Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 16
CAP. XVI. Contra quosdam dicentes, quod res scitae sunt causae sine qua non diuinae scientiae, sed non causa.
SVnt autem quidam claudicantes in duas partes, dicentes scita esse causam sine qua non diuinae scientiae, sed non causam, qui talem rationem assignant: Deus non scit sine scitis, ergo scita sunt causae sine qua non suae scientiae; & haec videtur sententia Petri Lumbardi 1. sentent. suarum, dist. 38. & quidam alij hunc sequuntur. Sed hi claudicant a semiis veritatis. Cum enim dicunt, quod scitum est causa sine qua non diuinae scientiae, vel intelligunt ibi per hoc nomen, Causa, sicut nomen significat apud Philosophos, Theologos, & omnes literatos, vel etiam idiotas qui loquuntur de Causa, scilicet illud quod aliquo modo causat, saltem vt causa partialis & concausa; vel non sic intelligunt, sed aliquo alio modo hactenus inaudito, vocando forsitan causam alicuius sine qua non, omne sine quo non est illud, siue causet illud, siue causetur ab eo, siue sit sibi impertinens omni modo. Si primo modo intelligant, cum omnis causa partialis vel concausa cuiuscunque, sit aliqua causa eius salias enim Pater non esset causa filij, quia homo generat hominem, & Sol, nec ligna vel lapides causa domus) sequitur ouod scitum sit aliqua causa diuinae scientiae, quod hi negant. Item secundum Philosophum 2. Phys& 5. Metaph. quatuor sunt principalia genera causarum, & multo plures modi causarum; sed quilibet modus cuiuscunque causae reducitur ad aliquod principale genus causae: Si ergo loquantur de causa, sicut ipse, sequitur quod iste modus causae sine qua non, ad aliquod horum generum reducatur. Est ergo scitum causa efficiens, materialis, formalis, vel finalis diuinae scientiae: Habent ergo simpliciter concedere, quod est causa. Si autem concedant quod scitum est causa partialis, vel cocausa, & sic aliquo modo causa diuinae scientiae, redeunt contra eos omnes rationes capituli praecedentis. Item tunc habent concedere, quod sicut scitum est causa humanae scientiae, sic diuinae; Scitum enim non est nisi causa partialis & cocausa humanae scientiae. non principalis. Sensus enim exteriores, & interiores, & intellectus noster possibilis, & intellectus agens sunt causae principales illius; quod tamen non concedit, sed negat Philosophorum & Theologorum sententia superius allegata. Item tunc scita essent causa talis, scientiae approbationis, seu approbatiuae Dei, quae vltra simplicem notitiam addit beneplacitum voluntatis, & cum illasit causa rerum, sicut capitulum nonum probat, idem respectu eiusdem, eode genere cauiae, scilicet efficientis, est causa & causatum, & prius & posterius naturaliter eadem specie pripritatis respectu eiusdem. Item secundum eundem Petrum ibidem, scientia Dei, quae est simplex notitia, est tantum causa sine qua non scitorum, scitaque similiter causa eius; ergo idem eodem modo causa & causatum respectu eiusdem. Si autem secundo modo intelligant, habent dicere consequenter, quod omne volutum est causa voluntatis diuinae, & scientiae approbatiuae illius, cum tamen e contrario sit dicendum, sicut per capitulum nonum paret, & per Petrum vbi prius, & dist. 45. sequente. Item contra rationem eorum, vel intelligunt sic, quod hoc non est sine illo de facto, ergo est causa illius sine qua non; vel quod hoc de necessitate non est sine illo, sed necessario sunt coniuncta. Si detur primum, tunc habent similiter dicere, quod latratus canis, vel admiratio ignorantis est huiusmodi causa eclipsis & Dei; imo & vniuersaliter, quod quidlibet est talis causa cuiuslibet & causat; haec enim omnia coexistunt. Si detur secundum, tunc filius Dei est causa patris, & diuinae essentiae, & sapientiae genita causa quare pater sapit, & sic pater sapit sapientia genita; & quodlibet attributum, & quicquid necessario est in Deo, esset cuiuslibet horum causa; quae nullus Theologus dubitat esse falsaEt si pes necessario semper stetisset in puluere, vestigium fuisset causa pedis aeterna; & idem est de splendore causato ab igne, & imagine causata in speculo ab obiecto, temporalibus vel aeternis; & vniuersaliter de omni causato suam causam necessario comitante, sicut passio necessario sequitur actionem, effectus efficiens, & omne causatum vniuersaliter suum causans, quae omnia omnibus sunt absurda.
On this page