Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 4
Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouetCAP. IIII. Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet: habet Corollarium quatuor partium.
IStis autem praecognitis, ignorari non potest, qualibet creatura mouente Deum necessario commouere; Minus enim est existere quam mouere: Aliqua enim existunt, quae non mouent, & quae mouere non possunt; sed quicquid mouet existit; & per secundum huius, nulla creatura per se potest existere, quare nec per se mouere sufficit sine Deo. Item per tertium huius nulla creatura potest per se producere vllum motum, nec per secundum, seruare productum; Deus ergo requiritur tanquam necessarius coadiutor. Omnes insuper rationes, aut fere, & Autoritates quamplures pro conseruatione, & factione diuina rerum adductae, possunt & pro commotione eius adduci, mutatis terminis prout decet. Amplius autem sicut est in minori mundo, sic videtur esse in maiori mundo; sed in minori mundo scilicet in homine, vel animali, sic est quod omnis motus eius, secundum quod huiusmodi, prouenit a principio suo formali & essentiali scilicet Anima, sicut patet 20. de Anima 37. ergo omnis motus in majori Mundo proueniet a suo tali principio, scilicet ipso Deo; & haec videtur responsio Aristotelis in de Mundo, II. sicut patet in illa longa Autoritate tertio huius scripta; quare & nententiam istam tenet, & infra, cap. 13. ostendit eandem sententiam per similem rationem; Dicit enim, ipse immobilis cuncta mouet & circumfert quo vult, diuersis idaeis & naturis, velut, inquam, & ciuitatis lex immobilis ens disponit, in animabus vtentium anima quae secundum ciuilitatem; & hoc ostendit quasi inductiue per singula opera ciuitatis; & concludendo, Sic, inquit, existimandum est vtique & de maiori ciuitate, de Mundo dico: Lex enim nobis aeque declinans Deus. Adhuc autem est // illa sententia praemissa, ponens Deum animam magni mundi; & Auicennae 9. Metaph. 1. dicentis, Coelum est Animal obediens Deo. Auerroes quoque super 12. Metaph. Comment. 39. ait declaratum ratione esse aliquod vnum aeternum valde nobile, et est illud quod mouet omne; hoc est igitur Deus. Item si creatura posset per se mouere vna specie motus, posset & omni; quare per se posset alterare, generare. & facere multa noua, quod capitulum proximum non permittit. Item omnis res habens formam non mouet nisi per eam, sicut Philosophia tota clamat; sed sicut secundum huius ostendit, Deus est forma omnis formae, et est actus substantialis qua omnis forma est id quod est, I quod patet ex eodem; Est ergo forma substantialis omnis formae; per hanc rationem probatur 2o de Anima, Animam esse formam animati: Ergo nulla forma mouet nisi per Deum; ergo nec aliquid formatum potest mouere nisi per illum. Itidem sic ad idem, Omne formatum mouens riouet per formam maxime sibi essentialem, et principalem, secundum quod est tale formatum, sed Deus est forma maxime essentialis, et principalis cuiuscunque formatis Quis enim Deo & creatura existentibus causis vnius causati in eodem genere causae tribuat Deo quod imperfectius est & minus? neque enim secundo huius praemissa hoc sinunt. Item Augustinus 22. de Ciuit. Dei 20. allegat a Cicerone talem definitionem Dei, Deus est mens quaedam soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens & mouens, ipsaque praedita nutu sempiterno, et hoc reperit in libris magnorum Philosophorum vt dicit, Item Deus est prima causa in genere causarum mouentium, sicut formalium, et finalium, sicut ostenditur 8. Phys. 12. Metaph. et a multis Philosophis multis locis, & ex secunda Suppositione potest haberi; sicut nulla causa posterior mouet nisi in virtute causae prioris, vt patet per primam Propositionem de Causis cum suo Comment. superius allegato, et quia primum in quolibet genere, est causa posterioris cuiustibet illius generis, sicut secundo huius praemissa testantur; Deus ergo necessario commouet cum omni mouente; alias insuper non posset asiqua via sumi a mouentibus inferioribus ad probandum aliquod primum mouens, contra Aristot 7. et 8. Phys. 12. Met. Alexandrum, Auerroem, Auicennam & ceteros Philosophos quasi omnes; quibus & Autores Theologici consentiunt in hac parte. Item Instrumentum non mouetur artificiose nisi ab artifice; omne autem mouens posterius est instrumentum primi mouetis; alias enim non esset naturaliter posterius eo, sed prius vel etiam coequeuum, vel extra omne ordinem penitus disparatum. Vnde dicit Boetius 4. de Consolatione Philosophiae prosa 6a Omnis generatio rerum, // cunctusque mutabilium naturarum progressus, & quicquid aliud aliquo mouetur modo, causas, ordiuem, formas ex diuina mentis stabilitate fortitur. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente percipiens, mouet operis effectum, & quod simpliciter, praesentarieque prospexerit, per temporales ordines ducit; Ita Deus prouidentia quidem singulariter, stabiliterque disponit facienda, fato vero, haec ipsa, quae diposuit, multipliciter, ac temporaliter administrat. Hoc etiam testatur Auerroes super De somno & vigilia, dicens: Quod causae futurorum non sunt determinati esse apud nos, sed apud naturam intellectiuam, a qua quaecunque recipit natura sensibilis, & a qua mouetur, sicut instrumenta mouentur a forma artificij; & ideo nullum indiuiduum essentialiter sit a natura, nisi per scientiam antecedentem, quoniam instrumentum artificis, sicut dicit Aristoteles, non monetur nisi secundum artificem. Ecce quod Auerroes commentator vniuersaliter ita sentit, & allegat Aristotelem ad hoc idem. Qui & super 12. Metaph. comment. 44. dicit; Quod primum mouens & mouentia inferiora multum assimilantur artificijs quae seruiunt sibi ad inuicem, & iuuant se ad inuicem erga vnum artificiale; & sunt illa, quorum quaedam sunt principantia alijs, & omnia reducuntur ad vnum artificium, & perficiuntur ab inuicem, & omnia reducuntur ad accipiendum omnia sua principia abartificio vniuersali continente ea, & ideo scientia proBria primi Dei, est sicut Philosophia prima, & scientia propria principiis quae sunt sub eo, est similis scientijs particularibus, quae sunt sub prima Philosophia, sicut dixit Nicomachus Peripateticus in sua prima Philosophia. Istam quoque sententiam Hermes plane: testatur De Verbo aeterno 14. sicut secundum huius praemisit. Vnde & Augustinus 6. De Trinit. vlt. Filius est ars quaedam omnipotentis & sapientis Dei, plena omnium rationum viuentium incommutabilium, & omnes vnum in ea, sicut ipsa vnum de vno, cum quo vnum ibi nouit omnia, Deus qui fecit per ipsam; Ipse enim est omnium artifex sapientiae 70. Confirmatur a si mili, quia per Philosophum 2. de Anima vbi prius; Omnia physica corpora animae instrumenta sunt; & cum Deus incomparabiliter excedat quamlibet animam, omnia sunt instrumenta ipsius. Artificium quoque Dei testari videntur expresse quaedam proximo huius praemissa. Quare & ille diuinus Esaias 29. & 45. vocat Deum figulum factorem & fictorem; hominem vero lutum, opus figmentum, & testam; quod sequens Apostolus ad Rom. 9. eisdem nominibus eos vocat. Dominus quoque per Esaiam 10. assimilat Senacherib Regem Assur virgae & baculo furoris, & securi in qua secat Deus, & serrae tractae a Deo, & virgae quam leuat Deus: vbi dicit Glossa; Sicut haec inanimata tantum sunt instrumenta, nihil per se facientia, sed per eum qui mouet ea; sic nec Senacherib per se, sed in Dei virtute operatus est. Hoc idem, de artifice scilicet, & instrumentis, testatur & Thomas de Aquino de fide, spe, & charitate 133. sicut secundum huius allegat. Amplius autem Augustinus 80. super Genesin. ad literam, ostendit diffuse, quod Deus mouet omnem creaturam spiritualem & corporalem, voluntariam, & aliam qualemcunque suis motibus vniuersis; vbi & 20. distincto opere diuinae prouidentiae bipartito, scilicet creationis, & administrationis, quo prouiuet toti vniuersitati & singulis creaturis, sic ait; Spiritus Creator mouet seipsum sine tempore & loco, mouet conditum spiritum per tempus sine loco, & mouet corpus per tempus & locum. Cui & concordanter Dionysiis de diuinis nominibus 4. loquens de bono & optimo quod in Deo laudatur, sic ait; Hoc vnum oprimum & bonum singulariter, est omnium multorum bonorum, & optimorum causale, & ex hoc omnes existentium essentiales subsistentiae, vnitates, discretiones, immutabilitates, alteritates, similitudines, dissimilitudines, societates contrariorum, distinctiones vnitorum, prouidentiae superiorum, vicissitudines aequiformium, conuersiones inferiorum omnium, semetipsis custoditiuae, & immutabiles habitationes, & collocationes; & iterum, omnium in omnibus propriae vnicuique societates, & compaginationes, & inconfusae amicitiae, & harmoniae vniuersitatis, & vniuersae concretiones insolubiles continentiae existentium non deficientes susceptiones faciendorum status omnes & motus, alij intellectualium, alij animarum, alij corporum. Status est enim omnibus & motus super omnem motum, & omnem statum, collocans vnumquodque in suimet ratione, & mouens in proprium motum. Vbi & consequenter ostenso, quomodo Angeli & animae mouentur circulariter, directe & oblique, subiungit; Horum igitur & sensibilium in vniuerso trium motuum, & multo prius vnoquoque mansionum, & stationum, & collocationum causale est, & continens, & ffinis, bonum & optimum, & super omnem statum & motum. Propterea omnis status & motus ex seipso, & per seipsum, & in ipsum, & propter ipsum. Etenim ex ipso, & propter ipsum, & essentia & vita omnis & mentis & animae, & omnes naturae, omnes coniunctiones, consummationes, termini, ordines, omnis essentia, omnis vir¬ tus, omnis operatio, omnis habitus, omnis sensus, omnis ratio, omnis intellectus, omnis illuminatio, omnis scientia, omnis summitas, & simpliciter omne en, ex bono & optimo est, & in bonum & optimum conuertitur, & omnia quaecunque sunt & fiunt, per bonum & optimum sunt & fiunt, & ad haec omnia videlicet & ab ipso mouentur & continentur, &c. secundo huius plenius recitata. Sanctus insuper Ierotheus in amatorijs hymnis suis, recordante Dionysio vbi prius, sic ait; Vna quaedam est simplex virtus seipsam mouens ad vnitatem quandam temperantiam? exoptimo, vsque ad existentium nouissimum, & ab illo iterum consequenter per omnia vsque optimum, & ex seipsa, & per seipsam, & ad seipsam, seipsam reuoluens, & in seipsam semper eodem modo reuoluta. Nonne & Sapiens idem docet, Omnibus, inquiens, mobilibus mobilior est sapientia; attingit autem vbique & cum sit vna, omnia potest, & permanens in se omnia innouat; Attingit ergo a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. Nonne & veritas ipsa dicit; Pater meus vsque modo operatur & ego operor, & veritatis Apostolus, in ipso, inquit, viuimus, & mouemur, & sumus.
Corollarium
Prima, Quod nihil potest quicquam mouere sine Deo idem per se & proprie com¬ mouente. Secunda, Quod nihil potest quicquam mouere sine Deo immediate idem mouente. Tertia, quod nihil potest quicquam mouere sine Deo idem mouente immediatius alio motore quocunque. Quarta, Quod nulla propositio tribuens quodcunque creatum cuicunque causae se¬ cundae, est immediata simpliciter.
VNde & sanis oculis repeto manifestum, quod nihil potest quicquam mouere sine Deo idem per se & proprie commouente, & sine Deo immediate idem mouente, imo & immediatius alio motore quocunque; immediate, inquam, & immediatius prout corollaria secundi & tertij exponebant. Et ex hoc corollario naturali manifeste consequitur aliud corollarium Logicale. Nullam scilicet propositionem tribuentem quodcunque causatum cuicunque causae secundae, esse immediatam simpliciter. Istud corollarium, naturale satis apparet ex praemissis in isto capitulo, iunctis corollarijs tertij, & secundi cum probationibus corundem: Quo secure supposito, corollarium Logicale faciliter demonstratur. Nam nulla propositio habens causam naturaliter mediantem inter eius extrema, quae scilicet sit causa naturaliter media inhaerentiae extremorum est immediata simpliciter, sicut primus posteriorum ostendit; quaelibet autem propositio talis est huiusmodi, sicut corollarium proximum naturale cum alijs corollarijs prioribus clare probat. Si quis autem respondeat cauillando, quod Deus omnia mota mouet, non tamen proprie, immediate, & per seipsum, sed tantum mediante alio, puta Coelo, vel quia fecit motorem, & rem motam, seu quia ipsa conseruat, aut quia permittit, siue non impedit, ab impedietibusue defendit, refelletur faciliter per praemissa, sicut secundum huius, & tertium similes // refellebat. Et si quis obijciat contra capitulum, quod tunc Deus latraret, comederet siliquas, mentiretur, furaretur, cum absurditatibus caeteris silendis potius quam dicendis, & contra Corollarium, quod Philosophus tam in Logica, quam in Philosophia multas propositiones huiusmodi esse immediatas affirmat: Dicendum, quod primum non procedit, quia illa verba non significant actiones huiusmodi absolute, scilicet tantum secundum id quod essentialiter sunt aut fiunt; sed cum quadam relatione ad creaturam, quatenus ab ipso profluunt & emanant. Pro secundo dicendum quod Philosophus in talibus loquitur, sicut Philosophus naturalis, scilicet de immediatione causae secundae, causae scilicet naturalis; & haec est immediatio secundum quid, quia tantum in genere creatorum; non autem de immediatione simpliciter, quae simpliciter omnem mediam causam priuat.