Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 6
Quod Deus habet distinctam scientiam omniumIS ita constantibus, certum est Deum habere scientiam omnium presentium, praeteritorum, & similiter futurorum summe actualem, & particularem, distinctam & certam. Hoc autem ex nona parte Corollarij primi huius lucescere quis non videt? quod tamen adhuc ex causa aliquibus rationibus & testimoniis nequaquam inutile plenius confirmare. Deus igitur cuncta conseruat, efficit, atque mouet, sicut superius est ostensum, sed non sine sapientia disponente, quoniam tunc prudens homo melius faceret facta sua, quam gloriosissimus Deus sua, quod & tertia pars corollarij primi docet. Alias quoque Deus non deberet natura liter praeesse sapientibus hominibus, sicut rector, sed magis e contra, quoniam secundum Philosophum, IMetaph. Sapientem non ordinati oportet sed ordinare, nec hunc ab altero, sed ab hoc minus sapientem suaderi; & 5. Eth. II. Non sinimus principari hominem, sed rationem; & I. Polit. 1. quod potest mente praeuidere, hoc principans natura, & dominans natura; & 3. lib. 9. Qui intellectum iubet principari, videtur iubere principari Deum & leges, qui autem hominem iubet, apponit & bestiam. Qui & in De Secreto Sccretorum 1. partis 4. Scias, inquit, quod intellectus est caput regiminis; & infra 3. partis 5. loquens de Rege; In hoc, inquit, assimilandus est Deo, & oportet ideo Regem assimilari, & imitari altissimum in omnibus suis operibus; Deus vero sapiens est atque sciens, & eius preconium, & eius nomina gloriosa sunt in ipso & magnitudo eius dominij maior est supra commendationem, ergo &st sapientia. Et infra; Inuentum est scriptum in vno lapide lingua Chaldaea, Rex & Intellectus sunt fratres, alter altero indigens, nec vnus sine reliquo, sed sicut ex prima d& secunda suppositionibus, & 17. parte apparet, & 12. Metaph. in fine probatur, quod ipse est vniuersaliter omnium entium vnus princeps; habet ergo sapientiam omnia suauiter disponentem. Item aliqua singularia praesentia Deus cognoscit, ergo eadem ratione quaecunque; nam tantummodo coguita amat, & curat; sed rationabiliter viuentes amat & curat, dicente Philosopho, 10. Eth. 13. Secundum intellectum operans, & hunc curans, & dispositus optime, & Dei amantissimus videtur esse. Si enim quaedam cura humanorum a dijs sit, quemadmodum videtur, & erit, vtique benerationabile, & gaudere ipsis optimo, & cognatissimo; hoc autem est intellectus; & diligentes maxime hoc, & honorantes, & rebeneficiare vt amicis ipsis curatis recte & bene operantes. Vbi Auerroes; Si cura sit Deo de hominibus, vt creditur, & vt debitum est, gaudet de meliori, & dignius est vt benefaciat eis qui amant eum plus, & honorificet eos, & visitet eos, sicut est dispositio amici cum amico. Aristoteles quoque 2. Rhetor. 28. sic dicit, Siit sta dixeris, homines re odient; si iniusta, dij; si autem iusta dixeris, dij te amabunt; si iniusta, homines. Item aliter Deus non esset iustus remunerator bonorum, nec vltor malorum contia multa praemissa in partibus corollarij primi huius, & contra Hermetem dicentem de Deo; Qui nullius malefactoris opus iustificat, & nullum benefactorem praemijs priuat; & contra Aristotelem in De mundo vlt. sic dicentem de Deo; Hunc semper comitatur vltio & iustitia. Qui & in De bona fortuna 1. dicit; Deum dignificamus Dominum existentem talium, vt distribuat dignis & bona & mala; & 4. De consolatione Philosophiae, prosa 1. Philosophia Boetio sic respondet; Esset infiniti stuporis, omnibusque horribilius monstris, si vti tu aestimas, in tanti velut patrisfamilias dispositissima domo, vilia vasa colerentur, & praetiosa fordescerent; sed non est ita. Nam ipso, de cuius nunc regno loquimur, Autore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena vnquam esse vitia, nec sine praemio virtutes. Quod & Seneca multis locis, & omnes morales Philosophi cum Poetis vnanimiter contestantur; imo & haec est quasi communis animi conceptio omnium gentium in quacunque lege viuentium, vel etiam sine lege. Amplius autem superfluum videretur & vanum, sperare in Deum, & orare cum, nisi intelligeret spem & preces; sed omnes homines cuiuscunque sectae sperant in Deum, & orant; vnde & ctille Arist. ethnicus in De mundo 12. dicit ita; Tota vira largitur summum locu Deo; & omnes extendimus manus ad coelum dum oramus: huic & consonat dictu suu in Secreto Secretorum suorum, Iparte 2. & dictum Auicen. 10. Metaph, suae 1. primo huius in ostensione 32 partis corollarij recitata. Nonne & Plato in prolog. in Timaeum, Omnibus, inquit, mos est, & quasi quaedam religio, qui de maximis vel de minimis rebus sunt acturi aliquid, praecari ad auxilium Diuinitatem, seu aliter precari auxilium Diuinitatis; quod & statim facit ibi deuote, immediate subiungens: Quanto nos aequius est, qui vniuersitatis naturae, substantiaeque rationem praestituri sumus, inuocare diuinam opem, nisi plane saeuo quodam furore atque inexplicabili raptemur amentia. Sit igitur meis precibus comprehensum maxime, vt ea a nobis dicantur, quae Deo placeant, tum vt nobis quoque ipsis consequentia, propositoque operi decentia proferamus; Et infra 2i. 17. acturus de materia prima ait, deinde etiam nunc auxiliatorem inuocabimus ante auspicium dictionis liberatorem, ex turbida & procellosa & coepti iam sermonis iactatione. Cui & Hermes concordanter de verbo aeterno 9. Deum, inquit, rogamus, vt tribuat nobis facultatem reddendae rationis istius. Et infra vlt. Hoc, inquit, loquens Deo deprecamur, vt nos velit seruare perseuerantes in amore cognitionis tuae, & nunquam ab hoc vitae genere separati. Sixtus quoque Pictagoricus in sententiolis suis ait, Exordium a Deo sume in agendo quae agis; & rursum, Haec posce a Deo, quae dignum est praestare Deum; & iterum, Ea pete a Deo, quae accipere ab homine non potes: & infra, Nisi peras a Deo illud quod habueris, non perpetuo obtinebis. Quare & Boetius 5. de consolatione Philosophiae prosa vlt. dicit ita, Manet speculator desuper cunctorum praescius Deus, bonis praemia, malis supplicia dispensans; nec frustra sunt in Deo positae spes, precesque, quae cum sint rectae inefficaces esse non possunt. Amplius autem scientia Dei ostenditur euidenter per miracula gloriosa pro suis cultoribus, in necessitatibus suis ad eum clamantibus saepe facta, de quibus trigesima secunda pars corollarij primi huius plenius disserebat. Item si Deus nesciret quaecunque praesentia, insipiens homo sciret, & bestia multa cognosceret, que Deus perfectissimus ignoraret. Item si Deus aliqua praesentia sciat, & non omnias possibile est felicissimum Deum decipi & errare, & miserum esse nimis. Quare & Aristoteles 3. Metaph. 15. deducit Empedoclem ponentem quidlibet cognosci per simile, & Deum non habere odium, ad hoc impossibile, quod accidit felicissimum Deum minus prudentem esse alijs. Non enim cognoscit elementa omnia, nam odium non habet; Notitia vero similis a simili. & in De mundo Ii; assimilat Xerxem Regem, qui intellexit omnia per ministros, Deo, qui omnia videt, & audit. Hoc idem & nomen Dei in lingua Graeca testatur: Deus enim dicitur Graece Theos a theoro, quod est videre, eo quod videat omnia. Quare & Auicenna 8. Metaph. 6. dicit, Necesse esse non intelligit quicquid est nisi vniuersaliter, & tamen cum hoc non deest ei aliquid singulare, & ideo non deest ei id quod est nimium in coelo & in terra; & hoc est de mirabilibus quod non potest imaginari, nisi qui fuerit subtilis ingenij. Quapropter & Sixtus in sententiolis suis monet, Nunquam putes Dei sapientiam insensibilem; & rursum cogitatio hominis Deum non latet, & ideo cogitatio tua pura sit ab omni malo: Et infra, Nequaquam latebit Deum agens iniuste, sed ne cogitans quidem. Cui & concordanter Ptolomaeus, sicut recitatur in primo prologo Almagesti, Conueniens, inquit, est intelligenti pro Deo verecundari, cum ea quae ipsi non sunt grata cogitat. Amplius autem aliquis est intellectus agens omnem cognitionem nostram intellectualem & scientiam quam habemus, sicut probat Philosophus 3. de Anima 17. & Auerroes ibi; & Auicenna 5. de Anima 5. & Algazel 5. Phyficae suae primo. Hic autem intellectus agens si sit Deus, habetur intentum; si autem cum Auicenna 9. Metaph. 3. & cum Algazele 5. Phys. suae 1. dicatur esse infima intelligentia coelestium, scilicet orbis Lunae, ipsa scit omnia, & si ipsa scit omnia, quomodo Intelligentia summa Deus aliquid horum nescit? Adhuc autem cum Intelligentia quaelibet citra Deum, sit de se potentialis ad intelligendum, sicuti ad essendum, sicut ex secundo huius apparet, quis educit potentialitatem eius ad actum? quis perficit & continet eam in actu? quis facit, eam intelligentem in actu nisi intelligentia summa Deus, qui de se & per se actualissime semper intelligens perseuerat: Haec igitur intelligentia summa Deus, omnem intellectionem in omni natura intellectiua inferiori efficit, & conseruat, sicut tertium, quartum, & secundum huius perspicue manifestant. Haec autem sententia de intellectu agente, videlicet quod sit Deus, confirmatur per Philosophum in De bona fortuna 2. dicentem, Palam, quemadmodum in toto Deus, mouet enim aliquo modo omnia quae in nobis, diuinum rationis autem principium, non ratio, sed aliquid melius, quid ergo erit melius & scientia & intellectu, nisi Deus? virtus enim scilicet, est Deus intellectus organum; & infra in Sccretis Secretorum 1. part. 1. Deus, inquit, influit suas diuitias abundanter in animas sapientum, & studentibus tribuit gratiam cognoscendi, cui nihil difficile, sine quo nihil est possibile possideri. Idem infra eiusdem 2. partis 1. dicit quod Deus excelsus & gloriosus multa // meditabilia & alia plurima reuelauit sanctis Prophetis, & quibusdam alijs quos praeelegit, & illustrauit spiritu diuinae sapientiae, & decorauit eos dotibus scientiae, seu dotauit. Et hoc idem vult Auerroes super 3. de Anima, comment. 25. 36. & super de somno & vigilia, vbi assignat causam somniorum verorum; & super 12. Metaphys. comment. 18. & 38. Platonici quoque, vt recitat Augustinus 8. de Ciuitate Dei 7. dixerunt ipsum Deum esse lumen mentium, ad discenda omnia, a quo facta sunt omnia. Hoc idem testantur orationes Platonis & Hermetis superius recitatae. Nam quomodo peterent a Deo scientias sibi dari, nisi ipse scientiarum sit Dominus atque doctor? Quare & Plato. 2. Timae. 15. dicit, quod bono Philosophiae nihil vnquam maius ad hominum genus diuina munificentia commeauit; & Hermes de Verbo aeterno 35. Tibi, inquit, Deus summe, gratias ago, qui me videndae diuinitatis luminasti lumen: Et infra vlt. Gratias, inquit, tibi summe, exuperantissime. Tua enim gratia tantum sumus cognitionis tuae lumen consecuti, quoniam omnibus paternam pietatem, & religionem, amorem, & quaecunque est dulcior efficacia praebere dignaris. Ex his igitur patet, quod Deus scit omnia nunc praesentia, & eisdem rationibus similiter ostendetur, quod semper sciuit, & sciet omnia quae tunc erant, aut erunt praesentia: Et cum per quintum huius nihil addiscat de nouo, nec aliquod scitum amittat, ipse semper scit omnia praesentia, praeterita, & futura. Vnde & Aristoteles in De bona fortuna 2. Deus, inquit, bene videt futurum & praesens, & quorum perijt ratio, id est, praeterita. Cui concordat Ammonius super 1. peri hermenias vlt. ita scribens, Dicendum quidem deos cognoscere omnia facta entia & futura modo dijs conuenienti; hoc autem est vna, & determinata, & infallibili cognitione; Propter quod quidem & contingentium scientiam dicendum ipsos comprehendere. Et infra; Cognoscere, inquit, ipsos contingentia, ipsorum natura est, propter quod, haec quidem indeterminatam habentia naturam, posse quidem & euenire, & non euenire; illos autem velut modo nobiliori, quam sitipsorum natura, cognitionem illorum praeaccipientes determinate & haec scire. Etenim res partibiles impartibiliter, & indistanter cognoscere ipsos est necessarium, & plurifieata vnitiue, & temporalia aeternaliter, & generabilia ingenerabiliter. Quare & Auicenna 4. de Anima 2. dicit, Omnia quae in mundo sunt praeterita, praesentia, & futura, habent esse in sapientia creatoris. Hermes insuper de verbo aeterno 9. Neque, inquit, credibile est Deo displiciturum esse quod placuit, cum & futurum idemque placiturum multo ante sciuerit. Et infra 30. dicit, quod diuinitas est praescientia omnium rerum. Praescientiam quoque Dei specialiter probant clarae Prophetiae, clarae visiones, & veracia somnia; vera praesagia futurorum; de quibus omnibus tricesima secunda pars Corollarij primi huius plenius pertractauit. In ista quoque sententia concordant omnes Philosophi de quibus audiuerim praeter vnum, qui in ea parte non est Philosophus, sed magis vaniloquus & sophista: Imo nec meretur nomen sophistae. quoniam apparentiam nullam habet. Hic enim Cicero scripsit librum bene magnum de diuinatione, in quo, recitando multorum verissima somnia, quin potius clarissimas visiones, diuinationem per somnia lucide demonstrauit. Sed in contrariam partem sapsus respondet ad omnia nullum soluens, negando omnem diuinationem & praescientiam qualemcunque; qui & ausu sacrilego ponensos in Coelum, in tam caecam blasphemiam prorumpebat, vt etiam Deum negaret praescium futurorum, dicens forte cum insipiente in corde suo non est Deus; sin autem insipiente insipientius & insipidius sapiebat, scilicet Deum esse, & ipsum esse insipientem, & inscium futurorum. Adhuc autem Astrologi & Medici saepe per signa naturalia multa futura prognosticant & praedicunt; quomodo ergo Deus nescit aliquod futurorum? Quomodo etiam Geomantici, Necromantici, Augures, & alij diuinantes, imo & dij Gentium, multa vera saepius praedixerunt, vt tuae, Marce Romane, plurimae contestantur historiae, absque omni scientia, vel saltem coniectura probabili de futuris? Et si ipsi habuerunt scientiam huiusmodi saltem paruam, vel qualemcunque coniecturam tenuissimam, veram tamen, quis nesciens, seu potius insaniens Deum audebit asserere nescium futurorum; cum per primam Suppositionem, tertiam partem, & quartam Corollarij primi huius, necessario consequatur ipsum ea cognoscere perfectius infinite. Amplius autem si Deus secundum praemissa habet scientiam omnium praesentium, praeteritorum, & similiter futurorum, cum scire actualiter & particulariter, distincte & certe sit perfectius, quam scire tantum habitualiter. potentialiter & vniuersaliter, confuse & incerte; Deus scit omnia illis modis, imo & summe scit omnia, & secundum summitatem modorum illorum, sicut prima Suppositio, tertia pars & quarta lucide manifestant.
Corollarium
COROLLARIVM. Habet Corollarium, quod Deus habet distinctam scientiam omnium, nedum praesentium, praeteritorum & futurorum: verum & omnium poss ibilium & impossibilium, imaginabilium & cognoscibilium quouismodo, vnde & omnisciens, sicut & omnipotens veraciter dici potest.
VNde & consequitur euidenter sapientissimum Deum nostrum, nedum habere scientiam huiusmodi omnium praesentium, praeteritorum & futurorum, verum & omnium possibilium, & impossibilium, imaginabilium, & cognoscibilium quouismodo; vnde & omnisciens, sicut & omnipotens veraciter dici potest. Hoc autem Corollarium seu porisma per priora, sicut prior conclusio faciliter demonstratur. Haec dixerim contra eos, qui non probauerunt Deum habere in notitia, non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob; credentesque cuncta mundana omni destituta regimine, fortuitis motibus agitari. Sed quia in hoc nullus Catholicus vel seuiter haesitat, nullam Autoritatem Catholicam credidi adducendam, cum tamen hoc testetur plenissime vtriusque series Testamenti.