquitur esse necesse, necessitate scilicet ordinata siue sequente predicta, quae esse quodcunque necessario sequitur comitando, quam omne quod est, quando est, necesse est esse. Fatum enim, recitante Isidoro 8. Eth. 45. & 46. Antiqui dixerunt quicquid Dij fantur, appositumque singulis & statutum: quare & Philosophus in De mundo vlt. dicit, quod tria sunt statura fatorum secundum totidem tempora, quae in alia transtatione dicuntur tres Parcae; quae secundum Papiam in elementario suo, & Isidorum 8. Eth. 45. & Grammaticos alios, eo quod nemini parcant, seu minime parcant, & amteam sic dicuntur, Atropos in praeterito, Lachesis seu Lichesis in futuro, & Cloto in praesenti, perficiens vt dicit Philosophus vbi prius & torquens vnicuique propria; & addit, Perficitur autem & fabula non inordinate: sunt autem haec omnia nihil aliud nisi Deus, quemadmodum & strenuus ait PlatoQui & supra 13. dicit quod in maiori ciuitate, in mundo videlicet, Deus est lex aeque declinans, in alia transtatione aequalis, nullam recipiens corruptionem, aut transpositionem, in alia transtatione directionem aut transpositionem, maior autem & certior eis Scripturis quae sunt in cirbesibus, secundum aliam transtationem, melius autem & firmius lapidibus scriptis. Scripturae namque in Iapidibus primo libere & contingenter scribuntur, sed postquam sunt scriptae, necessario manent scriptae, vel saltem necessario tunc sunt scriptae necessitate sequente praedicta, sic & scriptura firmior libri Dei; vbi & subditur consequenter, quo gubernante semper immobiliter & diligenter regitur totus decor coeli & terrae, & omnia generantur, crescunt, & corrumpuntur diuinis parentia decretis. Istam quoque sententiam firmat Hermes De verbo aeterno 43. & de mundo & coelo 1. ostendens quod rerum necessitas est a lege diuina; dicit enim quod haec tria, Aeimarmene, necessitas, & ordo, nutu Dei maxime sunt effecta, quae mundum gubernant sua lege, & ratione diuina, dicitque textum operis, fatalem seriem, saeculorum dispositionem, metam temporalium omnium, & vniuersaliter omnia esse illic, puta in Deo, summi dispositoris digito exarata, sicut vicesimum septimum huius plenius recitauit. Vnde & Propheta, In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo; in generatione veritas tua; fundasti terram & permanet; ordinatione tua perseuerat dies quoniam omnia seruiunt tibi, nisi quod lex tua meditatio mea est, &c. Psalmo II8. Ecce ordinatio legitima Domini coelestia, terrestria, & vniuersaliter omnia comprehendens: Ecce lex Domini completissime ordinata firma necessitate, & necessaria firmitate aeternaliter perseuerans: haec enim verba Prophetae immutabilitatem & necessitatem important. Dicit enim Augustinus decimo quinto de Trinitate 20. Neque enim ob aliud scriptum est, Multae cogitationes in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum, nisi vt intelligamus siue credamus sicut in aeternum Deum, ita aeternum eius esse consilium, ac per hoc immutabile sicut ipse est: Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de voluntatibus verissime dici potest, Multae voluntates in corde viri, voluntas autem Domini manet in aeternum. Psalmus quoque tricesimus secundus, Consilium, inquit, Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione & generationem: Super quod Augustinus tractatu primo, Cogitationes sapientiae eius non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi; vbi & Glossa, id est, non sunt mutabiles, sed aeternae, & praedestinatio eius im¬ mutabilis est in qua omnia reposita sunt. Dicitque Cassiodorus super illud Psalmi IIB. superius allegatum, O Domine, permanet verbum tuum in coelo, quia ad literam, solennis ordo coelestium permanet statutorum. Annus enim per dies & menses labitur, & eisdem vicissitudinibus redit conuersio Solis & Lunae, & omnium lex semel constituta immutabilis manet. Et infra, in generatione & generationem veritas tua, id est, in omni generatione, Fundasti terram, id est, Ecclesiam fide, & permanet. Non enim ad literam de tetra, quae mouenda est, hoc dici potest: Christus autem est fundamentum, praeter quod nemo potest aliud ponere, in quo hi, qui non sunt ancillae filij, permanent. Nam sequitur, Ordinatione tua perseuerat dies. Haec enim supra dicta, quod verbum in coelo, quod veritas in generatione, quod terra fundata est, sunt dies quem fecit Dominus, cui Christus Sol iustitiae quicquid vrgeat nunquam occidit, & eum in futuro // perficiet nullo fine claudendum. Et bene dico Verbum in coelo veritas, & in generatione terra fundata, quoniam omnia quae pertinent ad hunc diem seruiunt tibi; ad literam, Omnia temporalia & aeterna suo nutu disponit. Fundasti, inquit, terram & permanet; fundatio autem & fundamentum immutabilem stabilitatem & necessitatem important, sicut superius est ostensum. Vnde & infra eodem, Initio cognoui de testimonijs tuis quod in aeternum fundasti eaSimilem etiam sententiam innuunt verba huiusmodi, Confirmata est super nos misericordia eius, & veritas Domini manet in aeternum, Psalmo II6. Firmauit orbem terrae qui non commouebitur, Psalmo 92. vbi dicit Augustinus quod est immobilis, sicut erat superius allegatum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commouebitur in aeternum, &c. Psalmo 124. vbi Cassiodorus ostendit confidentes in Domino non posse moueri, non inclinabitur in saeculum saeculi, scilicet terra, Psalmo 103. vbi Cassiodorus, Non potest dici de terra quae legitur transitura; mystice vero recte accipi potest Ecclesiae super Christum fundata, quae inclinari non potest. Montes commouebuntur, & colles contremiscent, misericordia autem mea non recedet a te, & foedus pacis meae non mouebitur, dixit Miserator tuus Dominus, Esaiae 54. Coelum & terra transibunt, verba autem mea non transibunt, seu transient, Matth. 24. & multa similia cum expositionibus suis & glossis 27. huius scripta. His similiter consonat illud lerem. 5. Posui arenam terminum maris, praeceptum sempiternum quod non praeteribit, & commouebuntur, & non poterunt, & intumescent fluctus eius, & non pertransibunt illud; terminum tribulationum insinuans & laborum, vt patet per expositiones praemissas 46. primi. Et rursum illud Psalmi 148. Statuitea in aeternum & in saeculum saeculi, praeceptum posuit, & non praeteribit. Vnde beatus Gregorius 16. Moral. 15. super illud Iob23. Nemo auertere potest cogitationes eius, scilicet Dei, sic ait, De cuius immutabilitate apte subiungitur, Nemo auertere potest cogitationes eius: sicut enim immutabilis est. natura, ita immutabilis est cogitatione. Dicat ergo, & nemo auertere potest cogitationes eius, quia semel fixa iudicia mutari nequaquam possunt; vnde scriptum est, praeceptum posuit, & non praeteribit: & rursum, Coelum & terra transibunt, verba autem mea non transient: Et rursum, Non enim cogitationes meae sicut cogitationes vestrae, neque viae meae sicut viae vestrae. Cum ergo exterius mutari videtur sententia, interius consilium non mutatur. quia de vnaquaque re immutabiliter intus constituitur, quicquid foris mutabiliter agitur. Cui & concorditer Augustinus in sententijs Prosperi, propositione 169. Cogitatio, inquit, & recogitatio Dei mutandarum rerum est incommutabilis ratio. Neque enim, sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui poenitet, cuius de omnibus omnino rebus tam fixa est sententia quam certa praescientia: quibus nec discorditer Esaias, Dominus exercituum, inquit, decreuit, & quis poterit infirmare? Es. 14. Olossa, hoc est, mutari non potest. Hanc eandem necessitatem secundum legem, vt praemittitur, ordinatam euidenter insinuant Autoritates de necessitate stabilitatis, immobilitatis, & immutabilitatis praemissae: nec minus euidenter eam ostendunt Autoritates de iuramento diuino, quadragesimo septimo huius praemissae propter immutabilitatem & necessitatem in eo contentam, maxime cum secundum ibi ostensa, omnis sermo Dei intrinsecus respectu exteriorum aequali necessitate firmetur, & aequipolleat iuramento. Eandem similiter innuunt Autoritates illo quadragesimo septimo allegatae, dicentes praedictiones & promissiones diuinas necessario adimplendas, maxime cum non necessitas sit maior in talibus, quam in quibuslibet scitis Dei ad extra, sicut proximum huius docet: sed tota necessitas, quae est ibi, est ex firma praesentialitate, & praesentanea firmitate actus, cognitionis, & volutionis diuinae, qua eum, sicut & praesentia caetera, & actus caeteros qualescunque dum est, necesse est esse necessitate sequente & ordinata praedicta. Amplius autem & hanc eandem necessitatem ordinatam, vt praemittitur, & sequentem concorditer innuunt omnes Autores, ponentes fatum a famine Dei di & talem necessitatem fatalem, sicut superius monstrabatur; Quot autem & quanti Autores & Doctores Philosophici & Theologici ponunt explicite & implicite istam necessitatem fatalem, sicut vigesimum octauum primi, & vigesimum septimum huius docent? Quid enim aliud significat intransibilitas, immutabilitas, stabilitas, firmitas verborum Christi, legum, pacti, faederis quoque Dei ex Euangelijs & Prophetijs cum glossis & expositionibus Doctorum, quas vigesimum septimum huius plenius recitauit? Quomodo etiam conuenientius potest exponi Philosophus in De mundo 13. vbi dicit quod Deus immobilis cuncta mouet & circumfert quo vult, velut // lex mundi nullam recipiens alterationem, certior & firmior Scripturis quae in Iapidibus, sicut eodem vigesimo septimo & hic supra plenius allegatur? Scripturae namque in lapidibus primo libere & contingenter scribuntur, sed postquam sunt scriptae, necessario manent scriptae, vel saltem necessario tunc sunt scriptae necessitate sequente praedicta: Sic quinimo & incomparabiliter firmius scriptura firmior libri Dei. Cur etiam potius comparauit legem, diuinam omnia gubernantem scripturae in lapidibus, quam scripturae in cera, membrana, pictura, puluere, vel in terra, in aliquoue metallo, nisi vt quoquomodo exemplariter & figuraliter designaret eius maximam firmitatem, sicut talis scriptura est alijs magis firma; quemadmodum & Iob dicit, Quis mihi hoc tribuat vt scribantur sermones mei? Quis mihi det vt exarentur in libro stilo ferreo, aut plumbi lamina vel // celie scribantur in silice, Iob decimo nono? Quare & filij Seth scientiarum inuenta in duabus columnis, vna quidem de lateribus, altera vero de lapidibus conscripserunt, sicut superius fuerat recitatum. Quam ergo firma necessitas, & necessaria firmitas, Scripturae diuinae in firmissima scientia Dei scriptae, in firmissima mente sua, in firmissimae vitae libro? Hunc autem Philosophum in hac parte autorizans summus Philosophus, Non potest, inquit, solui Scriptura quam Pater sanctificauit & misit in mundum, Ioannis decimo. Cui similiter consonant non pauca similia qua dragesimo septimo huius prehabita, quae testantur Scripturas propheticas promifsorias, & iuratorias Prophetarum & Dei necessario adimplendas. Quod enim scriptura naturalis, fragili calamo, fluido atramento, putribili pellicula vel papyro constructa solui non potest, ex nulla firmitate aut stabilitate huius scripturae infirme & labilis potest, esse, sed tantum ex scripturae libri vitae immortalis, indelebilis, irrasibilis, incancellabilis, ac indefectibilis insolubili & necessaria firmitate; a qua omnis vera scriptura materialis originaliter & figuraliter defluit & emanat. Huic autem causae necessitatis huiusmodi in scripturis attestatur glossa super primum Mathei, quae primo dicit prophetias necessario adimplendas, sicut quadragesimum septimum huius allegat: Postea. vero dicit, quod Propheta nullam necessitatem ingerit prophetatis, sed est prescientiae Dei signum, sicut quadragesimum nonum huius plenius recitauit. Haec ergo necessitas: in Dei prescientia est fundata: Non enim potest fundari in rebus prophetatis, quae sunt quasi effectus & exitus prophetiae, que etiam sibi ipsis nullam necessitatem, imponunt,, cum nallam habeant ex seipsis, nec in prophetia, quae non efficit prophetata, sed est diuinae praescientiae tantum signum; necessitas ergo, scripturae, libri vitae immortalis praescientiae firmae Dei est necessitas scripturae Propheticae supradictae. Vnde & Augustinus de correptione & gratia 29. dicit, quod filij Dei secundum praescientiam, antequam essent facti, iam filij Dei erant, in memoriali patris sui inconcussa stabilitate conscripti. Qui & infra 34. hanc stabilitatem inconcussam plenius exprimens ita scribit; Quicunque ergo in Dei prouidentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, iustificati sunt & glorificati, Non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, iam filij Dei sunt, & ideo omnino perire non possunt. Aduerte, queso, causalem; Iam, inquit, filij Dei? sunt, & ideo omnino perire no possunt. Quid aliud innuit, imo potius exprimit haec causalis, quam quod illa quaecunque in prouidentia, dispositione, praescientia & praedestinatione Dei sunt, non possunt ibi non esse, saltem pro nunc, iuxta illud // Philosophi tam saepius memoratum, Esse quod est quando est, necsse est; Quantus igitur numerus, quanta turba, quantus exercitus autoritatum scripturae canonicae & Doctorum istam necessitatis sententiam explicite vel implicite profitetur, proculdubio non facile numerare. Vt autem in breuibus maximam copiam proferam, Ecce istam necessitatis sequentis sententiam innuunt & confirmant rationes, & autoritates a trigesimo huius vsque ad hunc locum multifariam praelibatae, quas non videtur possibile plane, solide & veraciter soluere istam sententiam non tenenti, sed vix per qualescunque sophisticationes insipidas, per cauillationes obliquas, per falsigraphias profanas, & proteruias violentas, per ambages distortas, per expositiones schismaticas & per glossas vipereas textum proprium perimentes: Huic autem sententiae videntur omnes rationes & Autoritates tam secundum superficiem literae, quam secundum profundum & solidum intellectum plane & plene, solide & sincere ac spontanee consentire, & concorditer attestari. Conferat, quaeso, simpliciter quicunque Iudex indifferene, & amicus veritatis solius probationes, responsiones & autoritates cuiuscunque alterius sententiae & istius; deponat, supplico, interim odium & amorem, dicente Philosopho 1. Rhetoricae suae primo, quod ad praefectum & Iudicem amare & odire, & proprium commodum annexa sunt saepe vt non possint videre sufficienter verum, sed attendere in iudicio proprium delectabile aut triste; Et secundi Rhetor. 1. Non eadem, inquit, videntur amantibus & odientibus, neque iratis & mansuete se habentibus, sed aut omnino altera, aut secundum magnitudinem altera; Cui & concorditer Ptolomaeus verbo 12. Centilogij sui, ait, Amor & odium remouent homines a rectitudine, aut secundum aliam transtationem, Amor & odium peruertunt iudicij veritatem: vel si noluerit illa deponere, tunc permutet dando isti sententiae gratis odio habitae amorem & fauorem alterius, & e contra, & sic aequo libramine ponderet, quae firmius sit fundata, copiosius attestata, & rationabilius defensata, & illam interim, donec Deus aliud ei reuelauerit sobrie eligat, teneat & defendat. Nam, sicut dicit Philosophus I. Ethic. II. Vero quidem omnia consonant existentia; falso autem cito dissonat verum. Haec autem est plane doctrina eiusdem Philosophi 2. de Coelo 1. ac Auerrois Commentatoris ipsius, qui & ibi recitat illum famosum Alexandrum dicentem, Nos non sumus sustentati super sententiam huius hominis inter omnes alias, nisi quia videmus ipsam minoris ambiguitatis, & remotiorem a contradictione. Porro autoritates de necessitate fati, faminisue diuini, & similes, ponentes necessitatem in Deo & in rebus, & causam illius reddentes, quia Esse quod est, quando est, necesse est, aut quod res omnes sunt semper apud Deum praesentes pro necessitate rerum secundum causas superiores vigesimo septimo & vigesimo octauo huius adductae, multum immediatius & euidentius faciunt pro ista necessitate sequente huius capituli quam pilla; verum quia ex ista necessitate sequitur alia, faciunt & pro illa; & quia illi necessitati contradicebatur, a multis fuit multorum testium veridicorum omni exceptione maiorum testimonijs validis comprobanda, vt sic illa concessa, ista facilius admittatur. Potuit etiam processus & ordo fuisse contrarie permutatus vt primo haec sequens, deinde illa secundum causas superiores fuisset ostensa: Haec enim est prior illa secundum naturam, Veruntamen non ita commode pro doctrina. Non enim semper priora & notiora naturae sunt priora & notiora in cognitione humana; Imo, vt plurimum est, e contra, sicut testatur Philosophus I. Phylic. 2. & post. & 2. Metaphysic. 1. quod etiam testatur Apostolus, Inuisibilia, inquiens, ipsius scilicet Dei, a creatura mundi, id est, ab homine, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius & diuinitas, ad Romanos primo. Hinc igitur videbatur commodius praemissum ordinem obseruare, sicut & in principio seruabatur. Prius namque secundum naturam videtur Deum facere quippiam, quam factum seruare, & tamen prius fuit ostensum Deum esse conseruatorem necessarium entium quam factorem, quia hoc fuit vtilius pro doctrina: Ex hoc enim apud cognitionem humanam facilius ostenditur aliud quame contra.
Corollarium
COROLLARIVM Corollarium, quod omnem actum volutionis & cognitionis diuinae praesentem neces se est, necessitate sequente praedicta, semper fuisse, & similiter semper fre, quare & quod omnia, quae praesentialiter sunt, fiunt aut eueniunt, simili necessitate sunt, fiunt & eueniunt in praesenti, & quod omnia quae euenient, simili necessitate euenient in futuro, imo & quod omnia quae nunc fiunt, de aliqua necessitate praecedente nunc fiunt, & quod omnia, quae eueniunt de aliqua necessitate praecedente, euenient in futuro.
EX his autem, velut porismatice, clare lucet, quod Omnem actum volutionis & cognitiTonis diuinae praesentem necesse est necessitate sequente praedicta nunc esse, semper fuisse, & similiter semper fore; quare & qd. omnia, quae praesentialiter sunt, fiunt, aut eueniunt, simili necessitate sunt, fiut, & eueniut in praesenti; & qd. omnia, quae euenient, simili necessitate euenient in futuro; imo & qd. omnia, quae nunc fiunt, de aliqua necessitate praecedente nunc fiut; & qd. omnia quae eueniet, de aliqua necessitate praecedete euenient in futuro. Prima autem pars, secunda & tertia huius porismatis lucide consequuntur. Nam secundum prius ostensa, omnem actum huiusmodi nunc praesentem necesse est nunc esse, quare & semper fuisse, & similiter semper fore, cum Deus sit immutabilis omniquaque, sicut quintum & vicesimum tertium primi docent. Unde & cognoscitur euidenter conuenientia & differentia voluntatis diuinae, & angelicae, vel humanae: In duobus namque conueniunt, & disconueniunt in duobus. Nam sicut voluntatem creatam necesse est pro nunc velle quod vult, & voluisse quod voluit, sic diuinam; sed hanc, scilicet humanam, possibile est in futuro non sic velle, & in praeterito noluisse, diuinam vero minime post vel ante: cuius causa non latet; haec enim est mutabilis, illa vero immutabilis est omnino. Tres vero partes sequentes ex istis tribus cum quibusdam prius ostensis faciliter concludentur. Docet namque syllogistica ratio manifeste, quod omnia quae praesentialiter sunt, fiunt, & eueniunt a causa necessitate sequente necessaria in essendo, & infrustrabili in causando, simili necessitate sunt, fiunt & eueniunt in presenti; Omnia, quae in praesentiarum sunt, fiunt, aut eueniunt praesentialiter, sunt, fiunt, & eueniunt a causa huiusmodi: Cur ergo non sequitur de futuris? Simili namque modo quo // sollogismus // aptabatur presentibus, aptabitur & futuris; Omnia siquidem quae euenient a causa necessitate sequente semper necessaria in essendo, & infrustrabili in causando, simili necessitate euenient; Omnia quae euenient, euenient a causa huiusmodi. Non enim videtur causa possibilis assignari quare non omnia, quae a causa quacunque euenient, de aliqua necessitate euenient, nisi vel quia causa potest deficere in essendo, vel quia, etsi maneat potest impediri, frustrari, & deficere in causando; sicut homo volens facere quid futurum, potest voluntatem illam dimittere, & etiam si eam continue teneat, impediri, multipliciterque frustrari: Certum est quoque quod omnia, quae euenient, a causa tali veuenient: Euenient enim a voluntate diuina, per corollarium noni primi, & ipsa est necessitate sequete necessaria in essendo per partes corollarij praecedentes, est etiam infrustrabilis in causando, per 10. primi libri. Hic respondebitur forsitan a quibusdam, quod omnia futura sunt necessaria, quatenus sunt apud Deum praesentia, & in eo, non autem quatenus extra euenient in esse materiali siue reali in suis naturis, Haec autem responsio si intelligit, quod futura cotingentia quantum est de se, & causis suis inferioribus absolute cosideratis, non necessario euenient, vere intelligit sed non vitatiSi autem intelligit quod futura contingentia relata ad praeuolutionem & praecognitionem diuinam necessariam in essendo, & infrustrabilem in causando, non necessario euenient extra in esse materiali, reali, seu naturali temporibus praeordinatis a Deo, non vere intelligit, sicut praecedentia clare monstrabant; quod & potest breuius sic monstrari: Necessario sequitur, quicquid Deus vult & praescit fore in esse reali extrinseco naturali, sic erit; Hoc Deus vult & praescit sic fore: ergo hoc sic erit: vel enthymematice si quis velit, Deus vult hoc fore realiter, ergo hoc sic erit, & antecedens est necessarium, sicut superius est ostensum, sicuti & // isti responfores fatentur; quare & consequens sicut trigesimo huius patet. Hoc autem totum clare testatur Robertus Lincolniensis de libero arbitrio 10. vbi agens de concordia praedestinationis & liberi arbitrij, primo facit realiter argumentum praemissum, & recitat virtualiter responsionem opinionis contrariae, & hypothesis principalis, distinguentem propositiones huiusmo¬ di, QQuicquid Deus praedestinat seu vult fore necesse est fore) secundum compositionem & diuisionem, & concedentem sensum compositum ac negantem diuisum; & deinde ipsa formaliter approbata, ac materialiter reprobata, secundum sententiam propriam respondendo, dicit praeuolutionem, puta praedestinationem diuinam, esse causam necessariam in essendo necessitate sequente, & infrustrabilem in causando; quare & quemlibet totalem eius effectum simili necessitate futurum: Vnde sic ait, Dei praedestinatio specialiter liberum arbitrium videtur annihilare; Ipsa namque causa est bonorum praedestinatorum; & talis causa quae non potest non esse, nec potest ab effectu frustrari: Omnis autem causae, quae non potest non esse, nec ab effectu frustrari, omnis effectus non potest non esse; praedestinationis igitur effectus non potest non esse; ergo omnem praedestinationis effectum necessarium est esse; Necessario ergo saluabitur omnis saluandus; ergo non ex libero arbitrio est salus aut opus bonum vitae aeternae meritorium. Forte aliquis responsor ad euadendum sic distinguet, dicens, Praedestinatum est necessarium; id tamen quod praedestinatum est, non est necessarium, sed contingens; sed haec distinctio licet sit vera, nihil tamen ad veritatem videtur esse solutionis. Dicatur enim A effectus aliquis praedestinationis in se consideratus nudus ab hoc accidente, Praedestinatum, sullogizeturque hoc modo, Omnis effectus causae necessariae nec potentis a suo effectu fructrari est necessarius & non potens non esse; A est effectus talis causae; ergo A non potest non esse, sed est necessarium, & ita quoad eius esse nihil est liberum arbitrium, cum habens esse ex libero creaturae rationalis arbitrio sit contingens, non necessarium. Et ecce responsio propria; An forte praedestinationis effectus simpliciter erit magis Acontingenter esse, quam Aesse? verbi gratia, Aliquis nuncexistens viator nominetur Petrus, non hoc, Petrum scilicet fore saluandum, sed Petrum fo re saluandum esse contingens, id est, Petrum fore saluandum non ex necessitate, sed cum possibilitate existendi cius oppositum, scilicet Petrum non saluari, est simpliciter effectus praedestinationis: Scit enim Deus non solum Petrum saluandum, sed Petrum non ex necessitate, sed contingenter saluandum, & sic ab aeterno praeordinat, scilicet Petrum saluandum, & non ex necessitate, sed cum possibilitate contrarij; & hoc totum infallibiliter a Deo praecognitum & preordinatum, scilicet Petrum saluari non ex necessitate, sed cum possibilitate existendi oppositum, scilicet Petrum non saluari est necessarium // simpliciter; Itaque effectus praedestinationis, quae est causa inuariabilis, nec potest a suo frustrari effectu, non est Petrum saluari, sed Petrum saluari non necessario sed contingenter; & hoc totum, scilicet Petrum saluari non necessario, sed contingenter, est necessarium, sicut arguit supra positus syllogismus, debere esse predestinationis effectum; sed necessarium dico necessitate consequente non antecedente, necessitate conditionis secundum Boetium non simplici; ac per hoc Petrum saluari non est necessarium, sed contingens. Haec itaque maior suprapositi syllogismi propositio, scilicet, Omnis causae, quae non potest non esse, nec ab effectu frustrari, effectus non potest non esse, sed est necessarius, sic videtur esse intelligenda, vt intelligamus effectum simpliciter & totaliter, & non secundum partem, hoc est, totum effectum comproportionatum causae, nullis omissis conditionibus, vtpote respectu huius causae, quae est praedestinatio, non erit, Petrum saluari simpliciter & totaliter, effectus, sed hoc totum, Petrum saluari non ex necessitate, sed contingenter; ergo secundum quod vere intelligitur maior propositio, si sub praedestinationis effectu assumatur Petrum saluari vel aliquid tale, non adiecta hac conditione, non ex necessitate, sed contingenter, non correspondet assumptio maiori propositioni, nec sequitur conclusio: Si autem sumatur simpliciter & totaliter effectus cadens sub praedestinatione, vtpote Petrum saluari non ex necessitate, sed contingenter, correspondenter maiori assumitur. & conclusio sequitur. Qui & infra II. monstrans concordiam gratiae cum libero arbitrio, similem sententiam clare profert. Nec moueat quempiam quod dicit non esse necessarium Petrum saluari, sed Petrum non necessario, sed contingenter saluari, cum tamen necessario consequatur, Petrus non necessario, sed contingenter saluabitur; etgo Petrus saluabitur; & Antecedens secundum eum est necessarium, quare & consequens; quia cum dicit Petrum non necessario, sed contingenter saluari, esse necessarium, intelligit de necessitate sequente praedicta consentanea contingentie & arbitriij libertati, sicut & exprimit euidenter: Cum vero negat Petrum saluari esse necessarium, intelligit de necessitate contraria contingentie & arbitrij libertati, quod iuxta decimo huius premissa de hac coniunctione aduersatiua, Sed, euidenter insinuat, ita dicens, Petrum saluari non est necessarium, sed contingens. Pro quo & infra II. Cum, inquit, gratia non sit, nisi Dei voluntas, qua gratis saluat, vult autem verbi gratia non solum Petrum saluari, sed ipsum saluari ex libertate arbitrij sui, & non necessario, sed contingenter, sicut praescit & praedestinat non solum ipsum saluari, sed saluari cum adiectione praedicta; gratia siue voluntas diuina non cogit Petrum saluari, vel aliquod consimile esse necessarium, sed, sicut dictum est, ipsum saluari ex libero arbitrio & contingenter esse necessarium. Nec etiam moueat quod dicit, forte & quasi dubitando, non definiendo respondere videtur: haec enim est responsio sua finalis; & quia hoc potest rationabiliter facere, etsi ipsemet non dubitet, ad aliorum praesumptuosam audaciam reprimendum, & vt sobrie capiant instruendum. Aduerbia etiam dubitandi & verba similia non semper dubitationem loquentis important, sed quandoque per figuram Ironiae certitudinem & certam affirmationem, quandoque vero dubitationem in mentibus auditorum, & increpationem eorum: Quare Prophetae, Apostoli, & Deus, ac Dominus Iesus Christus scientes certissime, quandoque aduerbia & verba huiusmodi protulerunt. Vnde Psalmo 80. Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem. Cassiodorus, Forsitan, id est, vere, si ironice dicit. Et infra Psalmo II8. Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte perijssem in humilitate mea. Et Apostolus ad Rom. 8. Existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam: Glossa, Existimo, id est, scio. Et 1. ad Corinth. 7. Puto quod ego spiritum Dei habeam: Glossa, Nota quod dicens puto, non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat. Et Iob I4. Putasne mortuus homo rursum viuat? Super quod Gregorius 12. Moral. 5. Solent iusti viri in eo quod ipsi certum ac solidum sentiunt, quasi ex dubietate aliquid proferre, vt infirmiorum in se verba transferant, sed rursum per fortem sententiam infirmanti dubietati omni modo contradicunt, quatenus per hoc, quod dubie proferre cernuntur, infirmis aliquatenus condescendant; & per hoc, quod certam sententiam proferunt, infirmiorum mentes dubias ad soliditatem trahant. Ipse etiam in quo sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi Iesus Christus similiter loquitur, Nunquid, inquiens, gratiam habet seruo illi quia fecit quae sibi imperauerat? Non puto, Luc. 17. Et Matth. II. Si in Sodomis &c. fortemansissent vsque in hunc diem; & Ioh. 4. Tu forsitan petisses ab eo, &c. Et infra 5. Si crederetis Mosi, crederetis forsitan & mihi: Et adhuc inferius 8. Si me sciretis, forsitan & Patrem me um sciretis. Super quod Augustinus part. 1. homil. 37. Ille, inquit, qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpatiue dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis; sed dubitationis verbum est, quando dicitur ab homine ideo dubitante quia nesciente; cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum vtique nihil lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur diuinitas. Homines enim de rebus his, quas certas habent, aliquando increpatiue dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent, velut si indigneris seruo tuo, & dicas, Contemnis me? Considera, forsitan Dominus tuus sum. Hinc & Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens, ait; Puto autem quod & ego spiritum Dei habeam. Qui dicit, puto, dubitare videtur, sed ille increpat, non dubitat. Matthaei quoque 24. ipsa sapientia Dei dicit, Dabunt signa magna & prodigia, ita vt in errorem ducantur, si fieri potest, etiam electi, Super quod Gregorius I. super Ezech. 9. Cur, inquit, hoc sub dubitatione dicitur, cum quid futurum sit a Domino praesciatur? Et respondet, Ista dominici sermonis dubitatio ex electorum cordibus designatio temptationis fuit. Per hoc igitur exprimitur, quod electi in corde temptabuntur; nutant enim, si non cadunt; dicitur ergo, si fieri potest, quia trepidabunt, & tamen dicuntur electi, quia non cadent. Pro duabus autem residuis partibus aduertendum quod in voluntate diuina respectu suorum effectuum extrinsecorum praesentium vel futurorum est plenissima contingentia ad vtrumlibet, & summa libertas contradictionis, sicut // saepius dicebatur, ipsa tamen respectu eorum est necessitas antecedens, sicut respectu praesentium, sicuti vltima pars corollarij secundi huius ostendit: quare & per similem rationem respectu futurorum similiter. Nam omnia quae euenient a causa necessaria in essendo & infrustrabili in causando, euenient de necessitate naturaliter precedente, sicut definitiones necessitatis naturaliter praecedentis, & sui effectus secundo huius ostendunt; & omnia, quae euenient, a causa tali euenient, puta a voluntate diuina, sicut superius est ostensum, nec istam aliquam repugnantiam implicant, sicut 29. & 5. huius plenius declaratur.