Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 18
CAP. XVIII. Distinguit diuinam scientiam incomplexam quodammodo & complex¬ am: distinguit similiter scibilia complexa in priora quodammodo & posteriora voluntate diuina: & ostendit quod priora sunt Causa quoquomodo diuinae scientiae complexae, posteriora vero nequaquam, sed quod Deus per voluntatem suam scit// illa.
EST autem pro maiori notitia diuinae scientiae vlterius aduertendum; quod secundum Philosophum 3. de Anima, tres sunt operationes intellectus humani, scilicet simplicium apprehensio, compositio, & diuisio, ac discursus; quarum tertia Deo non conuenit, quia nihil est sibi ignotum, nec potest perficere nouam scientiam adquirendo, & quia talis operatio sine potentia & imperfectione esse non potest: Sed primad& secunda sibi conueniunt modo suo. Omnia enim incomplexa & simplicia comprehendit, & omnia complexa composita vel diuisaquodammodo componit & diuidit, affirmat & negat. Vocetur igitur prima sua scientia siue notitia incomplexa, seu simpliciter apprehensiua aut intuitiua, vel simplex apprehensio aut intuitio: secunda vero vocetur complexa, compositiua vel diuisiua, affirmatiua aut negatiua vel adhaesiua; aut in abstracto compositio & diuisio, affirmatio vel negatio, siue adhaesio; non enim proprie & distincte, sed similitudinarie balbutiendo vix tenus possum vel scio, ignarus homuncio, excelsa scientiae Dei mirabilis resonare: Confortata est enim, & non possum ad eam. Ostenso igitur quod Deus scit omnia scibilia scientia incomplexa, non per scita posteriora, sed per suam claram essentiam, sibi omnia distinctissime praesentantem, nunc restat consequenter ostendere quomodo Deus scit omnia scibilia complexa: Pro quo est primo sciendum, quod scibilia complexa & vera sunt duplicia: quaedam enim naturaliter praecedunt voluntatem diuinam, & quaedam eam naturaliter subsequuntur. Praecedit eam naturaliter Deum esse, Deum esse aeternum, Deum esse omnipotentem, & similia: Non enim quia Deus vult sic esse, ideo sic est, sed potius e contrario. Sequuntur autem eam mundum esse, B quamlibet creaturam esse, & vniuersaliter omnia illa vera complexa, quorum veritas causatur & pendet ab ipsa. Illa igitur vera complexa quae voluntatem diuinam praecedunt, scit Deus per suam solam essentiam, sicut alia vera incomplexa, sicut potest cognosei ex proximo huius scriptis: Illa vero quae voluntatem eius sequuntur, non scit Deus per illa complexa, neque per aliquid aliud voluntate eius semota, sed per suam voluntatem, vel per suam substantiam cum sua voluntate, ita quod ad scientiam // eius complexam est sua voluntas necessario prius naturaliter requisita. Prima pars huius, videlicet Deum non scire complexe vera complexa posteriora per ipsa, potest ostendi, sicut ostensum est supra, ipsum non scire incomplexe aliqua posteriora per illa. Secunda vero potest sic ostendi; Deus praescit vera de futuro, & non per aliquas propositiones habitus aut actus existentes in eo realiter diuersos ab eo, per 20. partem corollarij primi huius. Per quid ergo nisi per suam propriam voluntatem? Nec potest quis dicere Deum praescire complexe Antichristum fore, per ipsummet Antichristum, propter capitula praelibata, cum etiam Antichristus in se nihil sit, nihil per se agit aut causat; Antichristus quoque non est de se determinatus ad fore, sicut 14. docuit. Quomodo ergo per se facit determinate hoc sciri? Nec etiam potest dici, quod Deus praescit futura per futuritionem eorum; Tunc etenim, vt videtur, res futurae essent causa, seu causae diuinae scientiae contra praemissa. Illa insuper futuritio, si nihil est, penitus nihil causat; si autem sit aliquid reale diuersum a Deo, arguitur, sicut prius. Illa insuper futuritio est aut fuit aliquando causata a Deo secundum priora? Quomodo ergo prius sciuit Deus illam esse futuram? quomodo etiam prius sciuit illa futura esse futura, aut illud futurum esse futurum? Adhuc autem illa futuritio vel facit rem esse futuram contingenter & indeterminate, vel necessario & determinate; si contingenter & indeterminate, quomodo scit Deus per illam determinate & certe rem fore? Nonne etiam illa futuritio nunc determinate & certe existit, & ex illa determinate & necessario sequitur, quod res erit? quomodo ergo vitabitur, quin omnia quae euenient, de necessitate euenient, & nihil penitus contingenter? Si vero illa futuritio ponatur esse in Deo, maxime videtur quod sit ponenda in voluntate diuina, cum haec sit causa determinationis & futuritionis omnium futurorum. 140. huius teste, sicque fundatur intentio principalis. Nec adhuc rationabiliter opinandum, quod Deus sciat futura per solam suam essentiam, eius voluntate remota: Ipsa enim de se sola indifferens est aequaliter & indeterminata ad repraesentandum diuino intellectui Antichristum fore, & Antichristum non fore, sicut vtrumque aequaliter potest fore & sciri a Deo. Neutrum igitur ex se sola sine determinatione aliqua praeuia repraesentat. Neque similiter arbitrandum, quod Deus sciat futura per intellectum eius solum, aut & quod ipse determinet diuinam essentiam ad ostendendum hoc futurum vel illud, cum ipse de se sit indifferens ad vtrumque oppositorum contingentium, sicut & essentia ipsa Dei, cum etiam intellectus solus non sit practicus isto modo voluntate Leius) remota, sicut ex 80. & 90. huius apparet; cum insuper intellectus voluntate semota sit principium necessarium, sicut constat, & per corollarium decimi huius patet, quodlibet futurum necessario esset futurum, & praescitum a Deo, sicque contingens aequaliter deperiret. Nec potest determinari vt quidam volunt per infinitatem seu immensitatem suae scientiae, quia posita immensitate suae scientiae, adhuc potest indifferenter scire Antichristum fore & non fore, sicut Antichristus potest indifferenter fore & non fore: ergo neutrum sciet sine alia determinatione praeuia limitante, aut terminante. Item determinatio qua Deus determinatur ad sciendum quicquam, prior est naturaliter quam illud scire, siue scientia ex tali determinatione prouemens: Sed Deus determinatur ad sciendum Antichristum fore per infinitatem suae scientiaem; ergo infinita Dei scientia prior est naturaliter, quam ipsum: scire Antichristum fore; & cum illa includat scientiam huius, Antichristus erit, sequitur quod scientia Dei, qua scit, Antichristum fore, praecedat naturaliter semetipsam. Hoc confirmatur, quia Deus non determinatur ad sciendum Antichristum fore primo & adaequate per totam suam scientiam infinitam: Nullae enim sunt partes eius, vt burnellus rudit, eclipsis fuit, & similes infinitae, quas licet non haberet, non minus posset scire Antichristum fore. Imo vt videtur per nullam aliam partem suae scientiae infinitae determinatur ad sciendum Antichristum fore, nisi per scientiam propriam huius, quod est Antichristus erit, vel per scientiam causarum futuritionis Antichristi, sed non per scientiam propriam huius, quoniam tunc eadem scientia praecederet semetipsam. Nec per scientiam causarum secundarum suarum, quoniam tunc sciret discursiue talia a causis ad causata, quod est contra praedicta. Item, fiat argumentum de effectu futuro semper contingenter ad vtrumlibet donec fiat, sicut erit aliqua volutio libera creaturae; tunc de futuritione talis effectus futuri nulla potest esse determinatio per suas causas, vel per earum scientiam, cum illae sint omnino indeterminatae, & advtrumlibet ad illum causandum & non causandum. Idem est de futuritione Antichristi. Non enim necessario sed contingenter producetur a suis causis; Alias enim non esset contingenter futurus ad vtrumlibet, vt supponitur communiter, sed determinate & necessario euenturus: vel fiat argumentum de effectu futuro, quem sine alia causa Deus immediate faciet per seipsum. Quomodo insuper praesciuit res fore ante productionem & existentiam suarum causarum? Nunquid aliter quam nunc, aut nunc quam tunc contra sententiam quinti huius. Nec etiam potest dici, vt alij forsan vellent, quod Deus determinatur ad sciendum huiusmodi per infinitatem & immensitatem suae scibilitatis, seu scientiuitatis, non scientiae actualis. Posita namque // & stante sua scibilitate, seu scientiuitate immensa, potest. adhuc indifferenter scire Antichristum fore vel non fore, sicut ipse indifferenter potest fore, & non fore: Ergo neutrum determinate sciet, sine alia determinatione praeuia limitante, Eodem modo potest ostendi, quod Deus non determinatur ad sciendum huiusmodi per suam omnipotentiam, nec per suam perfectionem simpliciter infinitam: Quidam vero parum propinquius accedentes, affirmant quod Deus per solam permissionem voluntatis suae, per hoc scilicet quod vult permittere, seu permittet actiua posteriora agere haec aut illa, praescit, futura. Sed hi supponunt actiua posteriora posse agere aliquid sine Deo, & voluntate diuina idem per se & proprie coagente, contra tertium huius, quartum, & nonum. Perinissione quoque diuina sola supposita, si agens rationale & liberum posset quippiam libere agere, posset & vtrumque oppositorum aequaliter contingenter, & neutrum. Quomodo ergo per hanc solam scit Deus determinate & certe, quod hoc aget, & illud dimitter? Ex omnibus ergo his videtur, quod Deus praescit futura & non futura, fore & non fore per volutionem T & nolutionem) naturaliter quodammodo praeuiam voluntatis. Amplius autem per hoc scit Deus futura, per quod primo sunt futura; sed hoc est diuina voluntas, sicut decimumquartum ostendebat, & rationes pro illa conclusione adductae possunt conuerti similiter ad hanc probandam. Item testante Philosopho 1. Poster. 2. Scire est per causam cognoscere, T Deus autem verissime scit futura, ergo per causam verissimam, omnes alias causas, & causationes earum virtualiter continentem, & haec est sua voluntas, sicut nono & decimo quarto est ostensum: & potest confirmari per Auerroem super de somno & vigilia, vbi inquirit causam somniorum diuinatiuorum, siue propheticorum de futuris; & ostendit quod est ex perfecta sollicitudine Dei circa homines; vlteriusque ostendens, quomodo Deus haec sciat, dicit quod scit ista per hoc quod sunt determinati esse, & habent causam determinatam, & naturam vniuersalem intellectam, quae est prima causa in esse eorum, sicque sunt intellecta apud naturam intellectiuam, a qua natura sensibilis recipit quaecunque & mouetur, sicut instrumenta mouentur a forma? artificij, nec aliquod indiuiduum sit essentialiter a natura nisi per scientiam antecedentem, quoniam sicut allegat ab Aristotele, instrumentum artificis non mouetur, nisi secundum Artificem: secundum ipsum ergo Deus scit futura per causam determinante hoc ad esse, & factiuam ipsorum, & haec est diuina voluntas, sicut I4um, & gum. E ostendunt; & hoc videtur esse de mente sua, maxime cum super 12. comment. 51. dicat quod ens non est scientiae Dei causa, sed e cotra: cum ergo secundum eum Deus sciat futura per causam determinantem illa ad esse, & non per / aliam causam extra se, ergo per causam sibi intrinsecam, quae non potest esse alia quam voluntas. Cui & concordanter Ammonius super 1. perihermenias vlt. Dicendum, inquit, Deos cognoscere omnia, facta, entia, & futura modo Dijs conuenienti; hoc autem est vna, & determinata, & infallibili cognitione, propter quod quidem & contingentium scientiam dicendum ipsos comprehendere, velut omnia quae in mundo producentes, & perpetuarum quidem substantiarum ipsos causas existentes, generabilium autem concausas, secundum suas proprias operationes, & velut videntes non ipsas solum fubstantias, sed virtutes ipsarum, & operationes eas quae secundum naturam, & eas quae praeter naturam; quod quidem praeter naturam simul intrauit cum necessario ordine subiecto, vel subiectum decurrentiae entium in his quae nata sunt hoc participare, non principaliter sed secundum modum qui dicitur parypostaseos, scilicet secus existentiae. Et infra dicit, Deos cognoscere contingentia modo nobiliori quam sit ipsorum natura, cognitionem illorum praeaccipientes determinate, & haec scire; sed vnde accipientes & praeaccipientes cognitionem illorum? ex quo praecedente principio, siue causa, nisi ex propria voluntate determinata, & indefectibili causa rerum, & consimili causa scientiae apud eos? Istam quoque sententiam videtur Dionysiis de diuinis nominibus 7. efficaciter attestari, sicut 150. huius plenius recitatur. Item Deus recte scit futura contingentia, ergo per aliquid quod realiter est certum; sed hoc non est aliquod futurum contingens, cum illud non sit certum, nec aliqua causa inferior sufficiens ad productionem illius in causatione eius est certa, sed contingens similiter vt effectus: Alias enim ille effectus esset certe & determinate futurus. Relinquitur ergo quod Deus ista sciat per suam valuntatem sibi certissimam, qua vult omnia illa foreIstud posset confirmari per Auerroem super 9. Metaph. comment. 21. dicentem, quod scire illa, quae semper sunt, immutabiliter vno modo, est scire; sed scire essentiam mutabilem dicitur aestimare. Item haec vltima ratio, & conclusio principalis patet per Iohannem Scotum super 2. sentent. distinct. 37. quaest. 2. redarguentem opinantes quod voluntas creata sit causa totalis sui velle sine Deo coagente, per hoc, quod si sic esset, Deus non esset naturaliter praescius futurorum, quia non habet scientiam de futuris contingentibus, nisi quia certitudinaliter nouit determinationem voluntatis suae respectu eorum; quae voluntas est immutabilis, & impotentialis. Sed si voluntas creata sit causa totalis sui velle, & ipsa se habet contingenter ad illud velle, ergo quantumcunque ponatur voluntas diuina determinata ad vnam partem eorum quae dependent a voluntate creata, ipsa potest aliter velle, & ita non sequitur certitudo ex cognitione determinationis voluntatis diuinae. Qui & super 1. sentent. distinct. 41. reprobans opinionem dicentem ideo Deum quenquam praedestinare ad vitam, quia praeuidet ipsum bene vsurum libero arbitrio ita scribit: Sed contra istud arguitur, Primo, quia Deus non praeuidet ipsum bene vsurum libero arbitrio, nisi quia vult & praeordinat istum bene vsurum, eo quod sicut dictum est dist. 39. Certa praeuisio futurorum contingentium, est ex determinatione voluntatis suae. Et infra, factis duabus instantijs de Iuda liue Lucifero peccaturo, argutoque quod sola permissio non sufficit ad certitudinem diuinae scientiae, sic respondet: Primum istorum soluitur per hoc quod Deus praescit se cooperaturum ad substantiam illius actus qui erit peccatum, hoc autem praescit quia vult cooperari illi; si erit peccatum commissionis, vel praescit se non cooperaturum ad actum aliquem si non vult ipsum, & hoc, si erit peccatum omissionis; & sciendo se cooperaturum ad substantiam talis actus non cum circumstantijs debitis, vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, & per consequens, quod omittet, scit hunc peccaturum, non solum quia scit se permissurum hoc, sed quia scit se cooperaturum huic ad substantiam actus non circumstans tionati, & per consequens iste committet; vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, & per consequens iste omittet. Item Sanctus Thomas de Christiana religione siue de fide, spe, & charitate 138. dicit, quod contingentia effectuum causarum secundarum non potest certitudinem diuinae prouidentiae perturbare, quia efficacia voluntatis diuinae certitudinem sibi praestat: Voluntas enim Dei cum sit vniuersalis causa rerum, non solum vt aliquid fiat, sed vt sic fiat, ad efficientiam diuinae voluntatis pertinet, non solum vt fiat quod vult fieri, sed vt hoc modo fiat, quo illud vult fieri, vt sic diuina voluntas impleatur efficaciter. Idem quoque su pra eodem 133. dicit, quod contingentia, prout sunt virtualiter in suis causis non sunt determinata ad vnum, vt de eis certa cognitio possit haberi, tamen prout sunt actu in suo esse in Dei aeterno, iam sunt determinata ad vnum, & potest de eis certa haberi cognitio. Qui & super I. sent. dist. 38. qu. vlt, quaerente, Vtrum scientia Dei sit contingentium; & infra super dist. 40 ququarta quaerente, de certitudine praedestinationis eandem sententiam plane tenet: sed contingentia talia determinari possunt nisi per voluntatem diuina sicut 14. ostendebat, & pro ista determinatione posset allegari Autoritas Auerrois super de somno & vigilia abbreuiate superius memorata. Hoc idem videtur sentire Anselm. de casu diaboli2i. vbi vult, quod nihil vere scitur, nisi quod certa ratione intelligitur; Quare & Deus non proprie dicitur habere praescientiam futurorum, sed magis praesentium scientiam, quia omnia futura sunt ei praesentia. Et idem dicit de Concordia 7o & Boetius 5ode Consolat. Philosophiae prosa sexta quod videtur non posse intelligi aliter, nisi quod Deus per hoc sciat omnia futura, quia sunt ei praesentia, id est, per suam insuperabilem, & immutabilem voluntatem praesentialiter determinata, & de¬ creta certitudinaliter, vt fiant in futuro. Vnde & de ipso Prophetice dicitur, Qui fecit quae A ventura sunt; Et Ecclesiastis 6. Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius; sed hoc esse non potest nisi praeuia voluntate; et hoc videtur Deus innuere, Esaiae 46. sic dicens, Ego sum Deus annuntians ab exordio nouissimum, & ab initio quae nec dum facta sunt, dicens Consilium meum stabit, & omnis voluntas mea fiet: quasi velit innuere, quod per hoc annuntiet, vel annuntiare possit ab exordio nouissimum, quia omne suum Consilium & voluntas immutabiliter stabit, & fiet. Quomodo insuper melius posset intelligi Origines super Epistolam ad Romanos, quod non propterea aliquid erit, quia illud scit Deus futurum, sed quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat; quam quod quia aliquid est futurum in volutione & praedestinatione diuina, ideo causaliter praescitur a Deo notitia simplici, non e contra. Quare & Augustinus 26. contra Faustum 2. Potius, inquit, verum est quod Deus scit, quam quod opinatur homo. Vnde tam non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta praeterita, quoniam non est in Dei voluntate, vt eo sit aliquid falsum quo verum est. Haec ergo B sunt talia & scita a Deo per voluntatem ipsius. Idenode bono perseuerantiae 49. Castitas, Charitas, Pietas, &c. quae Dei esse aliqui confitentur, eaque ab illo praecognita, ac per hoc ipsa esse praedestinata negare non possunt. Et infra, eodem // 53. Dei donaque dantur electis, si nulla est praedestinatio, non praesciuntur a Deo; Praesciuntur autem; est igitur praedestinatio quam defendimus: Omnis autem praedestinatio a voluntate procedit: Omnia ergo quae praecognita sunt a Deo, voluta sunt ab eo, & non simul nec post naturaliter, ergo prius; voluntas ergo Dei est causa eius scientiae sicut praehabita suaserunt. Istam quoque sententiam testari videntur illi praeclari 24. Seniores Apocalyps4. sicut 14. huius tangit. Et sicut argutum est de scientia Dei respectu contingentium futurorum, quod est per voluntatem diuinam, sic potest argui de eius scientia respectu omnium futurorum, praesentium, & praeteritorum, quae voluntatem ipsius naturaliter consequntur, decimoquarto & nono Capitulo ad iuuante, maxime cum non aliter sciat praesentia siue praeterita, quam futura, propter eius immutabilitatem omnimodam quinto Capitulo demonstratam. Hic autem per voluntatem intelligo omnem actum voluntatis, siue volutio, siue nolutio fuerit, siue actus alius qualiscunque. Haec pro illorum fatuorum quaestione non fatua, qui dixerunt, Quomodo scit Deus, qui forte propter perplexitatem eius ambiguam, & insolubilem apud ipsos, putabunt non esse scientiam in excelso.
On this page