Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 51
Dhuc autem spiritu intelligentiae parum altius subleuante, potest haec eadem veritas per aliam viam ostendi, per viam videlicet aeternitatis tricesimo huius tactam. Hac etenim cognita, potest Deus & eius cognitio atque volutio quoquomodo cognosci; haec vero ignota, & ista necessario ignoratur: prius ergo de // ipsa aeternitate paululum disserendum. Constat siquidem secundum Philosophorum sententiam, / quod mensura debet esse vnigenita & similis mensurato: homo autem mutabilis est, & actiones eius mutabiles, quare & mensurantur mentemporali, ipso videlicet tempore vel instanti: Deus vero, & quaesura mutabili, scilicet libet actio eius intrinseca, puta cognitio & volutio, immutabilis est omnino, sicut quintum & vicesimum tertium primi docent; quare nec Deus, nec aliqua actio eius intrinseca per se immediate & proprie mensuratur mensura mutabili, scilicet tempore vel instanti, sed // mensura immutabili, inuariabili, stabili, & aeterna, seu potius ipsa aeternitate immutabiliter penitus, insuccessibiliter, vniformiter atque stabiliter permanente. In ipsa namque nulla diuisibilitas, nulla maioritas, nulla minoritas, nulla prioritas, nulla posterioritas, nulla mutabilitas, nulla accessio, nulla recessio, nulla successio, nihil praeteritum, nihil futurum, nec vlla penitus differentia successiua, sed indiuisibilis, simplex, vnica, eadem, insuccessibilis, ac instantanea praesentialitas & simultas, sicut ostenditur primo primi, imo superindiuisibilis, supersimplex, superunica, supereadem, superinsuccessibilis, ac superinstantanea praesentialitas & simultas temporalis instantis. Hoc enim est finis praeteriti, initiumque futuri; ibi autemC nihil praeteritum aut futurum, hoc est mutabile & successibile quodammodo, eo quod aduenit, & recedit, incipit & desinit; non sic ibi, hoc instat nunc tantummodo, illud semper; hoc, sicut & tempus est posterius aeternitate & instanti aeterno, & ipsam & ipsum imitatur, vt potest: quare & Deus cognoscit & vult indiuisibiliter, simipliciter, vnice, praesentanee, atque simul, imo supersimpliciter, superunice, superinstantanee, superprae sentanee, supersimul temporalis instantis. Quis enim praesumpserit dicere Deum aliter & aliter intrinsece cognoscere aut velle secundum alias & alias differentias temporis successiuas? Quis praesumpserit dicere omnipotentem & omniquaque sibi sufficientem temporis creatorem indigere tempore, & successibus fluxibilis temporis, sicut miserabilem hominem ad cognoscendum quippiam & volendum, aut ad cognoscendum quicquam quocunque modo intrinsece, contingenter, libere, necessario, vel alio quouismodo: prima namque suppositio, quintum & 23. primi, ac 30. huius praemissa prohibent ita dici. Eandem quoque sententiam, licet obscure, antiqui Philosophi contestantur; quorum Pater Hermes de mundo & coelo I. sic scripsit; Quicquid extenditur spaciis, vel annosum, vel saeculare, vel perpetuum, vel aeternum consistit; annosum dissoluitur senio, saeculare aetate, perperuum durabilitate, aeternum infinitate; ab aeternitate tempus initians, in aeternitatis resoluitur gremium longiori circuitu fatigatum, scilicet de vnitate ad numerum, de stabilitate digreditur ad motum; momentum suum temporis est quod mouetur, aeternitatis quod ex qua tempus nascitur, in eam resolui habet quod in vniuersum porrigitur. Qui & de verbo aeterno 43. AEternitas, inquit, inaduersabilis, immobilis & insolubilis; haec est ergo aeternitas, quae nec coepit esse nec desinit, quae fixa immutabili lege currendi sempiterna commotione versatur, oriturque & occidit alterius saepe per membra, ita vt variatis temporibus, his, de quibus occiderat, membris oriatur. Pro isto autem dicto plenius exponendo, & melius cognoscendo, aduertendum quod scribit super eiusdem 34. dicens, quod solus Deus est immobilis, nisi aliquis audeat dicere ipsius commotionem esse in aeternitate; sed magis & ipsa: immobilis aeternitas, in qua omnium temporum agitatio remaneat, & ex qua omnium temporum agitatio sumit exordium; Deus ergo stabilis fuit, semperque similiter cum eo aeternitas; itaque quamuis sit aeternitas stabilis, immobilis, atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper vocatur agitatio, itaque mobilitas ratione temporis vertitur, efficitur vt ipsa aeternitas immobilis quidem sola, per tempus in quo ipsa est, & est in eo omnis agitatio, videatur agitari, sic efficitur vt aeternitatis stabilitas moueatur, & temporis mobilitas stabilitas fixa fiat lege? currendi; sic & Deum agitari credibile est in se ipsum eadem immobilitate: stabilitas enim ipsius in magnitudine est immobilis agitatio: ipsius enim magnitudinis immobilis lex est; hoc ergo quod est tale quod non subijcitur sensibus, in¬ definitum, incomprehensibile, inestimabile est; nec sustineri etenim nec fieri, nec indagari potest. Vbi enim & quomodo, & vnde aut quando, aut quale sit incertum est. Fertur enim in summa stabilitate, & in ipso stabilitas sua, siue Deus, siue aeternitas; siue vterque siue alter in altero, siue vterque in vtroque sunt: Propter quod aeternitas sine definitione est temporis. Stab litas enim vtpote defixa quod sustinere quae agitabilia sunt, possit beneficio firmitatis, merito obtinet principatum; Omnium ergo quae sunt primordia Deus est & aeternitas: Mundus autem quod sit mobilis non habet principatum; Praeuenit enim mobilitas eius stabilitatem suam in lege agitationis sempiternae habendo immobilem firmitatem. Post quem Plato, & quidam Platonici de aeternitate, aeuo, & tempore disserebant: Vnde Plato I. Timei 9. vtens aeuo pro aeternitate sic ait, Dies & noctes & menses & annos, qui ante coelestem exornationem non erant, tunc nascente mundo iussit existere, quae omnia partes sunt temporis, nosque haec cum aeuo assignamus eidem solitariae naturae, non recte partes indiuiduae rei fingimus. Dicimus enim fuit, est, erit; At illi solum esse competit iuxta veram sui certamque rationem, fuisse vero deinceps & fore non comperit; haec quippe geniturae temporis propria. Motus enim sunt, vnus praecuntis, alter imminentis non aeui sed temporis; eui quippe masio perpetua immutabilis; ergo neque iunior, nec senior, nec fuit, nec erit, nec patietur aliquid horum quae sensilis natura patitur, sed haec omnia vices sunt temporis imaginantis aeuum. Apud quem insuper eadem aeternitas aliquoties saeculum nuncupatur: Vnde Auerroes super i de Coelo & Mundo 100. vbi transtatio quam exponit habet saeculum, dicit ita, Plato nominabat illud quod fuit antequam tempus fuisset, saeculum, quia tempus est nouum apud ipsum, & intendit per seculum, esse terminans omnia entia, quod fuit ante tempus. Quos & Aristot subsecutus I. de Coelo ioo aeternitatem bifariam diuidit & distinguit, ponens vnam vitae cuiuslibet periodum naturalem, alteram vero a semper esse, scilicet vniformiter & immutabiliter, nominatam immortalis diuini, scilicet Dei secundum suam substantiam, & omnem dispositionem intrinsecam intransmutabilis & penitus immortalis: nam quodlibet transmutatum saltem intrinsece secundum aliquam dispositione necessario moritur secundum illam, scilicet quam amittit; Vnde sic ait, Hoc nomen diuine enuntiatum est antiquis. Finis enim continens id, qd. vniuscuiusque vitae tempus, cuius nihil est extra secundum naturam, aeternum vniuscuiusque vocatum est; secundum eandem autem rationem, & totius coeli finis, & omne tempus: & infinitatem continens perfectioni, aeternum est, a semper esse sumens denominationem immortalis & diuinus; vnde & alijs communicatum est, his quidem clarius, his autem obscurius esse & viuere: Etenim quemadmodum in encidijs phismatibus circa diuina multoties declaratum est rationibus qd. diuinum intransmutabile necessarium esse primum & summum, qd. sic habens testificatur dictis. Neque n. aliud est quod mouebit; illud enim vtique erit diuinius; neque habet prauum nihil neque indigens eorum quod ipsius bonorum nullo est; hae autem tres causae Philosophi sunt notandae. Notandum similiter quod vbi transtatio noua dicit, quod aeternum sumit denominationem a semper esse, transtatio, quam Auerroes exponit, sic dicit, hoc nomen deriuatur a suo actu, quoniam semper est. Vnde potest elici, quod esse est quoddam agere, seu actio quaedam entis, sicut viuere, & vita viuentis, sicut 18. secundi fuerat declaratum: vnde & vlterius aduertendum, quod sicut secundum Philosophum 4. phys. Tempus fluxibile sequitur fluxibilem actionem, sciliet motum coeli; sic aeternitas stabilis sequitur stabilem actionem, scileesse Dei, & ab ipsa quodammodo deriuatur, defluit & emanat. Sicut enim punctus fluens lineam, & instans tempus; sic & Deus instans stabilssimum per actum suum veluti quendam fluxum videtur aeternitatem causare, & hoc maxime apud cognitionem humanam, quae secundum Philosophum in de memoria & reminiscentia, non sit sine continuo, nec sine ratione temporis atque motus, licet in Deo nullus sit fluxus mutabiliter. aut temporaliter successiuus. Ex his autem videtur aeternitatem posse sic breuiter definiri; Aeternitas est mensura impartibiliter & immutabiliter permanens actus similiter permanentis. Ratio generis & differentiarum non latet. Vnde & patet aeternitatem praecedere tempus secundum naturam; Est enim passio prioris secundum naturam; Esse namque Dei & actus ipsius prior est naturaliter motu Coeli, sicut & Deus est naturaliter prior Coelo, & quia hoc & ille causatur a Deo, sicut secundum & quartum primi monstrant: Vnde Philosophus 5. Metaphys. 16. Priora, inquit, dicuntur priorum passiones, vt rectitudo leuitate; haec enim linea secundum se passio est, illud vero superficiei. Per eadem etiam videtur posse exponi illud Exod. 15. Dominus regnabit in aeternum, & vltra. Si enim aeternum primo modo sumatur, verum est plane; si secundo, sic adhuc est Dominus quoquomodo aeternitate superior, & ipsam transcendit, sicut causa, originans & principans suum causatum, originatum & principiatum: ab ipso namque vtcunque causaliter, originaliter. & principialiter deriuatur; quare & propositio secunda de Causis sic ait, Omne esse, superius, aut est esse superius aeternitate & ante ipsam, aut cum aeternitate, aut post aeternitatem & supra tempus. Nec reputo negligendum pro intellectu Scripturae frequenter, quod vbi transtatio noua habet aeternum, transtatio, quam Commentator exponit, habet quandoque saeculum saeculorum, quandoque saeculum, quandoque saeculum saeculi, quandoque saecula: Plato vero quandoque aeternitatem aeuum appellat; vnde videtur, ista realiter esse idem. Quibus & concorditer Augustinus super illud Psalmi 105i. AI35i. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius, dicit quod hoc verbum Graecum, dt vr alsias interpretari potest in saeculum, & similiter in aeternum. Qui & super illud Psalmi 10i. in generatione & generationem, vel sicut ipse habet, In generatione generationum anni tui, dicit quod per hoc verbum, in saecula saeculorum, solet in Scripturis sanctis aeternitas designari. Qui & super illud Psalmi 130. Speret Israel in Domino ex hoc nunc & vsque in saeculum, vtramque trassationem & distinctionem Philosophi sententialiter approbans, ita dicit; Quod scribitur Graece, at &o autas an auir, hoc expositum est, ex hoc nunc & vsque in saeculum. Sed non semper saeculi nomen significat hoc saeculum, sed aliquando aeternitatem, quia aeternum duobus modis intelligitur; vsque in aeternum, hoc est autem semper sine fine, aut quousque veniamus ad aeternitatem; hoc ergo quomodo intelligendum est, quousque perueniamus ad aeternitatem speremus in Dominum Deum, quia cum venerimus ad aeternitatem iam spes non erit, sed res ipsa erit. Amplius autem 24. Philosophorum, 24. definitionum de Deo nona sic ait, Deus est, cui soli praesens est, quicquid eius temporis est, tempus Dei aeternitatem eius appellans. Inter omnes autem Philosophos, quos memini me vidisse, Boetius familiatis Philosophiae alumnus 5. de consolatione; prosa ultima vtilitatem cognitionis aeternitatis, & proprietatem eius praedictas clarius exprimendo sic ait; Deum aeternum esse cuctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid igitur sit aeternitas consideremus; haec enim nobis naturam pariter diuinamque scientiam patefecit; aeternitas est igitur interminabilis vitae tota simul & perfecta possessio, quod ex // collatione temporalium clarius liquet. Nam quicquid viuit in tempore, id praesens a praeteritis in futura procedit; nihilque est in tempore constitutum, quod totum vitae suae spacium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit, hesternum vero iam perdidit, in hodierna quoque vita non amplius viuitis, quam in illo mobili transitorioque momento. Quod ergo temporis patitur conditionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit vnquam esse nec desinat, vita eius cum temporis infinitate protendatur. nondum tamen tale est, vt aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul infinitae licet vitae spacium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum habet, transacta iam non habet; quicquid igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam possidet absit, nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur, idque necesse est & sui compos praesens sibi semper assistere, & infinitatem mobilis I temporis habere praesentem. Hunc enim vitae immutabilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri & praeteriti quantitatem; & cum totam pariter vitae suae pl.. udinem nequeat possidere, hoc ipso quod quoquomodo nunquam esse desinit, illud quod implere atque exprimere non potest, aliquatenus videtur aemulari, alligans se ad qualemcunque praesentiam huius exigui volucrisque momenti, quae quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscunque contigerit id praestat vt esse videatur; quoniam vero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit, eoque modo factum est, vt continuaret eundo vitam, cuius plenitudinem complecti non valuit permanendo. Itaque si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequentes, Deum quidem aeternum, mundum vero dicamus esse perpetuum. Cui & concordanter Anselmus Monolog. 24. ait, "Summam substantiam constat sine principio, E & sine fine esse, nec habere praeteritum aut futurum, nec temporale, hoc est, labile praesens, quo // nunc vtimur, quoniam aetas siue aeternitas eius, quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis & sine partibus est. Nonne ergo semper, quod videtur designare totum tempus, multo verius, si de illa dicitur, intelligitur significare aeternitatem, quae sibi ipsi nunquam est dissimilis, quam temporum varietatem, quae sibi semper in aliquo est non similis? Quare si dicitur semper esse, quoniam idem est illi, esse & viuere, nihil melius intelligitur quam aeterne esse vel viuere, id est, interminabilem vitam perfecte simul totam obtinere, videtur enim eius aeternitas esse interminabilis vita simul perfecte tota existens". Istam similiter praesentaneam & vniformem semper instantiam aeternitatis praedictam ostendit Propheta Psalmo 83¬ Melior, inquiens, est dies vna in atrijs tuis super millia, quasi dicat, in atrijs tuis est tantummodo dies vna, non multae vnico tantum modo, & ideo indiuisibiliter semper instans. Haec etiam vna dies potest dici similiter dies multi, & etiam anni multi: Vnde Iob. 10. Nunquid sicut dies hominis dies tui, & anni tui sicut humana sunt tempora? Et infra 36. Numerus annorum eius inaestimabilis: Et Psalmo 76. Cogitaui dies antiquos, & annos aeternos, in mente habui: Et Psalmo. 10I. Tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient. Potest & simili ratione dici singulariter & pluraliter omne tempus, & omnia tempora; singulariter omne tempus, quia singulariter & indiuisibiliter omni tempori coexistit, & aequiualet existendo; & pluraliter omnia tempora, quia omnibus temporibus stabiliter coexistit & aequiualet existendo: Potest etiam dici maior quolibet tempore etiam infinito, si secundum Aristotelem supponatur quod quolibet tempore superior est & prior, sicut superius est ostensum, nec quicquam ibi sicut in fluxibili tempore defluit, vel ausertur, sed stabiliter permanet totum simul. Verum licet aeternitas possit metaphorice omne tempus & omnia tempora nuncupari, potest tamen & instans figuraliter nominari, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo secundo, Cog nouit Dominus omnem scientiam, & inspexit in signum aeui: Imo & verius instans quam tempus vel tempora, quia insuccessibiliter, impartibiliter, immutabiliter eadem numero semper instat. Vt autem intellectum praedictum Sacrae Scripturae per sacros testes confirmem, Ecce Augustinus super illud Psalmi octogesimi tertij allegatum Contemnant, inquit, homines millia dierum, desiderent vnum diem, qui non habet ortum & occasum, vnum diem, diem sempiternum, cui non cedit hesternus, quem non vrget crastinus. Qui & 3. De libero arbitrio. vlt. eandem autoritatem exponens, Millia, inquit, dierum in temporis mutabilitate intelligantur, vnius autem diei nomine incommutabilitas aeternitatis vocetur. Qui etiam I. Confess. 6. Non mutaris, neque peragitur in te hodiernus dies, quoniam anni tui non deficient; Anni tui hodiernus dies. Quam multi nostri iam dies & patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt? Et ex illo acceperunt modos vtcunque exstiterint, & transibunt adhuc alij & accipient, & vtcunque existent; tu autem idem ipse es, & omnia crastina atque vltima, omniaque hesterna & retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat? Gaudeat & ipse, dicens, quid hoc est gaudeat? Et sic & amet non inueniendo inuenire potius, quam inueniendo non inuenire te. Idem etiam super illud Psalmi. I0r. In generatione & generationem anni tui; Qui, inquit, anni tui? Qui, nisi qui non veniunt & transeunt? Qui, nisi qui non ideo veniunt vt non sint? Omnes enim dies in hoc tempore ideo veniunt vt non sint, omnis hora, omnis mensis, omnis annus; Nihil horum stat, Antequam veniat, erit, cum venerit, non erit; Illi ergo anni tui aeterni, Anni tui, qui non imutantur, in generatione generationum erunt. Non enim aliud anni Dei, & ahud ipse, sed anni Dei aeternitas Dei est; aeternitas Dei ipsa eius substantia est, quae nihil habet mutabile vbi nihil est praeteritum, quasi iam non sit, nihil est futurum, quasi nondum sit; Non est ibi nisi est, Non est fuit & erit, quia & quod fuit iam non est, & quod erit nondum est, sed quicquid ibi est: non nisi est. Et infra super illud, Anni tui non deficient, Speremus, inquit, venturos nos ad hos annos stantes, in quibus non circuitu Solis peraguntur dies, sed manet quod est sicuti est, quia hoc solum vere est. Beatus quoque Gregorius 16. Moral. 16. super illud Iob. vicesimo quarto. Qui autem nouerunt eum ignorant dies eius; Quid, inquit, dies Domini nisi ipsa aeternitas appellatur? Quae nonnunquam vnius dici permutatione exprimitur, sicut scriptum est, Melior est dies vna in atrijs tuis super millia; Nonnunquam vero pro sua multitudine dierum multorum appellatione significatur, de quibus scriptum est, In saeculum saeculi anni tui. Nos itaque intra tempora voluimur per hoc quod creaturae sumus; Deus autem, quia Creator est, omnia aeternitate sua tempora nostra comprehendit. Qui & supra 9. Moral. 26. super illud Iob. decimo, Nunquid sicut dies hominis, dies tui &c. Dies, inquit, & anni hominis a diebus & annis discrepant aeternitatis, quia vitam nostram, quae in tempore incipit, dum intra sinus sui latitudinem format, aeternitas deuorat, cuius nimirum immensitas, quia vltra citraque super nos tenditur, sine inchoatione & termino eius aeternum esse dilatatur, eique nec transacta praetereunt, nec adhuc ventura, quasi quae non appareant, desunt, quia is, qui semper esse habet, cuncta sibi praesentia conspicit, cumque aspiciendo post & ante non tenditur, nulla intuitus mutatione variatur. Eandem quoque proprietatem aeternitatis insinuat Anselmus de Concor. 3. & 4. sicut vicesimum septimum huius allegat. De qua & Robertus Lincolniensis de libero arbitrio 8. dicit, quod aeternitas est in fine simplicitatis omni instanti simplicior: Haec etiam de aeternitate praemissa omnes Doctores veteres & moderni vnanimiter profitentur.
Corollarium
COROLLARIVM. Corollarium, quod vnicum & idem est instans & immutabile penitus in tota aeternita¬ te, & quod tota aeternitas non est multiplicior neque maior suo instanti, nec instans aeternitatis ipsa simplicius, neque minus, quare & quod idem est realiter aeternitas & suum instans. Amplius autem & quod his nequaquam obstantibus dicitur aeternitas tota, magna, longa, etiam infinita, fuisse quoque, esse, & fore; aliquid insuper in ipsa fuisse, esse, & fore: quamobrem & quod de Deo & actu eius intrinfeco dicitur, transumptiue fuit, est, & erit; de actionibus tamen eius extrinsecis proprie temporaliter dicitur fecit, & facit, & faciet.
EX his autem euidenter infertur quod vnicum & idem est instans immutabile penitus in tota aeternitate, & quod tota aeternitas non est multiplicior neque maior suo instanti, nec instans aeternitatis ipsa simplicius neque minus, quare & quod idem est realiter aeternitas & suum instans: amplius autem & quod his nequaquam obstantibus dicitur aeternitas tota, magna, longa, etiam infinita; fuisse quoque, esse, & fore; Aliquid insuper in ipsa fuisse, esse, & fore: quamobrem & quod de Deo &e actu eius intrinseco dicitur transumptiue, fuit, est, & erit; de actionibus tamen eius extrinsecis proprie temporaliter dicitur, fecit, facit, & faciet. Prima pars huius corollarij sequitur euidenter, cum secundum prius ostensa in eternitate semper instante stabiliter nulla sit mutabilitas, nec diuersitas aliqualis; Secunda sequitur ex eisdem, & ex prima; Tertia sequitur ex secunda; Quarta infertur ex secunda & tertia. Si enim aeternitas & suum instans non essent idem realiter, differrent sicut tempus & suum instans; quare & haec esset multiplicior atque maior, illud vero simplicius atque minus. Quinta similiter sequitur ex praemissis; aeternitas namque coexistit toti tempori, magno, longo, etiam secundum Aristotelem, infinito; quare & ab ipso huiusmodi denominationes transumptiuas admittit. Sexta quoque sequitur ex hac quinta, & probatur similiter sicut illa. Septima // etiam infertur ex sexta & per ostensionem illius. Octaua vero pars eius potest inferri exsexta. Huius autem transumptionis causa est, quia non habemus verbum significans proprie aeternitatis stabilem mansionem, quare necessario cogimur transferre secundum similitudinem qualemcunque verba nostra temporalia secundum differentias quaslibet temporales ad I aeternitatem & Deum aeternum, actusque suos intrinsecos coaeternos, quia omni tempori coexistunt, nec vlli tempori defuerunt aut desunt, vel deerunt in futuro. Huic autem testimonium perhibet Anselmus de Concord. 3. Propositum, inquiens, secundum quod vocati sunt Sancti in aeternitate, in qua non est praeteritum vel futurum, sed tantum praesens, immutabile est in aeternitate: non enim fuit aliquid, aut erit aliquid, sed tantum est. Quamuis autem ibi nihil sit nisi praesens, non est tamen illud praesens temporale, sicut nostrum, sed aeternum, in quo tempore cuncta continentur. Siquidem quemadmodum praesens tempus continet omnem locum, & quae in quolibet loco sunt; ita aeterno praesenti simul clauditur omne tempus, & quae sunt in quolibet tempore. Cum ergo ait Apostolus, quia Deus Sanctos suos praesciuit, praedestinauit, vocauit, iustificauit, magnificauit; nihil horum prius aut posterius apud Deum est, sed omnia simul aeterno praesenti sunt intelligenda: Habet enim aeternitas suum simul in quo sunt omnia, quae simul sunt loco & tempore, & quae sunt in locis diuersis vel temporibus. Vt autem ostenderet indem Apostolus non illa verba se pro temporali significatione posuisse, illa etiam, quae futura sunt, praeteriti verbo temporis pronuntiauit: Nondum enim quos praesciuit adhuc nascituros, sic iam temporaliter vocauit, iustificauit, magnificauit; Vnde cognosci potest eum propter indigentiam verbi significantis aeternam praesentiam vsum esse verbis praeteritae significationis, quoniam quae tempore praeterita sunt, ad similitudinem aeterni praesentis omnino immutabilia sunt. Nonne & de spiritu sancto voce veritatis veraciter dicitur, Quaecunque audiet, loquetur, Ioh. 16? Super quod Augustinus part. 2. super Iohan. homilia 45. seu nonogesima nona totius sic ait; Nec moueat, quod verbum futuri temporis positum est; Non enim dictum est quaecunque audiuit, sed quaecunque audiet loquetur; Illa quippe audientia sem¬ piterna est, quia sempiterna scientia; in eo autem quod sempiternum est, sine initio & sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur siue praeteriti, siue praesentis, siue futuri, non mendaciter ponitur. Quamuis enim natura illa immutabilis & ineffabilis non recipiat fuit & erit, sed tantum est; ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest, & ideo illi tantum conueniat dicere, Ego sum qui sum, & dices filijs Israel, qui est misit me ad vos; tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas, & nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, & fuit, & erit, & est; Fuit in praeteritis saeculis, Est in praesentibus, Erit in futuris: Fuit, quia nunquam defuit; Erit, quia nunquam deerit, & quia semper est; neque enim velut qui iam non sit cum praeteritis, occidit, aut cum praesentibus, velut qui non maneat labitur, aut cum futuris velut qui non fuerat orietur; proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cuiuslibet temporis verba: semper itaque audit Spiritus Sanctus quia semper scit, ergo &es sciuit, & scit, & sciet, ac per hoc & audiuit, & audit, & audiet. Cui & concordanter Gregorius 23. Moral. super illud Iob 33. Semel loquetur Deus, sic dicit: Quod autem non ait, locutus est, sed loquetur, non videlicet tempus praeteritum, sed futurum ponens, liquet omnibus, quia Deo tempus nec praeteritum congruit, nec futurum: tanto ergo in eo quo dlibet tempus ponitur libere, quanto nullum vere; neque enim quodlibet libere dici poterit, si saltem vnum proprie diceretur; inde itaque dici in Deo tempus audacter quodlibet licet, vnde in eo dici proprie nullum licet. Vltima autem pars huius sequitur manifeste: Nam sicut actus Dei intrinsecus aeternus mensuratur aeternitate seu eius instanti, sic actio eius extrinseca temporalis rebus temporalibus, tempore, temporisue instanti, sicut & actio creaturae.