Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 5
Quod Deus non est mutabilis ullo modoOStenso igitur quod Deus est principium effectiuum cuiuslibet mutationis & motus, restat consequenter ostendere, quod Deus non est mutabilis vllo modo; hoc autem sequitur euidenter ex sexta parte Corollarij primi huius; & licet ibi videatur sufficienter ostensum; est tamen hic ex causa aliquibus rationibus & Autoritatibus amplius muniendum. Constat siquidem secundum praemissa tertio huius & quarto, quod Deus omnia facit & mouet; & in omni factione & motione est aliquis factor & motor infactibilis & immobilis, alioquin esset processus infinitus in eis contra Suppositionem secundam; quod & quaedam praemissa secundo huius testantur. Et quis dignius talis, quam p summus factor & motor; quod & quaedam 20. 30. & 40. huius praemissa testari videntur. Istam quoo; conclusionem propter rationem praemissam multi Philosophi, & Theologi contestantur. Praeterea si Deus esset aliquo modo mutabilis, non esset actus purissimus, contra secundam suppositionem, & tertiam partem Corollarij primi huius. Vnde & Philosophus I2. Metaphys. 3 8. Quoniam autem est mouens ipsum quidem immobile, actu ens, hoc non conuenit aliter se habere vllatenus. Vbi Auerroes, Illud quod mouet primum motum, cum sit non motum, quia est actus purus sine aliqua potentia, impossibile est vt habeat aliquam dispositionem ab ea quam habet. Item si Deus quomodolibet mutaretur, non esset summe vnus & simpliciter, neque summe necesse esse, contra ian suppositionem 2am partem, & alias Corollarij primi huius, & Philosophos & Theologos multis locis. Vnde Philosophus S Metaph. 6. distinguens necessarium, scribit ita; Primum & proprium necessarium quod i, simplex est; hoc enim non conuenit pluribus modis habere; quare nec aliter & aliter; Iam enim pluribus modis vtique haberet: Et 12. Metaphys. distinguens necessarium 38. sic dicit; Hoc autem non contingens aliter, sed simplex; ex tali igitur principio dependet coelum & natura: & Auicen. 1. Metaph. 6. Necesse esse per se est necessarium omnibus suis modis; & infra noni; 10. Necesse esse, per hoc est necesse esse, omnibus suis modis, quod non potest esse ei alia dispositio futura quae non erat. Item si Deus posset mutari, cur non posset mutari in peius; quomodo etiam nullatenus alio indigeret, contra ram Suppositionem, & partes Corollarij primi huius? Vnde & Hermes de verbo aeterno vlt. Nihil, inquit, deest ei, qui ipse est omnia, aut in eo sunt omnia; & Sixtus Pictagorieus in sententiolis suis ait, Deus quidem nullius eget; quare & Propheta Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges, Psalmo 15. & Apostolus; Hic coeli & terrae cum sit Dominus, non in manufactis habitat templis, nec manibus huma nis colitur indigens aliquo. Item tunc esset passibilis vt patet per se; quoniam omne mutari est pati; & sic arguit Auerroes super 5. Metaph. comment. 6. Si fuerit possibile mutare in aliam speciem, scilicet dispositionem aut modum, tunc natura eius erit de natura passibilis recipientis multas species, quod reputat impossibile; & ita videtur cum agere semper praestantius sit quam pati. Vnde Aristoteles 3. de Anima 19. Semper, inquit, honorabilius agens patiente, & principium materia; & 4. Eth. 1. virtutis magis est bene facere, quam bene pati; & August. 12. super Genesin ad literam 29. Omni modo, inquit, praestantior est qui facit, ea re, de qua aliquid facit; & idem probat 6. Musicae suae diffuse; & 83. quaest. 28. Omne, inquit, efficiens magis est quam id quod efficitur; & de immortalitate anime dicit idem: Item tunc mutaretur Lab alio, I vel saltem hoc posset, vt patet per Arist. 7. Phys. & Auerr. in comment. & Auicen. 1. Metaph. 3. qui volunt concorditer, quod omne quod mouetur, mouetur ab alio, & sic esset in potentia respectu alterius inferior & passiuus; quae omnia primae suppositioni, & tertic parti Corollarij primi derogant multum nimis. Et haec videtur ratio Algazel. 2. Met. dicto 9. Necesse esse, inquit, non potest permutari, quia non ab alio nec a seipso, quia nulla res agit aliquid in seipsa vllo modo. Arist. etiam 1o de Coelo 1I0. multas istarum rationum more suo breuiter comprehendens, sic ait; In Encidijs philosophismatibus circa diuina multoties declaratum est rationibus, quod diuinum intransmutabile necessarium esse omne primum & summum, quod sic habens testificatur dictis, neque aliud melius est quod mouebit; Illud enim vtique erit diuinius, neque habet prauum nihil, neque indigens eorum quod ipsius bonorum vllo est. Hoc idem satis multae Autoritates Philosophicae & Theologicae contestantur; Vnde Hermes de verbo aeterno ostenso 33. Deum mouere omnia coelestia & terrestria, superiora, & in feriora, temporaria ratione diuina lege conscripta 34. sic ait, Cunctis ergo ita se habentibus nihil stabile, nihil fixum, nihil immobile, nec nascentium, nec coelestium, nec terrenorum; sed solus Deus, & merito solus; Ipse enim in se est & a se; et circum se totus est plenus, atque perfectus, isque sua firma stabilitas est, nec alicuius impulsu, nec loco moueri potest, cum in eo sint omnia, et in omnibus ipse est solus. Quare & Aristoteles 12. Metaph. SI. Deus non transmutatur; In indignius enim transmutatio, et motus // quidam tale; et 9. Metaph. 2. Passibilitas est in deterius & corruptionis; vbi Auerroes, Omne quod patitur, aut patitur ad peius, aut patitur ad corruptionem; et 8. Phys. 36. et post diffuse ostendit Philosophus, Primum mouens non moueri omnino, quia neque essentialiter, neque accidentaliter vllo modo; vbi & 37. allegat Anaxagoram ponentem intellectum, qui est primum principium, necessario esse impassibilem, immixtum, & immobilem. Boetius quoque 3. de Consolatione Philosophiae prosa vltima allegat a Parmenide, diuinae forma substantiae rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat. Vnde & 24. definitionum 24. Philosophorum de Deo 19. ita dicit, Deus est semper mouens immobilis. Hoc idem Auicen. Algazel, Ammonius, Auerroes, & alij plures Philosophi pluries contestantur. Quod & Autoritas sacra docet; vnde Psalmo 43. Tu ipse Rex meus, & Deus meus; vbi Augustinus, Tu es ipse, non enim mutatus es; tempora mutata video, Creator temporum non mutatur, & Exod. 3. Ego sum qui sum; & Psalmo 10I. Mutabis eos & mutabuntur, tu autem idem ipse es. Glossa; tu autem qui dixisti Ego sum qui sum, idem ipse es, id est, immutabilis, & omnipotens; haec enim sunt ex te, per te, & in te; non tamen sunt quod ipse es, qui es mutans non mutatus, faciens non factus, mouens sed manens. Vnde & Num. 23. Non est Deus vt filius hominis vt mutetur Mala. 3. Ego Dominus, & non mutor. Iac. 2. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio; I. ad Tim. vlt. qui solus habet immortalitatem, id est, immutabilitatem; vnde beatus Augustinus I. de Trin. 1. sic dicit, Dictum est ad Mosen Ego sum, qui sum; et qui est misit me ad vos; sed cum esse aliquo modo dicatur & corpus & animus, nisi proprio quodam modo vellet intelligi, non id vtique diceret; & id quod ait Apostolus, qui solus habet immortalitatem, cum & Anima quodammodo immortalis esse dicatur, & sit, non diceret solus habet, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura, quoniam solius creatoris est. Hoc et Iacobus dicit, Omne datum optimum, & omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio. Hoc et Dauid, Mutabis ea & mutabuntur, tu autem idem ipse es, proinde substantiam Dei sine vlla sui commutatione mutabilia facietem, & sine vllo suo temporali motu temporalia creantem intueri, & plene nosse difficile est. Et 5. de Trin. 2. breuius docet idem, vbi vult quod solus Deus omnino mutari non potest; & subdit, Quod mutatur non seruat ipsum esse; & quod mutari potest, etiamsi non muretur, potest quod fuerat non esse, ac per hoc non illud solum quod non mutatur, verum illud quod omnino mutari non potest sine scrupulo occurrit, quod verissime dicatur esse. Et I. de doctrina Christiana penult. sentent. 37. Ille summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est. Idem vult 12. de Ciuitate Dei 1. 2. 3. & alijs locis multis. Quare & beatus Gregorius 18. Moral. 3I. super illud Iobi 28. Nec commemorabuntur in comparatione eius, Propheta, inquit, eiusdem incommutabilitatem essentiae contemplatus, ait. Omnia sicut vestimentum veterascent, & sicut opertorium mutabis eos, & mutabuntur; Tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient. Hinc ad Mosen dicitur, Ego sum, qui sum, & dices filijs Israel, Qui est, misit me ad vos. Solus quippe veraciter est, qui solus incommutabiliter permanet. Nam omne quod modo sic est, modo aliter est, iuxta non esse est; permanere enim in suo statu non potest; atque aliquo modo ad non est itur, dum ab eo quod fuerat semper ad aliud per momenta temporum ducitur. Hoc idem ostendit & Petrus 1. Sententiarum suarum dist. 8. & dist. 37. Autoritates Sanctorum copiosius allegando.
Corollarium
prima, quod Deus essentialiter & praesentialiter necessario est vbique, nedum in mun do, & in eius partibus vniuersis: Verumetiam extra mundum in situ seu vacuo imaginario infinito. Vnde & inimensus & incircumscriptus veraciter dici potest. Vnde & videtur patere responsio ad Gentilium & Haereticorum veteres quaestiones; Vbi est Deus tuus? & Vbi Deus fuerat ante mundum? Vnde & similiter clare patet, quod vacuum a corpore potest esse, vacuum vero a Deo nequaquam.
EX his autem verisimiliter, si vere veritas ipsa nouit, videtur corollarie inferendum, quod Deus essentialiter & praesentialiter est vbique, nedum in mundo, & in eius partibus vniuersis; verumetiam extra mundum in situ seu vacuo imaginario infinito; Vnde & immensus & incircumscriptus veraciter dici potest, quanquam dicatur immensus, & incircum scrip tus etiam alia ratione. Vnde & videtur patere responsio quaedam clara ad gentilium & hae reticorum veteres quaestiones, quas a fidel bus quaeritabant; Vbi est Deus tuus? &, Vbi Deus fuerat ante mundum? quorum vnum metrice sic quaesiuit, "Dic vbi tunc esset, cum praeter eum nihil esset?" Vnde & similiter clare patet, quod vacuum a corpore potest esse, vacuum vero a Deo nequaquam. Quod autem Deus necessario sit vbique in mundo, sequitur manifeste. Si enim in aliquo eius loco non sit, & potest esse in illo, cum per septimam partem primi sit omnipotens, hoc potest per motum, & non per motum creaturae, quia nunc est ibi creatura & continue prius fuit, quae, eadem ratione, qua alia creatura sufficit & suffecit ad existentiam Dei ibi, nec per motum sui, sicut capitulum ostendebat: Hoc idem ex Corollario secundi huius, & eius ostensione ostenditur euidenter. Pro secunda parte probanda suppono, quod A sit situs fixus imaginarius huius mundi, & Bsitus simul imaginarius extra mundum distans ab A& quod Deus moueat mundum ab A ad B, situans eum in B: tunc per primam partem huius, & per Corollarium secundi huius, & ostensionem ipsius, Deus nunc est in B, vel ergo prius fuit ibi vel non: Si fuit, eadem ratione prius fuit, & nunc est vbique imaginarie extra mundum; Si non, eadem ratione nunc non est in A, sed in B: Deus ergo prius fuit in A, & non in B: & nunc non est in A, sed in B omnino distante, ergo recessit ab A, & accessit ad B. ergo & localiter seu situaliter mouebatur, sicut & anima nostra mouetur ad corporis nostri motum Hic respondent quidam sequentes Philosophum, r. de Coelo, supponentes omnem motum localem necessario esse surium vel deorsum, vel circulatem, scilicet a medio, ad medium, vel circa medium: sed istum motum si poneretur, non esse aliquem praedictorum; quare & dicunt non esse possibile mundum sic moueri. Sed isti diuinam potentiam, imo omnipotentiam grauiter inutilant, & detruncant. Potuit quoque Deus in principio creauisse hunc mundum in B; cur ergo nunc non potest ponere illum in B2 Potest etiam nunc creare alium mundum in; cur ergo non potest ponere hunc mundum in B? Haec etiam responsio damnatur a Stephano Parisiensi Episcopo in haec verba: Quod Deus non potest mouere coelum motu recto; & est ratio, quia tunc relinqueretur vacuum. Nec ista responsio difficultatem euitat: Ponatur enim, quod Deus sine motu localicrent alium mandum in B, & annihilet istum mundum in A, & reuertitur difficultas. Alij etiam sequentes Philosopum, vt videtur, respondent dicentes; Nolr esse aliquem situm aut vacuum extra mundum; quare nec Deum ibi esse, nec posse mundum illuc monere. Sed hi habent dicere consequenter, Deum de omnipotentia sua nullatenus potuisse fecisse mundum maiorem in aliquo, nec minorem, quod eius omnipotentiam nimis restringeret, & nimium coarctaret. Habent etiam dicere, quod Deus necessario fecit mundum in A fitu, & quod ante mundum fuit A situs, & non alius. Sed cur iste, non alius? cur tantus, non maior, nec minor? vel enim hoc fuit a Deo, vel per se, non ab eo: Si a Deo, potuit & ab eo fuisse situs maior & maior, & alius, & alius sine fine, propter eius potentiam infinitam: Si autemper se, non ab eo, quae virtus? quae ratio? quae natura hund ei praecisum, & impertransibilem terminum inuiolabiliter limitauit? cum ille fitus imaginarius nullam naturam habeat positiuam, sicut nulius ignorat; alias etenim esset aliqua natura positiua, quae nec esset Deus, nec a Deo, cuius oppositum 2um. & 3um. huius docent. essetque coaeterna Deo, quod nullus recipit Christianus. Quare & Stephanus Parisiensis Episcopus damnauit articulum asserentem, quod multa sunt aeterna, nec Deus posset illa de¬ struere etsi vellet, quare & omnipotentia priuaretur. Ratio quoque horum militat contra cos: Si enim secundum Philosophum, & secundum suppositionem ipsorum vacuum esse non possit, nec situs imaginarius corpore non repletus, Mundus est aeternus, quod est haereticum, quod & negant, vel ante creationem ipsius erat situs eius imaginarius vacuus, nec corpore occupatus. Hanc etiam responsionem, & eius irrationalem rationem damnat Articulus recitatus: His igitur nequaquam obstantibus, videtur praemissam rationem procedere inoffense. Rursum Deus in principio creans mundum, & quamlibet partem eius, simul fuit cum Mundo, & qualibet parte eius: Nam sicut patet ex7o. Phys. 9. & post, & 2. de Anima 74. In omni motu, & in omni actione mouens & agens est simul cum moto & passoVnde & Augustinus homilia secunda, super illud Ioan. 1. In Mundo erat, & Mundus per eum factus est: Quomodo, inquit, erat in mundo? & respondet, quomodo Artifex regens quod fecit; Non enim sic fecit, quomodo facit Faber foris secus est arcam quam facit, & illa in alio loco posita est, cum fabricatur; & quamuis iuxta sit, ipse alio loco sedet qui fabricat, & extrinsecus est ad illud quod fabricat; Deus autem infusus Mundo fabricat, vbique positus fabricat, & non recedit aliquo, non extrinsecus quasi versat molem quam fabricat, praesentia maiestatis facit quod facit, praesentia sua gubernat quod fecit. Sic ergo erat in mundo, quomodo per quem mundus factus est. Vel ergo Deus prius natura fuit ibi, quam creauit ibi, & quam creatura fuit ibi, vel e contra: Si prius natura fuit ibi, hoc non fuit per creaturam, nec per creare, sed per seipsum & non nouiter, quia tunc per seipsum nouiter mutaretur; fuit ergo ibi aeternaliter per seipsum; quare & eadem ratione fuit aeternaliter per seipsum vbique in vacuo, seu situ imaginario infinito, & adhuc est vbique similiter extra mundum: Nec potest quis dicere quod e contra, prius natura est creaturam creari, quam esse hic vel ibi; & prius natura est Deum creare ibi, quam creaturam creari ibi. Haec enim est causa huius: & adhuc prius natura est Deum esse ibi quam creare ibi, sicut & prius natura, est, quam creet; sicuti & quodlibet aliud agens? Non enim quia Deus vel quodlibet aliud agens agit, ideo est; nec quia agit ibi, ideo est ibi, sed potius e contra. Ad idem, creato Mundo in hoc situ, Deus fuit hic, vel ergo nouiter vel aeternaliter; si nouiter, hoc fuit per aliquam mutationem vel motum in Deo, vel in alio, puta mundo; sed non per mutationem in Deo, sicut quintum ostendit; nec per mutationem in mundo, quia Deus prius natura fuit ibi quam mundus crearetur, vel quomodolibet mutaretur, sicut praecedentia manifestant. Non est ergo Deus nouiter factus ibi, sed aeternaliter funt ibi: quare & eadem ratione aeternaliter fuit, est, & erit vbique in situ imaginario infinito. Simili modo, & forsitan planiori potest idem ostendi, supponendo Deum creare aliquid puta A per aliquam distantiam extra coelum, sicut patet ex praemissis, quod potest; Potest enim mouere mundum ad alium situm distantem, potuitque creasse Mundum in situ distante, quare & adhuc potest ibi creare. Creet igitur ibi A. tunc Deus immediate agit ibi A, & conseruat, sicut praemissa hic, & in corollario secundi huius ostendunt. Est ergo Deus ibi immediate & essentialiter per seipsum; vel ergo prius natura est D ibi, quam Asit ibi, vel e contra, &c. sicut prius. Ad idem, Creato ibi A. Deus est ibi; vel ergo nouiter, vel aeternaliter, &c. sicut supra. Amplius autem, Deus est in situ Mundi, vel ergo ad hoc quod sit ibi indiget necessario creatura, quasi quodam innixorio seu reclinatorio fulcimento, seu fundamento ipsum sustinente ne cadat, ne defluat, ne potius euanescat, vel non sic indiget creatura; primum dici non potest propter praemissa, prius enim natura est Deus in situ cuiuslibet creaturae, quam ipsa creatura, sicut superius est ostensum, nec ipse sustinetur aut portatur a creatura, nec aliquo modo creatura innititur, sed e contra, sicut secundum huius ostendit. Deus etiam ante quamlibet creaturam in aliquo situfuit: Hoc enim eius perfectioni & sufficientiae infinitae, quam psupposito cum partibus sequentibus ei dedit, nimium repugnaret; Est ergo Deus fundamentum sine fundamento, in nullo scilicet priori fundatum, sed primum & originarium fundamentum omnium aliorum, cui omnia alia, quia de se instabilia, velut fundamento per se fixo, stabili, & immobili innituntur, a quo & iugiter sustinentur, & continue supportantur, sicut secundum huius multipliciter ostendebat: Non ergo e contra. Potest igitur Deus esse in situ quo voluerit, sine indigentia creaturae, & non nouiter, quia non per motum sui sicut quintum ostendit, ergo aeternaliter quiescendo. Deus ergo essentialiter per seipsum in omni situ vbique aeternaliter & immobiliter perseuerat. Praeterea perfectius est esse in aliquo situ vbique, & in sitibus multis simul, quam in vnico situ tantum; quapropter & spiritus qui hoc potest, perfectior est corpore quod non potest; sed Deus est spiritus infinite perfectus, sicut prima Suppositio & eius ostensio manifestant; hoc ergo ei conuenit infinite, & hoc sine indigentia creaturae, sicut superius est ostensum, & sine mutabilitate quacunque. Est ergo Deus necessario, aeternaliter, infinite vbique in situ ima¬ ginario infinito; vnde & veraciter omnipraesens sicut & omnipotens dici potest. Potest quoque simili ratione dici quodammodo infinitus, infinite magnus, seu magnitudinis infinitae. etiam quodammodo licet Metaphysice & improprie extensiue; Est enim inextensibiliter & indimensionabiliter infinite extensus. Infinitae namque magnitudini, & extensioni imaginariae, & cuilibet parti eius totus simul plenarie coexistit; quare & similiter dici potest; Immensus enim non mensus, nec mensurabilis vlla mensura, & incircumscriptus, quia non circumscribitur ab aliquo ipsum plenarie circundante; nec sic potest ab aliquo circumscribi, sed ipse omnia circumscribit, continet, & circundat. Vnde & Sixtus Pictagoricus in sententiolis suis ait; Magnitudinem Dei non inuenies, etiamsi pennis volare posses. Huic autem sententiae attestatur secunda 24. definitionum de Deo, a 24. Philosophis positarum, quae dicit, Deus est sphaera infinita, cuius centrum est vbique & circumferentia nusquam; & 18. Deus, inquiens, est sphaera, cuius tot sunt circumferentiae, quot puncta; & ioa ita dicens, Deus est, cuius posse non // numeratur, cuius esse non clauditur, cuius bonitas non terminatur. Hanc quoque sententiam Autoritates Theologicae testari videntur: Dicit enim Salomon loquens Deo; Coelum & Coeli Coelorum te capere non possunt. 3. Regum 8. & 2. Paralipom. 6. Coelum & Coeli Coelorum te non capiunt. Cui & concordat Ecclesiae canens ita: Sancta Dei genitrix quae digne meruisti concipere quem totus orbis nequiuit comprehendere &c. & rursum: "Virgo Dei genitrix, quem totus non capit orbis, In tua se clausit viscera factus homo." Quare & Hieronymus ad Marcellam de quinque quaestionibus, Epistola 96. respondendo ad vltimam, Non ambiges, inquit, sic in Dominico corpore habitasse Deum verbum, vt & in patre esset, & coeli circulum clauderet, atque in omnibus infusus esset, & circumfusus, idem vt cuncta penetraret interior, & contineret exterior. Stultum est ergo illius potentiam vnius corpusculi paruitate finiri, quem non capit Coelum, & tamen qui vbique erat, etiam in filio hominis totus erat. Dicit quoque Baruc. 3. O Israel, quam magna est domus Domini, & in gens locus possessionis eius; magnus & non habens finem, excelsus & immensus. Vnde & Propheta, magnus Dominus & laudabilis nimis, & magnitudinis eius non est finis Psalmo I44. Et IobII. loquens de Deo sic ait, Excelsior Coelo est & quid facies, profundior inferno, & vnde cognosces; longior terra mensura eius, & latior mari. Super quod Gregorius 10. Motal. 8. dicit, quod Deus transcendendo omnia concludit; qui & infra 16i libri 12. super illud Iob 23. Si ad orientem iero, non apparet &c. Creator, inquit, omnium in parte non est, quia vbique est, & tunc minus inuenitur, quando is qui totus vbique est, in parte quaeritur. Incircumscriptus namque spiritus omnia intra semetipsum habet, quae tamen & implendo circundat, & circundando implet, & sustinendo transcendit, & transcendendo sustinet. Augustinus etiam 9. de diuinitatis Dei essentia dicit, quod solus Deus est incircumscriptus, immutabilis & immensus: & addit, de cuius immensitate in libro Beati Iob scriptum est, Excelsior Coelo est, &c. superius recitata: Qui & 8. super Genesin ad literam 33. dicit quod Deus nullo est locorum vel interuallo, vel spacio, incommutabili, excellentique potentia, & interior omni re, quia in ipso sunt omnia; & exterior omni re, quia ipse est super omnia. Nonne & hoc est, quod Propheta, licet obscure, insinuare videtur; Quis, inquiens, mensus est pugillo aquas, & coelos palmo ponderauit? Es. 40. quasi diceret, Nonne Deus? Et Dominus per Prophetam, Coelum sedes mea, terra scabellum pedum meorum, Esaiae vlt. Quare & Gregorius secundus super Ezechielem, homilia quinta; Deus, inquit, vbique est, & vbique totus est; Ait enim, Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum; & de ipso scriptum est, Qui Coelum metitur palmo, & terram pugillo concludit; ex qua re necesse est, quod is qui Coelo vt sedi praefidet, super & intus est; & qui coelum palmo metitur, & terram pugillo concludit, exterius superius, & inferius est. Vt ergo indicaret omnipotens Deus interiotem se esse, & superiorem omnibus, Coelum sibi sedem esse perhibuit; vt vero se ostenderet omnia circundare, coelum meriri palmo, & terram se asserit pugillo coneludere. Beatus insuper Augustinus 7. confess. 5. vniuersam creaturam comparans creatori, sic ait; Fecit vnam massam grandem, distinctam generibus corporum, creaturam tuam, siue reuera quae corpora erant, siue quae ipse pro spiritibus finxeram; & eam feci grandem, non quantum erat quod scire non poteram, sed quantum libuit, vndique versum, sane finitam, te autem Domine ex omni parte ambientem, & penetrantem eam, sed vsquequaque infinitum, tanquam si mare esset vbique & vndique per immensa infinitum solum mare, & haberet intra se spongiam quamlibet magnam, & finitam tamen, plena esset vndique spongia illa ex omni sua parte ex im¬ menso mari: sic creaturam tuam finitam, te infinito plenam putabam, & dicebam: Ecce A Deus, & ecce quae creauit Deus, & bonus Deus, atque validissime longissimeque praestantior. sed tamen bonus bona creauit; & ecce quomodo ambit atque implet ea. Nec debet obstare, quod Autoritates scripturae praemissae saepius exponantur ad alium intellectum: Quis enim ignorat sacram Scripturam virtute multiplici sancti Spiritus impregnatam, intellectum multiplicem continere, & parere multos sensus? His autem partibus huius Corollarij patefactis, residue patefient. Si quis vero contra possibilitatem motus totius mundi secundum rectum, de quo superius tangebatur, obijciat sententiam Philosophi prius tactam, videlicet quod omnis motus est a medio ad medium, vel circa medium huius mundi; dicendum quod loquitur de speciebus naturalium motuum naturalium corporum, & partium huius mundi. Et si quis adhuc eum obijciat vacuum reprobantem, dicendum, quod fortassis intelligit, quod vacuum non est necessario & naturaliter ponendum in mundo, nec etiam extra mundum, propter effectus, propter quos Pictagorici, Democritus & Leucippus & multi antiquiores Philosophi illud ponunt, scilicet propter motum localem, propter motum augmentationis & diminutionis, condensationis & rarefactionis, propter motum alterationis, & propter distinctionem entium ne sint vnum, seu propter respirationem coeli ab infinito vacuo extra ipsum, sicut patet 4.a Phys. 3. & 4. de coelo & mundo, 2. de Anima, alijs quoque locis. Quod & dupliciter poni videtur; vno modo tantummodo priuatiue, scilicet ipsa pura priuatio, seu carentia pura pleni; alio modo positiue & hoc adhuc dupliciter; vno modo vt esset tantum dimensio corporea a formis naturalibus separata, quasi esset corpus Mathematicum, seu ipsa sola quantitas a rebus naturalibus alijs separata; et sic 4. Phys. accipitur aliquando; alio modo vt haberet etiam virtutem actiuam, & secundum locum motiuam, vt patet 4. de Coelo. Definitur etiam apud eum vacuum aliquando, quod sit locus non repletus, natus autem repleri; Locus autem secundum eundem est vltimum, scilicet vltima superficies corporis continentis; tale autem vacuum non est extra Coelum; nec est ibi locus, aut situs natus repleri, secundum naturas rebus naturalibus institutas. Verum est tamen quod argumenta sua nequaquam de itrefragabili necessitate conuincunt, quin Deus posset de omni potentia sua absoluta facere vacuum vbi vellet in mundo, vel extra, quin etiam nunc de facto; Sit situs imaginarius vacuus extra mundum, vacuus, inquam, a corpore, & a quolibet alio praeter Deum, sicut praecedentia suaserunt. Sunt autem illa argumenta sua, sicut & plurima alia, quaedam probabiles argutiae, in materia naturali, & magis ad hominem contrarium profitentem, quam ad rem ipsam, quod nihilominus multum valet in scrutinio veritatis. Vnde & ipsemet 2. de Coelo 80. Videntur. inquit, vsque ad aliquid quaerere, sed non vsque quidem vbi possibile dubitationis. Omnibus enim modis hoc consuetum, non ad rem fieri quaestionem, sed ad contraria dicentem. Adhuc autem opponitur, quod si esset situs huiusmodi vacuus extra hunc mundum, esset possibile mundum alium ibi esse, contra eundem Philosophum I. de Coelo 76. & post, hoc multipliciter reprobantem. Sed quis conclusionem hanc negat aut dubitat, nisi fortassis qui & omnipotentiam Dei negat, aut dubitat; quod si quis fecerit, primae Suppositionis, & septimae partis Corollarij primi huius auxilio corrigetur. Argumenta autem Philosophi in hac parte, similia sunt alijs eius argutijs superius memoratis. Et siquis adhuc non desinat obuiare dicendo, si praemissa sint vera, necesse est Deum esse in hoc situ quocunque signato, quod videtur eius omnipotentiae infinitae. & libertati dignissimae plurimum contraire, imo & ipsum inuitum in carcere compedire irrecessibiliterque vincire. Sed aduertat obijciens, quod potest similiter obijci contra eum: Existentibus namque sitibus & situatis, locis & locatis realibus, necesse est Deum esse in quocunque illorum, necesse est similiter Deum esse in toto situ imaginario, & etiam in situ aliquo partiali; posset enim alias nusquam esse, quare & non esse. Non est. ergo hoc in Deo imperfectionis, illiberalitatis, aut impotentiae alicuius, sed potentiae infinitae. sicut & quod est necessario actus purus, quod necessario actualiter cogitat, & cognoscit quodlibet, licet vile, sicut etiam necessario generat, & hoc non filiam, sed filium, nec alium filium, neque multos, sed istum vnicum necessario absolute. Est ergo perfectionis & potentiae infinitae, quod Deus necessario sit vbique: Alias enim non esset summe perfectus & potens, quia non summe in actu, seu potius summus actus, sed potentialis & mobilis, quare & secundum aliquid imperfectus, sicut quintum huius plenius ostendebat. Haec autem nequaquam temerariae assertionis, sed sobriae inquisitionis gratia dicta sint pariter & accepta.