Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 17
CAP. XVII Distinguit scita diuina, quia quaedam praecedunt quodammodo eius scientiam, & quaedam sequuntur; ostenditque haec esse causam quoquo modo diuinae scientiae, illa nusquam.
NE tamen istud generaliter nimis intelligas, huiusmodi scitorum a Deo est quaedam distinctio aduertenda: quaedam enim horum scientiam Dei praecedunt quodammodo, & alia subsequuntur. Praecedunt ipsam diuina // essentia omnipotentia, diuinus Intellectus, & his similia ( Prius enim naturaliter Deus est, & habet omnipotentiam, & lntellectum, quam intelligat quid vel sciat) Alia vero hanc sequuntur. Illa igitur scita quae praecedunt naturaliter diuinam scientiam, sunt causa illius; Cll Omne enim quod est prius naturaliter alio, est aliqua eius causa, sicut Iqum praeostendit. Item omne necessario praesuppositum ad quodcunque videtur esse aliqua eius causa: si enim non esset aliqua eius causa, cur non posset existere sine illo, praesertim praesupposito, priusque necessario requisito? De necessario tamen sequente quodcunque aliter sentiendum, sicut effectus sequitur necessario effectorem, licet non sit causa illius: Sed Deum esse, habere potentiam, & intellectum, necessario praesupponuntur ad eius scientiam, ergo sunt aliqua causa eius. Item potentia intellectiua, siue Intellectus producit, sicut causa efficiens, omnemque suam intellectionem, & quemlibet suum actum; ergo lntellectus diuinus est causa cuiuslibet suae intellectionis, & scientiae cuiuscunque. Sic enim Deus producit & causat aeternaliter suum verbum, & Pater Filium suum sanctum, & est causa eius aeterna, sicut ex secundo huius apparet: Reliqua vero intelligibilia, quae non sunt Deus, habent secundum Patrum sententiam, duplex esse; scilicet intelligibile, & existentiae, seu reale, id est, sunt intelligibilia priusquam existant in actu completo. Primum esse istorum praecedit quodammodo intellectionem diuinam; Prius enim quodammodo sunt intelligibilia, quam intelligantur a Deo, non per se ccum enim nihil sint omnino, nullam aptitudinem seu potentiam // per se habent, vt constat ex prioribus) sed per Deum, & sic quodammodo sunt causae intellectionis diuinae, non autem vere ipsa scum nihil sint omnino) sed sola essentia diuina, ex se primo omnium intelligibilium ideis & rationibus proprijs grauida & fuecunda praeuenit intellectum diuinum, haec omnia ei clarissime, distinctissime, & quasi nominatissime offerendo, quam & quae intuens intelligit vniuersa, sicut 7un & i 3um suadebant. Videtur enim mihi quod essentia diuina sit velut quoddam speculum intelligibile, clarissimum, infinitum, nihil ab obiectis patiens, recipiens, aut reflectens, sed actiue ex sua infinitissima claritate, distincte non confuse vultus proferens & ideas omnium intelligibilium obiectorum; in quod speculum oculus intellectus diuini prospiciens, haec omnia speculatur. Non autem opinor quod rationes huiusmodi seu ideae in diuina essentia ab ipsa essentialiter, & realiter distinguantur, sicut verba Patrum videntur sonare in autibus aliquorum, sed quod hae omnes sint realiter indem quod diuina essentia, imo quod haec essentia vnissima, & simplicissima ex se sola sic omnia intelligibilia repraesentet, sicut ex primo & 7o huius patet. Vnde & August. 6. de Trinit. vlt. loquens de Arte omnipotentis Dei plena omnium rationum, & Omnes, inquit, vnum in ea; Qui & de gaudijs iustorum & poenis malorum, siue de triplici habitaculo ita scribit; Omnia Dei vnum sunt in Deo, excepto quod ad relationem pertinet: Nam sapientia Dei & veritas, & aeternitas, non sunt diuersa inter se, sed vnum sunt, sicut caetera omnia. Sapientia Dei non magis sapientia est quam veritas, & non magis veritas quam sapientia, & non magis veritas quam aeternitas, A quam caetera Dei omnia. Vnum enim sunt in Deo, & non magis, solum haec inter se eadem sunt in Deo, sed non aliud sunt quam ipse Deus, & mundus erat ini Deo antequam in semetipso erat, non Mundus sed Deus. Qui & concordanter Anselmus Monol. 33. docet, quod Deus vno, eodemque verbo dicit seipsum, &c. & infra 34. Opus quod fit secundum aliquam artem, non solum quando fit, verum etiam & antequam fiat, & postquam dissoluitur, semper est in ipsa arte, non aliud quam quod est ars ipsa. Idcirco cum ipse summus spiritus dicit seipsum, dicit omnia quae facta sunt: Nam & antequam fierent, & cum iam facta sunt, & cum corrumpuntur, seu aliquo modo variantur, semper in ipso sunt, non quod sunt in seipsis, sed quod est idem ipse. Etenim in seipsis sunt essentia mutabilis secundum immutabilem rationem creata; In ipso vero sunt ipsa prima ll essentia, & prima existendi veritas. Esse vero existentiae & completum cuiuslibet creaturae non praecedit intellectionem diuinam, nec est causa illius, sed subsequitur eam, & causatur ab ea; Non enim insipienter, sed per suam sapientiam cuncta facit, ipsamet testante, Quando praeparabat Coelos, aderam; quando certa lege & gyro vallabat Abyssos, quando aethera firmabat sursum, & librabat fontes aquarum, quando circundabat mari terminum suum, quando legem ponebat aquis, ne transirent // terminos suos, quando appendebat fundamenta tetrae, cum eo eram cuncta componens Parab. 18. & Psal. 103. Omnia in sapientia fecisti. Ista igitur haec praecedit vt princpale & instrumentale efficiens sua facta. Nec ista repugnant in aliquo duobus capitulis nunc praemissis: Illa enim loquuntur de scitis posteriobus diuina scientia in esse existere, & de scitis quae tantum sunt Intelligibilia, prout contra rationes & ideas essentiae diuinae praedictas imaginarie distinguuntur. quae secundum illa esse non sunt aliqualiter scientiae Dei causaeĀ¬
Corollarium
COROELARIVM. Et habet Corollarium, quod diuina scientia, quae est notitia eius simplex, est vere causa cuiustibet rei factae, non solum causa sine qua non.
VNde constare poterit euidenter quod diuina scientia quae est notitia eius simplex, est vere, causa cuiuslibet rei facte, non solum causa sine qua non, vt dicit Pertus Lumbardus dist. 38. in suis sententijs vbi prius. Haec satis testantur Autoritates hic & 15. allegatae, & hoc probant similiter proximae rationes: Haec enim scientia Dei praecedit, naturaliter quodlibet eius, factum, & necessario praesupponitur ad quodcunque. Item intellectio & cognitio actualis, mouet voluntatem, & est causa volutionis illius, vt posset probari per eadem argumenta, & per Philosophum 3. de Anima 54. & ante, & post; diuina volutio actualis est causa cuiuslibet, rei factae, sicut capitulum nonum probat, & quicquid est causa causae, est causa causati. Sic, enim & Filius est causa Spiritus Sancti, sicut & Pater Filij, sicut superius tangebatur